장음표시 사용
181쪽
brationi illi tuae fel ciorem successum, quam habent nunc tam diuersa in fide studia plurimorum. Audio, Augustae quoque esse quendam, foenisecam , uulgo mader nomine. qui nonnihil in Ptolomaeo recognouerit, sed . credo, tibi illius opera opus non esse. Ce- η terum lator praesentium est Iohannes Vogelen. uetus amicus, D. re. Dom. Bernhardi Adelman. proinde pro sua eruditione et ueteri amicitia, qua amicissimo tuo arctiisimum ut ait iunctus fuit, erit tibi cui credo commendatissimus. Eo enim hactenus in eruditos fuisti animo, ut communi studiosorum iudicio habitus fueris et literarum decus et eruditionis uariae atque adeo omnigenae princeps. . Ceterum 'de turbulentis studiis partium iam nihil scribere possum ; non enim uult lator cras redire , ut plura, quae uellem, scribere liceret. Bene uale, Patrone antique et obseruande mihi
plurimum. Ex Stutgardia lIl Non. Iunii
S. P. D. A, agn. Dom. Bilibalde. Fuit his
diebus hic, dum iret peregrinatum ad Aquisgranum, apud me Io. .enger; Doct. Med. praestantiae tuae bene notus, qui . multa retulit mihi per triduum , cui ad te literas non dedi ; non enim intellexi, eum istuc iturum. Nunc autem scribo, ut in commune
consulas non solum de Nausea nostro, qui Da mei
182쪽
mea intercessione a Capitulo S. Bartho. Frana cos. plebanus generalis electus est. sed etiam de operibus Ruperti Tuiciens. quid enim desit nobis, et quid habeamus, ex inclusa intellia ges icedula, quam ad secretarium Helbipoalens Episcopi nunc mitto. Lator praesentium
famulus est Nauseae ab eo e Bononia ad nos praemissus. ipse uero non parum dissicultatis parit nobis tardiori suo aduentu. Non enim eiici possunt commode apostatae seditiosi, priusquam uerus appareat pastor. Oh secro te, per totius familiae tuae sacros penates, ne desis sororibus filiabusque tuis in hodrertim turbine Commenda me , quaeso et illis et Dno. Hieronymo HoltZschuher, pa trono meo caris non solum propter collata beneficia, sed etiam propter insignem , quae de ipso praedicatur, pietatem. Bene Vale, P trone. obseruandiss. Ego nunc non solum ad cloetrinam Christi, uerum etiani ad paradoxa Ciceronis me paro, ut felicius dueam, iniuia trias ferre, quam inferre. licet de tot malorrim auctore nunquam bene loqui queam. Iter oua uale. Ex Colonia V Calend. Nouemb. anno
I. Odium Morib&r se sti contraxisse latestiuit.
2. Laudat responsiones Pirchb. ia oecolamp. sed moleste fert, quod in artic. de transsubsta timione ab ecraesta dissentiat. 3. De Budaeo et Clichtoveo, item de nonnullis, quos edidis
libris Rup. Dicisas. 4. Exilis defesus praebe
183쪽
dam in ecclesia S. Victoris obtinuit. De hiis bliotheea eccle)iae S. Albani.
s. Λη agn. Dn Bilib. Quod rarius ad te nunci a scribo, non eoiit , qtre,d uel minus 'obseruem amemue te, quam antea , sed qusdminor offertur opportunitas fidelium nuntiorum. Vereor enim, ne forte aberrantibus literis propter me a plerisque isthic male audias. Λudio enim , tantum in me Odium esse,
ut etiam libelli mei anathema sint. Quod ego susque deque facio, i mimo magis gaudeo, sic displicere scripta mea ecclesiae catholicae inimicis. QMod superioribus nundinis ad tuas non responcli litteras, aquarum in culpa fuit inundatio. Cogebar enim Confluentiae diebus x. consistere . atque ita ad nundinas ascendere non potui. interea nulla fuit mihi scribendi opportunitas tuta. Vidi quidem Spirae Dn. Christ. Κressen, sed non sum alloquutus, ei parcens, ne forte a suis ob id male audiret. Ceterum responsionem tuam a in oecol. transmisi in Angliam episcopo ROL, fens. Cum ex litteris eius intellexissem, ab ipso quoque responsionem parari, quam iam editam scribit, sed a me nondum uisam , scri-hit autem eam in quinque libros excreuisse; quid uero de tua sentiat, nondum intellexi.
mihi profecto plurimum placuit, nisi quod de
tranSsubstantiatione contra ecclesiam sentit cum cum Luthero. Absit a me procul, ut uel in minimo puncto a catholica ecclesia dissentiam scienter unquam. Video enim doctissimos uiros ingraues incidere errores, quam primum uel in
184쪽
modico ab ecclesia discrepant, quod forsitan iusto fit Dei iudicio , quia per superbiam sapientes sunt apud semet ipsos, ac suae t
nituntur prudentiae, Deus autem superbis resistit. Haec scribo Magn.Dn. Bilibal d. non ut censor libri tui . scio enim quanto sim in omnibus te longe inferior, sed ut amator honorisae salutis tuae. Neque enim honestum , nec salutare est, in re tanta contra ecclesiam catholicam , quam basin atque columnam ueritatis uocat apostolus, sentire cum haeretico. eo praesertim , quem in plerisque aliis errare credis. Ego certe ante Vormatiensem diaetam tres scripsi in Cap. Babyl. libros de eucharistia, nondum tamen editos, in quorum secundo uideor mihi ostendisse totam eius sacramenti ueritatem negari, negata transsu, stantiatione: non est enim alia uia, perquam adsit ueritas corporis et sanguinis Christi, atque ita re ipsa consentis Oecol. quem tam O- perose impugnas. 3 Ex Parisiis literas accepi a Budaeo et Clichtoueo IlI Mart. datas, sed interim falsa me contristavit fama de obitu Budaei, quem uiuere adhuc testatur opus eius recens, quod nondum uidi, sed uenale esse audio, sed et Clichtouei recens prostat. opus, quod Propugnaculum ecclesiae inscripsit, quod non prorsus oculis tuis indignum existimo. Prodiit et Irenaeus per Erasmum, duo item Ο-puscula Ruperti Tuitiensis meo labore hac ae-yate sunt edita. Xlis lib. in Matth. et lx lib. clegio. Trinitatis ; restant adhuc XLil libri eius-
185쪽
dem uno in opere, sed nondum deliberaui
eum subire laborem. Nam alio avocat me 4nunc noua cura domestica; acceptaui enimboe periculoso tempore hic praebendam in ecclesia S. Victoris,longo defessias exilio, molestum enim ac uerecundum fuit, sic aliena quaerere hospitia ubique atque grauare amicos. Dissicile tamen est, emessiere pauporema tot grauibus expensis nouae praebendae pro statutis . pro domo, pro emancipatione, pro fabrica etc. quae ad 3oo aureos excurrunt. Interea complendus est annus residentiae absque fructuum pereeptione, expeetanda item lis aeurtisanis, forsitan et bellum a Landgrauio lassiae, et ex urbe Rom. iam per septem menses et ultra nihil omnino litterarum accepi.
Haec scribo , ne putes me non neεessitate agi, sed auaritiam sequi. Exeum his diebus sbibliothecam antiquam in uteina ecclesia S. Albani, ubi inter uolumina scripta habentur etiam IX libri Ruperti, super Genesin, sed puto eosdem haberi inter XLII lib. de operibus Trinitatis ; curabo tamen, ut id certe sciam, an ita sit, necne. Inueni etiam Amalarium. qui sub Carolo M. et Ludovico Imp. scripsit de diuinis ossiciis , sed haec temporum tur.
batio ancipitem ae desidem me reddere eonao tur. Deus omnia bene uertat, in quem unicum totam spem meam coniicio. Τu precor ἐhene uale, et has clientuli antiqui literas aequo, te obsecro, animo accipe, et si commode potes, aliquando rescribe. Ex monte S. Victois ris prope Moguntiam I die Sept. anno I s 26.
186쪽
r. Obitus et laus Em seri. a. Pirch, a sententia ' Euangelie. de euchariiyia avocare contendit. aeerbe invehitur in Oecolamp. 3. Auctor est Pirchbelmero . cuius praestantiam valde extollit , ut co ilia de reformandis moribos uniueris ecclesia e concilio , mox co riuan , exhibeat. . iS. on facile eredis, Cl rissime Dn, Bilib. patrone plurimum obseruandς , quam
inuitus ad te sileo tamdiu , sit re tamen coegit me partim ustrecundia, nς forte ingrati steris importunius ubstreperem tibi, partim metus ab improbitate, pe forte aberrantibus ijteris et fraudem aut uim passis praestantia tu mecum fieret improbis fabula. Nunc autem, quia domesticum hab*o nuntium, scribo , licet non satis eqrto sciam, ani Nurembergam peruenturus sit; scio tameri, φum literas non tracliturum esse alieni . Inprimis itaqut id seri-hendum duco , quod tibi Necum commune existimo oestum scilicet nuntium det obitu Hieronymi Εmseri, ueteris amici tui, propugnatoris mei fidelissimi. Obiit anim , si forte. nondum audisti Vlt die Nouςmb. Dresdae .su eatus cui mihi scriptum Ost flu3u pectorali, quum tertio anto obitum diς sacrificium missae peregisset. Vir profecto, qui, ut ami- sitia tua non erat indignus, ita in asserenda
fide eatholica omnium fidelissime, diutissimeque ac fortissime pugnauit, cuius animam nost dubito nune super glorioso laborum eius fru- eiu gaudoxo, Usamque ueritatςm, pro qua hic
187쪽
dimieauit, clara uisione intueri. Tu uerita- atem corporis et sanguini Christi in eucharisti erudite quidem contra Oeeob asseruisti , sed utinam ita asseruisses , ut a magnis eruditissimisque uiris nod adderζtur: quatenu cathoileus est lib*rtuus. Scio, te admonitum mina quodam non leuis auctoritati uiro, ut sic impugnares incol. ne uid erit sentire cum Luth. miror itaque eum in plerisquo a Luth d: genti as, in hae i e tam ardua uni lli magis
adhaerere uolueris, quam uniuersae p r- hem ecclesiae. Non expostulo tecum Opt. n. Bilib. sed amanter et reuerenter admone aut in caussa aeternae salutis potiua cum ecclesia, quam cum homine damn to stare satagas. Librum tuum priorem plurimum sane com mendat Episeopus Rostens. Sed cum inuisa clausula hac: quatenua catholicus est. Postertiorem protinus, ut per amicum ex Nurenberga accepi , lectum in Angliam ad eundem transmisi, ut uideat . quam contemptibilis tibi sit communis uester aduersarius. Scio , eum et Basileae doctissimis iam ob haeresin suam inuisum esse. Ita enim rescripsit inde ad me quidam egregie doetus. Heus t tu caue posthac ornatissimas tuas literas inauspi catis quorundam nominibus. ipse infames reddere. Oecolampadii nomen quid ad me ' hominis suem ego ne quidem redemero pilo, quale qquales sint eius literae. Est enim, cur et debeam et odisse uelim. Hoc affirmo tibi, inquit. 'on esse hic quemquam rectius erUdi . vim , qui non putet, graue esse stagio Dς tium,
188쪽
P tium , amasse hunc Publicolam , ut dicam te uissime. Haec ille ex Basilea. Susceperat
idem Oecol. graue certamen contra catholicos super abolendo missae saerificio, sed parum proinfecit, ut audio. Censuit enim senatus, ut de eaetero ipse cum suis nihil contra catholico ea in re attentet. Vide , obsecro, quo tandem prolapsus sit superbus ille hypocrita , suae: innixus prudentiae. Nosti , quam superbe eontempserit episcopum Roffens. Ego itaque ut eius impudentia uulgo quoque notior fiat, metus non nihil otii quinque prologos Roffen-ss nunc in teuthonicum uerto, ut illis saltem respondeat, si potest , qui tam superbe totuni opus contempsit, antequam uidit, ad quod
nunc tam diu mutus est. Ignosce. obsecro eximie Dn. Bilib. patrone praecolende , anti quo tuo clientulo ex ueteri erga te amore
atque confidentia liberius, quam meam de cet paruitatem , scribenti; novi enim omnem adulationis fucum tibi plurimum odibilςm es- .se. Rogo igitur te, ut hoc epistolium , quoa inter te et me solum loquitur. Deo teste, ae quo accipias animo , ne forte fraudi fiat mihi , si tu expostulare uelis cum iis , quorUm
secreto nunc ad te memini. Ego quidem no lmen gloriamque tuam uehementer amo, propagarique gaudeo in decus et familiae et patriae tuae , alioqui minime obscurae ; sed adhuc magis amo animae tuae salutem aeternam, quae certe absque periculo fore non uidetur mihi, quam diu cum Luth. contra ecclesiam uel in minimo puncto steteris. Id ut falso su- r, plurimum opto. Bene uale Dn. ue
189쪽
ner. patrone charisL. Ex rure saneti Victori prope Moguntiam non. Decemb. anno gratiae Cloi Ixxvii. Tuus ex animo citentulus uetus lis. Cochlaeus.
Magnis, Dn. Bilib. Iam pridem satis supere
que multa eruditionis tuae monumenta pr
batissima edidisti, ita , ut Erasmus quoque quum nuper in Luth. scriberet, remouensa se inuidiam, qua Lutherus dixerat, eum doctiorem in uno digito, quam sit rex Angliae cum omnibus sciolis suis . ait: quid hic orae caussae , ut me conferret regi ae doctis Angliae potius, quam Bilibaldum aut Budaeum . aut Leonicenum , aut alium quem uis e turba scriptorum 3 Hic certe uides, quanti eruditionem tuam faciat Erasmus, qui te primo commemorat loco. Quid igitur si alterius quoque rei non minus sane gloriosae magisque necessariae monumentum quam saluberrimum et praesenti saeculo dares , et posteritati relinqueresi Quid, inquies ξ dicam. Vides, qua prolapsa sit omnis disciplina ecclesiastica , quo
antiqua principum moderatio , quo ciuili honestas , quo domestica frugalitas , qu cura educandae ac instituendae iuuentutis. Vellem igitur, ut pro reformatione morum in uniuersa ecclesia Christi intenderes ingenii tui acrimoniam , cui adderes exercitatam eloquentiae industriam , spectatam in rebus agendis prudentiam longissimamque magnarum rerum caussarumque experientiam. Non puto, profecto unum uiuere hodie , qui salubriorem tractatum iis de rebus concipere atque ii debitum modum redigere possit , quam tu; no
190쪽
non sane ut in uulgus mox ederes , sed ut adfuturum concilium , quo diu carere non possumus, reservares , cuius auctoritate postitemcaciter in effectum deduci. O quanta gloria exhibiturus esses tunc regibus et principibus, quod nullus episcoporum, nulla uniuersitatum praecogitauerat i quanta inde utilitas totius eccletiae t quanta pro eo labore merces in co Io reposita i Cogita, obsecro , hac de re. sed margaritum istud omnium pretiosissimum non esset temere proiiciendum ante porcas uulgares, sed suo tempore ante proceres ecclesiae
utriusque status, qui mederi possint, et deberent.
iudice in religionis negotio. 2. Lepidis argu-- mentis firmat caelibatam clericorum et 3. tra substanslationem. 4. In Bernensium reformationem scripsit. s. o Geou. D. Saxon. recipiatur , cuias 6. casti iliarium Ioedus Aa ille perhibessi. Εκ Dresda . prid. Kal. Iul. I II. s. λ Iagnis. Dne.Bilibalde patrone obseruandissii Dulces grauesque et gratulatorias literas tuas , quas tu pridem ad me dedisti Idib. Februar. his primum diebus accepi, nempe a 3 die Iunii fuerant missae Moguntiam. sed non sunt illic redditae mihi. Ago certe amplissimas gratias pietati tuae, qua me antiquum clientulum tuum tam prudenter admones ac pie instruis. Confiteor equidem, me plerumque dolore t indignatione motum contentiositus egisse. quam
