Deliciae eruditorum seu Veterum anekdotōn opusculorum collectanea Io. Lamius collegit, illustravit, edidit Historiae Siculae Laur. Bonincontrii pars prima. 5

발행: 1739년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

321쪽

ΗIsTORIA SICULA. 27 & Patriarcham , & Imperatorem, urbis de Iigant , ab Romano Pontifice confirmandos . A quibus omnium adsensu Baldovinus Flandrensis declaratus est I etsi complures non hunc , sed ducentesimum supra millesimum fuisse annum adfirment & Thomas

Mau rocenus, qui in sacris ordinibus constitutus erat , eius loci Patriarcha electus, novum Imperatorem coronavit , & e

dem anno loca finitima suscepit praeter Andrinopolim , in qua urbe Graeci Latiis no nomini exosi se receperant. Adsignata est ex foedere prius Venetis pro his

quarta oppidorum pars, quam susceperant, ct quae insulis AEgaei maris contine bantur, Creta , Euboea, aliaeque minores insulae . Ceterum, quia Bonifacius Cretens bus imperitabat, Baldo vinus illum Thessaliae Regulum dixit, & accepto non parvo auri pondere Venetis Cretam reliquit. Thomas deinde, & Baldo vinus ab Innocentia confirmantur. Classis vero, quum

Venetias rediret, Ragusios , qui ab eis desciverant, recepit, Dyrrachiumque a Graecis desertum instauravit. Baldo vinus non multo post interiit , eui successit Henricus frater. Hic cum Bonifacio Andrinopolim x profectus pari voluntate urbem obsidione cinxerunt. Sed

ij Hoc est Hadrianopolim.

322쪽

ato L. ' B o u i N C o N T R I Ieum equitatu Andrinopolim adpropinquantes, Bonifacium , & Henricum relinquere obsidionem coegere. Iisdem temporibus Saladinus in Ita- Iiam deIatus Europae urbem, ex qua Christiani in Asiam traiicere soliti erant, vi captam diripuit, civibusquae trucidatis Turcis civitatem instauravit. Fuit hic annus Christianis adversus valde , nam uino bonus Rex Tuneg classe CC. navium comparata in Hispanias traiecit , & ad Toletum cas rametatus urbem obsidebat. Quibus intellectis Pontifex auxilium Christianorum implorat , invitatque Duces ad Hispaniae defensionem . Ex quo multi ex GaIlia illis praesidium ferentes ab Hispanis repulsi fuere. Quo factum est , ut Ilinobonus mira celeritate utrasque Hispanias pervagatus Avinionem usque populabundus accesserit, Toletumque expugnaverit. Quibus rebus Hispaniae Reguli permoti Aragoniae , Por- tu galliae,& Navarrae , barbaros adorti illos fuderunt , omniaque ab illis prius imtercepta recuperavere , dc in Granatam usque insequuti sunt. Insequenti anno Boemi ad fidem Chri- si conversi sunt. Quo tempore Divus Dominicus haeresim Tolosam populantem exstirpavit adnitente Comite de Monsori,

di arma illi opemque quum opus esset subm,

323쪽

Ηrs TORIA SrcvLA. 28 Inistrante. Per ea tempora Innocentius Decretalium librum addidit, servarique man

davit. In Germania vero res non minus turbulentae , quam in Italia erant , Othonis electione . Namque a Philippo frequentibus praeliis superatus se se in Agrippinam Coloniam receperat. Postremo ibidem a Philippo obsessias , quum eruptionem tentasset commisso praelio in fugam versus, quum se in urbem recipere vellet, a Coloniensibus pulsus est . Philippus a civibus receptus Priusquam rebus Etruriae subvenire posset

dolo a Petro Comite Palatino necatus est. Otho deinde eius nominis iv. qui a Germanis electus , confirmatus a Pontifice suerat , qui erat Saxoniae Dux , ab Innocentio Romae coronatus, ut supra meminimus, pos Philippi mortem ad I mperium reversus primum Alemannos, deinde Civitates Imperio persolutas, in suas partes attrahere conatus est . Quo tempore Datan vir Graecus genere Andrinopolim incolens , Graecorum Imperium usurpavit. Miserae multum , &calamitosae ea tempestate res Graecorum erant, diversisque seditionibus agitabantur. Ut enim quaeque civitas munitam se senserat ita minus eorum Imperatorem diligebant. Ex quo factum est , ut Veneti, haec intelligentes, quum dominandi studio

324쪽

18 1 L. Bo v I NCONTRI flagrarent , statuerent , ut quas civitates oppidaque quisque sibi privatim caperet sua aeditionis emceret , reservatis tamen eorum

Reipublicae maioribus provinciae locis. Ι-gitur Marcus Dandalus, Iacobusque Riadus Gallipolim occuparunt. Marcus vero Sa- nutus cum sibi foedere iunctis , Naxum , Parum , Melum , Hermanque insulas suscepere. Andrumque deinde, & Cycladum plures alias Dandalus idem invasit. Rabanus Ueronensis Euripum ; Andreas & Henricus Chium ; Ionas Michelas Scyron , Suaram , Phocidos oras , Naviger sum , Srali me non . Deinde publico eorum consilio nova arismata classis, quae Corcyram cepit; Methonum Coro numque rebelles subegit: & D minicus de la Rosa Campanus reliquiis Athe. narum , & omni paene Achaia potitus es Per quod tempus Henricus cognomento Piscator Genuensium navibus fretus Cretenses adortus, classe Veneta superatus discessit. tr In Asia item res turbulentae per id tempus fuere. Namque Americus Cypri Rex, et Ierusalem, quum negligentius regnum administraret , nimisque superbe se gereret, indignati Proceres Christiani, qui in

r) Nomina protiri a Ioeorum heic ita eorrupta sunt , ut dissicillinuim sit ea restituere.

325쪽

ΗIsTORIA SICvLA. 283 in Asia erant,Ioannem Brennum Gallum g nere , virum fortem , illo deposito Regem Creavere, qui multis copiis postea Constantinopolim delatus, et Imperatoris Henrici navigiis fretus, nonis Septembris Ptol maidam adpulit , filiamque Conradi olim Montis ferrati Marchionis , et Ierusalem Regis , ad id servatam , duxit uxorem , cum qua Tyri in regno Constantinopolitano

coronatus fuit , nuptiaeque more regio celebratae.

Interea Otho Imperator omnis iuramenti immemor in Etruscos versus Fride

rico omnia infesta fecit. Inde in Regem Neapolitanum properavit. Is quod a Pontifice Alemanniae Regno privatus fuerat, Electores eum Boemiae Rege Arnulso, et Trevirens Archiepiscopo, et Duce Austriae

suadente , et Philippo Galliae Rege , Frideri cum iam adultum literis satis eruditum in Regem Romanorum elegerunt. Ob quod Otho in Alemanias rediit . Cuius

discessu Pontifex quaecumque ab illo iaRegno Neapolitano innovata fuerant primo recuperavit. Deinde in Etruriam pergens exsules Miniatenses , Lucenses, volaterra nos , Florentinosque, eorum urbibus reduxit , Pisanosque cum Genuensibus dissidentes pacificavit.

Qua tempestare Rabanus veronensis, de

326쪽

2 4 L. BONI CONTRII

de quo supra diximus, qui Insulam Negr

pontum occupaverat, Venetis se sua sponte lubiecit , & tributarius illis factus magnotion ore ab eis receptus est. Hoc item fecit Gotto Dedus Gallus, qui in Marchiae principatu , Dominico della Rosa vita functo, successerat. Michael quoque ex Graeca nobilitate vir primarius , qui Peloponnesi partem possidebat, Venetis adhaesit. Per id tempus Cretenses iugum Venetoriam non ferentes, rebellarunt. Ii immissa a Uenetis classe domiti sunt , missisque eo ex urbe civibus in coloniam serme redacti sunt; primusque ibi dux constitutus est Iacobus Templo. Qua item tempestate Imperator Constantinopolitanus , & Veneti , cum . Duce Cosmo Andrinopolim advenientes in quinque annos, & cum Sala dino Turearum Imperatore in duos, inducias firmaverunt. Ceterum ea electione Regis Romanorum , de qua supra diximus , Fridericus secundus Romam venit, & quum imperatoriam a Pontifice coronam non obtinuisset in Alermanias rediit. At Maguntiae diadema suscepit anno MCCXI. Alii volunt hoc anno Romae coronatum. Sed is post in Lotharingiam profectus socium se Ludovico maiori natu filiorum Philippi Regis Galliae pacis , & belli fecit. Otho qui se amicis, di imperio , di regno privatum a Pontifice s

327쪽

ΗIsTORIA SICvLA. 28sce , & a Germanis aeceperat , confugit ad Ioannem Angliae Regem , maternum Avunculum; fretusque item ope Regina I-di Boloniae , urbis maritimae, Comitis Regi Galliae infestus factus est . Ob quod Regina idus suo turbatus comitatu ab Rege Galliae est. Cuius recuperandi gratia IO-annes Angliae Rex , & Ferrandus Flandriae Comes, foedus cum Reginaldo percusesere. Postea acriter inter eos debellatum ,& tamdem Philippus Flandriam ingressus Brugam , & Ganda vum invasit , classe deinde apud Dan oppidum praesidio relicta Regina idus navigio , & Philippus temrestri itinere in Parisiensem agrum rediit maioribus copiis ,& renovata classe bellum instauraturus . Qua sormidine Ioannes Angliae Rex permotus ad Innocentii Pontificis auctoritatem, voremque confugiens Angliam , & Hiberniam Romanae Ecclesiae

nudatarias faciens, centum auri marcas quotannis Ecclesiae Romanae solvere stipulatus est . Idque per insequentia tempora aliqquamdiu servatum. Post haec Otho magna peditum , & equitum manu, in Flandriam descendens populationibus crebris quacumque intendebat agrum vastando multa illius provinciae loca subiecit , dc Angliae Rex Andega vos suas in partes attraxit. Post

iisdem copiis Ligeri amne traiecto Torna-

328쪽

186 L. BoM IN CONTRII cum obsedit. Subvenitur obsessis a Ludovi

eo Philippi filio, & obsidio soluta est. A glici pulsi , fugatique sunt. Deinde Phi

lippus cum Othone in agro Tornacensi concurrens magno praelio conflixerunt. Philippus desertus suorum equitibus , pedeSprimo hostium incursu paene oppressus est. Adiutus tamen a Ludovico filio magno labore evasit. Fere pari Marte a mane usque ad vesperam certatum fuerat , Anglique victores videbantur. Sed incolarum beneficio praelium instauratum , illis victoriam Paene paratam extorserunt; noX praelium diremit. Caesa sunt ex Othonis exercitu

duodecim millia hostium ; e Philippi vero

militibus par numerus cecidit . Othonis Aquila capta , di opere duorum vulnerum saucius fugatus est I & insequenti die in Saxoniam pervenit , pauloque post interiit anno imperii sui tertio. G Iisdem ferme temporibus Henricus Imperator Graecorum apud Constantinopolim moritur , cui Petrus

Comes Λntissiodorensis Gallus genere in

Grae- εὶ Ioannes Viliamuρ Hist. Cap. XXXIV. Lib. V. de hoe inter Othonem, Saxoniae Ducem, & Philippum Franciae Regem commisso praelici mentionem facit,& quingentis equitibus, quos Philippus Rex nondum ad praelium committendum eduxerat , totam victoriam tribuit. Sic enim habet a Battulis ἐν eampo det

329쪽

ZΗIsTORIA SI cvLA. 287 Graecorum Imperio successit. Hic cum Rege Galliae pacificatur, et finis paterno bello impositus , quod item paulo post tum Gallos, eum etiam Anglos , magnis adfecit incommodis . o

Interea Fridericus Aquilaranum diu donga obsidione fatigatum suscepit anno MCCXIIII. ubi Innocentii Pontificis auctoritate diadema suscepit ; qui ut Pontifici gratificaretur Crucis characterem accepit Christianis ipse opem laturus, qui in Asia a Barbaris premebantur, donoque Ecclesiae Romanae dedit Comitatum Fundo

Anno salutis decimo quinto, et dum centesimo supra millesimum Concilium . Romae in Laterano celebratum est, in quo interfuere Patriarcha Constantinopolitanus et Ierosolymitanus, praeterea septuaginta Metropolitani , quater mille centum viginti Abbates , Priores Conventuales octo , Graecus et Romanus Imperator,

t de trieri , rompendo te febiere fetina ferire di Dada,ep in queso modo ruppono i Tedesebi. Mecati.

330쪽

288 L. BON IN CONTRII Legati praeterea Regnorum Ierososymitani , Franciae , Hispaniae, Angliae , et Cypri , in quo praecipue actum est de subveniendo Chri ilianis , qui in Asia bellum

gerebant pro salute Fidelium .s G Praeterea in eodem Concilio Ray mundus Comes Tolosanus , et eius filius, haeresis damnati; Ioachim Calaber, et eius dogmata reprobata. Quo item tempore quum in Lombard Iae motus essent, et Pisani cum Genuensibus decertarent, nec antea pacificati per Legatos quievissent, Pontifex ad eos conciliandos profectus iter ingressus Perusii obiit. AEdificare paulo ante eius mortem Innocentius fecerat Hospitale Sancti Spiritus itivi a Sacra, et turrim Romae mirae altitudinis, quae de Comitibus dicitur , unde late prospectus ad Latium esset; opus tanto Pontifici inutile , non sine ipsius infamia construinctum est . Sed Honorius tertius Americo genitus vir Romanus Innocentio in Ponti si ea tu successit , a quo Petrus Imperator Constantinopolitanus cum Iole eius uxore in AEde Sancti Laurentii extra muros coronati sunt, electusque ab eis Ioannes Colum nenis sis Cardinalis ad traiiciendum in Asiam

XXXIX. ubi de hoc ipso susius mentionem facit. --

SEARCH

MENU NAVIGATION