Deliciae eruditorum seu Veterum anekdotōn opusculorum collectanea Io. Lamius collegit, illustravit, edidit Historiae Siculae Laur. Bonincontrii pars prima. 5

발행: 1739년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

281쪽

Ηrs TORIA SICULA. 239 Christiani exercitus Duces iniquo animo ferebant , tamen quia illum , etsi maxime

optassent, opprimere non Poterant; tum quia ab eo annona nostris praebebatur, tum etiam quia quidam largitionibus ab eo corrupti fuerant , tam nefarium facinus to

lera Fere .

Interea Guillielmus Siciliae Rex , qui

ex Iohanna uxore filios non subsceperat , Constantiam sororem suam Deo dicatam auctoritate Clementis Henrico Friderici filio, quum iam illa aetatis esset provectae, in matrimonium copulavit. Quumque sibi vitae finem adesse intelligeret illam testam emto heredem instituit . Quae sola ex Gui- scardorum gente ex legitimis haeredibus Lupererat . Nam Tancredum naturalem fuisse commemoravimus, & Rogerius frator , qui a Patre dissenserat, in Turri Pisana ut supra diximus mortuus est . Obiit Guillielmus Panhormi triginta sex aetatis annis e regnavit annos XXI.

282쪽

Aneredus hane Guillielmi fratris

ultimam voluntatem nulla ratione serendam ratus, ira simul& dolore Regni permotus, quia eXtraneum potius ex Regno , quam se instituisset heredem, & quia Constantiam in contumeliam sui , voto solutam, aetatis senem , & in ecund im , ut a plerisque rebatur , Henrico nupsisset, ut primum fratrem vita excessisse acceperat , adiutus a veteranis militibus , quibus cum liberalissime vixerat , & omnem pueritiam egerat, accersitusque a Siculis , Insulam occupavit , Omniumque adsensu Rex consaluin

283쪽

HIs TORIA SICULA. 24 Italus in Calabrias traiecit . Quibus item subactis in Apuliam penetravit . Qua item

occupata , ita celeri cursu ceteras Regni provincias suae ditionis effecit , ut omnes ad admirationem tantae felicitatis sua benevolentia adtraxerit ; quamquam Clemens in Constantiae praesidium Ecclesiae copias eo misisset, quae a Tan credo superatae in Campaniam profugerant. Ea tempestate omnis ferme Etruria omissis tum civilibus , tum etiam domesticis bellis ad expeditionem Asiaticam se armaverat. Ii re bene gesta victores ex Asia conlaudati pro concione a Friderico quum discedere vellent, Uexilio Rubenti ab eo Pisani ij donati sunt ; quia eorum egre

s et Uillantur non Pisanos, sed Florentinos rubenti vexillo donatos memorat. Sic enim Cap. XIII. Lib. V. refert: Nelli anni di Chfisso MCLXXXVIII.

surono at conquiso delia Cliti di Damiata de 'primi,

284쪽

242, L. BON IN CONTRI Igia opera plurimum in bestis contra Barbaros usus fuerat . Et quia gratificari illis cupiebat , quorum virtus maxime in his bellis enituit, agrum Florentinis prius ademinium ad decimum proximum urbi lapidem restituit. Ceterum Fridericus obsidione Acconis nondum soluta per Hungaros terrestri itine re Constantinopolim magno Graecorum impedimento pervenerat. Isaacius vero Imperator Constantinopolitanus, quum illum maiorem in modum formidaret, Friderico suadet, ut quanto id citius fieri possit in Asiam traiiciat . Expositis igitur in continenti copiis Ptolemaidam Turcarum urbem e X pugnat . Iconium inde delatus, quia eorum Dux annonam promissam denegaverat , finitimam regionem depopulatus omnia suae ditioni subiecit , di inde in minorem Armeniam magna annonae penuria , di pluribus praeliis cum Turcis gestis , perve

nit , cunctisque civitatibus oppidisque qua

285쪽

ΗIsTORIA SICvLA. 243 cumque incederet suae ditionis effectis, dum rapidum flumen pervadere niteretur, casu periniquo cadentis equi suffocatus est anno salutis MCLXXXVIII. Eius cadaver ab Henrico eius filio paternae expeditionis socio Tyrum delatum est. In qua urbe Conradus Montis Ferrati Marchio ab Saladi-no obsidebatur. Vixit autem Fridericus in imperio annos XXVII. quibus pro maiori

Parte excommunicatus permanserat. Super

fuere ex Friderico filii duo ; Henricus VI.

natu maior , quem discedens e Germania Alemannis praefecerat . Eius copiae tamdem in agrum Antiochenum delatae brevi dilabuntur .

Iisdem temporibus claruit Ioachim Abbas Florensis Calaber , quem spiritum propheticum habuisse ferunt , librosque in sacra Theologia quam plures edidit, i ter quos in Apocalypsin scripsit. Inter cetera eius egregia dicta hoc putamus esse, Civitatem Constantinopolitanam , quae Pro Pter frequentes haereses a vera fide descive. Tat, dandam esse gentibus. Quod deinde no-sr a memoria evenisse vidimus.

Interea Philippus, & Richardus, Angliae ,&Galliae Reges, Tyrrheno mari ad Messanam devecti felicibus auris usi in Pto-

Iemaidae portum pervenerant , & nostro Tum castra auxerant. Richardus vero foedis

Q. v coeli

286쪽

2 4 L. 'BO NIN CONTRII coeIi tempestatibus XI. Iunii MCLXXXX.

in Cyprum delatus quum terra a cultoribus prohiberetur , eXcandens ira Insulam o cupavit, illamque sibi munivit. Inde apud Ptolemaidam ceteris se coniunxit . oppugnata ab iis urbs, Saladini virtute semper defensa; ubi variis praeliorum congresesbus erupere; saepius cum nostris concursum , & dubio marte certatum est . Clemens interea Romae moritur A. MCLXXXXII.& Coelestinus III. vir Romanus ei in Pontificatu successit . Hic Henrico praesente coronatus est omnium Romanorum plausu ; S ingenti pompa per urbem invectus cum eodem Henrico ad Petri Basilicam consedit. Qui aegre ferens Tancredum Regno Neapolitano potiri, clam Constantiam uxorem Panhormo eduxerat. Iusserat enim Pontifex Henricum in Germanorum Regem post Friderici mortem deligi , & nuptias cum Constantia celebrari. Postremo illum Imperatorem dixit , Regemquo utriusque Siciliae creavit, iuribus Roma mae Ecclesiae semper salvis . Hic veniens in Italiam Tusculum Coelestino Pontifici dono dedit, quod inconsulte, & nulla veteris odii ratione habita sibi a Romanis petitum tradidit . Quod mox ab ipsis dirutum est , di ingentia muri, di portarum iam

287쪽

Hrs TORIA SICvLA.' 2 sva Romam ob rei memoriam deportata Clivo Capitolino adfixa sunt . Per haec Henricus nuptiis cum Coninsantia celebratis Neapolim tribus ferme mensibus obsedit, quia cum Tan credo sentie' at . Sed peste in castris exorta , quum eius exercitus paene inutilis factus esset, re primum convaluit , Salernum relicta Neapolitanorum obsidione profectus est , civitatemque diripuit . Deinde in Alemam iamiab amicis accitus novos in Germania motus iam exortos sua praesentia substulit, deinde in Italiam rediit. Eo anno solis defectus fuit. - i Duobus iam annis duraverat PtoIemaidae obsidio, et si Philippus partem muri adscenderat eum suis , & validissimam

turrim corrui fecerat . Quo metu cives

perculsi tam dem deditionem fecere,tertici Idus Iulii, ea lege a nostris data , ut pars Crucis, quae superioribus annis in praelio male a nostris habito amissa fuerat , & quam fama erat ibi a barbaris ser vari , nostris re' si tueretur; civesque cum eorum praesidio incolumes inde abirent . Quod, ut ex inqueretur sine illo tum civium periculo , id negotii Philippo, dc Riphardo , Regibus datur . Richardus, quum Christi Crux non reis Periretur: partem civium quam incoIumem deducendam acceperat , crudeliter trucidam

288쪽

2 6 L. BONIM CONTRITvit. Philippus suos cum captis antea a Sa- Iadino Christianis permutavit . Ob quod simultas primo , inde odium manifestum,

inter eos exortum est . Sala dinus his legibus non servatis , quibus se Ptolemaide dederant , indignabundus multarum civitis tum moenia diruit , quas pridem a Christianis subsceperat, in quibus fuit Caesarea, Astalone, Dan , & Sachan. Richardus Ioppen instauravit, quae &Cassa dieitur, coloniamque Christianorum deducens eam civibus explevit. Erat Sala-dini animus Christianis Ierosolymam restituere, sed certior factus de discordia inter Philippum , & Richardum , exorta ab in cepto consilio se abstinuit. Philippus deinde se aegrotum simulans in Italiam rediit, Oddonemque Quercidam Burgundiae eXerei tui Asiatico praefecit. Per id tempus Richardus animo auctus, ct maioribus intentus negotiis cum Saladino bellum gerebat. Quo tempore Tyri duo sicarii Conradum Montisserrati adgressi, ut eorum superstitionis

hostem vita privarent, pluribus vulneribus confoderunt. Vnus illico ab adstantibus Comradi amicis trucidatus est . Alter ex fuga Terentus non alio , ac si evasisset, vultu fuit, tormentisque quum cruciaretur ea hilaritate permansit , ae s etiam tune fui Giat immortalitatem adsequutu S. .

289쪽

Ηrs TORIA SIC PLA. 247Per id tempus Henricus Campaniae Comes Isabel Iam Reginam uxorem duxit, dominiumque Tyri sibi vindicavit, spretoque regio nomine Regem Franciae invasurus Campaniae titulo contentus sub sceptam Principatus curam egregie administravit .

Richardus vero , quem maiora attentantem

meminimus, blande Guidonem Lusinianum adpellatum hortatur , ut relicto Tyri , &Ierusa Iem Regno , Ptolemaidaeque dominio , Regnum Cypri perpetuo possideret , quod grandi sub scepta pecunia impetravit, di ad nostra usque tempora sui possiderunt.

rosolymas obsidendas pergunt a Sala dino in itinere adorti superiores in pugna fuere , di nonnullis ex suis dicionibus amissis castra apud Bethelem habuere commeatuque intercepto, qui ex Aegypto Ierosolymas importabatur, urbe potiti essent , si eo castra contulissent. Iam Autumni tempus adventabat, dc Richardus Ascalone militas in hiberius Iocaverat ; quam instauratam

Garam Christiani adpellaverant. Οddo Tyri hiberna habuit . Interea classis Veneta di Pisana , quam superioribus annis in Asiam pervenisse diximus , Asia excessere. Hi inter se quibusdam veteribus odiis decertantes magni postea detrimenti Christianis fuere; nam pars Pisanae classis Polam deletam a Q.

290쪽

instruere, quae Venetis tributaria erat, ocCM-

pavit , ibique Pisani hiemantes a Venetis eorum classis intercepta est I Polaque vi

capta &, Pisana classe incensa , onerarias e rum naves Athenis redeuntes interceperunt.

Sed tamdem magno Pisanorum incommodo pax inter utrosque firmata est. Richardus interea , dum Ierosolymaspergit, certior de Philippi odio factus Normandos, qui suae ditionis erant, in Gallia bello exagitaturus , in Gallias redire statuit. Itinerique tanto vehementius instabat, quia compertum habebat Ioannem fratrem ad Angliae Regnum adspirare; peractisque ob eam rem turpiter cum Sala dino induciis , omnia, quae superioribus annis bello sua es. fecerat, illi restituit, praeter Tyrum & Ptolemaidam. Deinde in Austriam veniens ab hostibus captus Imperatori Henrico traditur, a quo post annum magno auri pondein re a suis redemtus; ob idque & Regi Francorum infensus graves contra etim inimicitias exercuit, unde se cum suis post foedus a Richardo cum Sala dino habitum Ptolemaidam recepit, parte que suorum Tyrum immissa , hortatus est Henricum Campanum ut Regni Ierosolymitant titulum sub- sciperet . Quem ille otio deditus renuit ;pauloque post in Campania domo praecipitatus intcriit. Iisdem ferme diebus Guido ReX

SEARCH

MENU NAVIGATION