장음표시 사용
351쪽
ΗisTORIA SICvLA. 3O9 ri terentur. Quibus rebus auditis Imperator collaudavit oratores cum hoc disticho , a quod ex tempore fecerat , quod ea in urberi ad haec usque tempora sculptum est :
ae Andria sidelis nostris adfixa medullis
ol Absit Fridericus ne sit tui muneris expers ia Quod si non elegans , tamen quod tantumi Principem litteris & carminibus delectatumit accepi, hic mittere Iibuit ; qui etiam Aristotelis opera e Graeco in Latinum sua aetati te iterum transferri curavit. ti Sed de hisi alias . Igitur omissa rursus Brundusii obsidione Andriam venit . Barulum, a Barulo nescio quo tercentum ferme annis antea aedificatum, diripuit. Quo metu perculsae finitimae civitates se Friderico dedere. Cuius oppidi excidio illud antiquum Siculorum proverbi si vulgatu, Gratias ago BaruIo, quod ex Friderici ore prolatum ferunt. Tunc enim ferunt eos, qui rebellarunt, eius metu permo tos, et Baruli excidio pavidos factos ad eu v niam iptoraturos venisse . Hoc maxime metu
t) De Friderico Imperatore sic Dannes Villantur Lib. VI. Cap. I. suarum Historiarum refert. Fia uomodi gran valore . e di grand assare , Savio di sertitura,e di fenno naturale , tiniversale in tuite te esse. Sep-pe Ia lingua Latina , e Ia nostra volgare , e Todesco, Francesto , Greeo, e Saraeineseo, e di tuite virtis eois pioso, largo, e eortese in ἀυnare , e favio in arme, eo molio temulo; fu dissoluto, oec. Mecali.
352쪽
gro , L. BONI NCO NTRII praeter Troiam omni ferme ApuIta potitus est ; classeque apud Brundusium relicta , terrestri itinere in Samnium venit; acciti siue ex Sici Iia equitibus Beneventum diripuit, moenia urbis solo aequavit. Cuius excidium duobus ita adnotavit carminibus: Urbs Beneventana tibi sint tua moenia pIana, quod plangis merito patienter ferre memento. Inde Capuam petiturus , comperit illam a Pelagio Legato Pontificis fuisse munitam, praeesse que civitati Iohannem Regem Ierusalem , quem ab eo defecisse memoravimus. Igitur existimans rem longioris esse conatus flexo itinere per montana a Iiquot diebus apud Theanum consedit , a quibus Teceptus Ceperanum petivit , et Soras ;Barulumque iterum incedit. Inde in Marsos versus per Apenninum iter faciens, Α-tinum primo, deinde Albertum , suae ditionis effecit. Post haec Alnum , Malianum , Celanuque per deditionem acceptum , Berardo Celani Comiti , qui secum militabat, restituit. Post per Pelignos, Samnium , Amal phimque , & Brivanum in Samnium t adit, illisque benigne sub sceptis Arianum occupavit ubi Lippiani , quos superioribus
anni S memoravimus eorum urbem deseruisse,
ipsam ab eo impetraverunt, & ex Lippio Licitum postea adpellatum est ; dein d a di
353쪽
Ηrs TORIA SICULA.a diverss nationibus, quae eo constuXerant, paulatim corrupto vocabulo pro Licito LN
Ceterum Ioannes Rex , & Legatus Apostolicus, ut primum videre Frideri cum in Apuliam redeuntem magnis itineribus Romam pervenere. Inde in Liguriam advolarunt . Quorum discessu , Capuani, qui metu Praesidii in fide Pontificis steterant, permoti, illico nomen Friderici invocarunt. Interea Fridericus Troiam obsederat . Cives nihilominus ad resistendum intenti O sdionem in plures menses distraxerunt. His rebus sic in Apulia exsistentibus Imperator Henricum naturalem filium suum Sardiniae Regem creavit; & Romani iterum in Viterbienses egressi a Cruce signatis, quos ad sui praesidium Pontifex Perusium convocarat, damna perpessi sunt, iique Tiberinum
agrum yccupavere . Florentini per ea tempora contra Senenses belligerantes vigintie X eorum agro oppida occupavere. Castraque deinde Senis admoventes civitatis suburbia incenderunt . Inde in Perusinos versi interventu Pontificis conciliati sunt; reversique in Senensem agrum tia Caput silvarum
354쪽
3I 2, L. BON IN CONTRII finitimum agro Arretino occupavere, vallemque Ambrae paene depopulati sunt. Pontifex Perusii agens fratres SS Dominici & Francisci per orbem terrarum misit, ut Christianos contra Infideles hortarentur. Id Fridericus ab eo dolo factum coepit dicere , ut Alemanias ab eo averteret. Quo tempore Elisabeth Regis Eungariae Filia miraculis claruit. Interea Friderico apud Troiam obsidionem continuante factus est in urbe tumultus ab his, qui inferiorem portam incolebant. Qui quum se superari a reliqua civium multitudine viderent, Friderici copias intromisere. Civitas a Friderico direpta in media urbis pars incolis dono porrecta,& his qui tumultum excitarant permissa. Sicque civitas incolis dono porrecta veluti Capua & Canosa, truncata remansit, &tantum eius medietas inhabitata est. His peractis in Etruriam ab sua factione accitus perrexit. Primo eius adventu Patrimonium Pontificis ademit, quod su- , perioribus annis Matii des Comitissa Eccle-sae Romanae donavit. Inde in Ligures versus Ioannem Regem Ierosolymitanum
355쪽
pluribus praeliis superatum ad mortem coinegit.
Post haec in Alemanias pergit, quia
Henricum filium,quem illis praefecerat, cum Pontifice sentire intellexerat . Qui postquam eo pervenit illum captum in vinculis coniecit, & ex calore carceris Melphi, ut quidam volunt, in Apulia extinctus est . ta Alii in Castello Sancti Felicis mortuum esse dicunt, quo in loco, ut fama est haud obscurior, fuerat immissus. Sed ego comperio ipsum a Friderico in Calabrias missum, ubi ex Mart orani Castro praecipitavit, sicque vitam finisse. Quod etiam cives eius loci adfirmant , & a Luca Archiepiscopo Cosentino Cosentiae esse sepultum. Haec postquam a Friderico ita acta sunt, in Ligures rediit. Nec ibi immorandum ratus in Alemanias revertitur, & in ipso itinere Egelini amicitia fretus veteris suae stirpis
Commemoratione, cuius proavus Arnaldus
Teutonius fuerat, milesque Gregorius cum Othone in Italiam venerat; cuius favore fretus paene Princeps in Lombardia effectus erat , magnumque sibi in ea regione nomen comparaverat ; nam illum suarum partium Principem fecerat. Eodem tempore Robertus Anti modo
r) Vide Ioannem Villantam Cap. XXIII. suarum Historiarum Lib. VL Mecati. se in
356쪽
3I . L. Bo N INCONTRI rensis , ex iis qui Constantinopoli erant
Latini nominis, iam aetate decrepitus vir ginem Graecam nobilem & forma excellentem sibi in matrimonium copulavit, non ignarus illam a parentibus Alberici Burgundio Proceri fuisse desponsatam .
Qua ex re Burgundius furore accensus ma
nu suorum stipatus , impetu in Regiam
facto, effractis Aulae foribus, puellam coepit , & naso obtruncavit, matremque eius rei conseiam proximo mari immersit. Nec Robertus Imperator eam iniuriam pro hi,
bere ausus est , Latinis tam foedum facinus detestantibus , & Burgundiis audaciam collaudantibus. Qua re permotus Ιmperator paulo post interiit ; cui Balduinus frater in Imperio successit. Huic Veneti virginem Barbaram , cuius pater iuXta mare Ponticum imperitabat , in matrimonium dare studebant. Sed Latini Balduino , ut potentior ea adfinitate factus fratris iniurias ulcisceretur, Marthani Iohannis, olim Ierusalem Regis, filiam dedere 11Xorem .,& ei ob id imperium promissum est Sed ea repulsa Imperator Barbarus indignatus, filiam , quam illi nubere prius studebat , Theodorico Vatiari filio , cui illam ante negabat , desponsavit . Qua adfinitate
Graeci opibus aucti multa ex Latinorum imperio, di venetorum, in Graecia cepe
357쪽
Eracit ea tempestate in Marca Trevisana complures nobiles ceteris praestanti
res, in quibus Ezelinus , de quo supra diximus , Gibellinarum partium primarius, Albericusque apud Bassanum, Carrarienses, ct Marchiones Est enses in Agro Patavino, Veronae , Monticuli , & Sancti Bonifacii Comites , qui Friderici fide , & pridem Barbarussae amicitia , freti adeo ingentes copias & divitias cumularant, ut ad tyrannidem adspirarent; sociique effecti, & Frid
rici primi amicitiam nacti contra civitates, quae ab eo rebellarant, multa nefanda commiserant. Ex quo illi intimi Friderico carissimique facti erant I servaverantque in eius fide Cremonenses , Bergo menses , Par mam , Regium , Mutinamque, & deinde Papiam . Et ex montibus Tridentinis quum rediisset Fridericus in Italiam , Eetelini
opera Veronam susceperat . Postea vero in Mantuano agro duo succenderat Oppida, et in Cremonensi descenderat Mantuanis bellum illaturus. In quos dum ire ad simu Iat , alia sibi oblata spe rei bene gerendae in Vicentinos flexit. Quam urbem ex improviso adgressus vi captam diripuit, & igne succendit. Postea Paduanum agrum depopulatus Trevisum obsedit. Sed ii a Paduanis adiuti illius furorem evasere. Eo tempore Theobaldus Rex Navarren-
358쪽
316 L. Bo NINCO N TRI Isis, Americusque Comes Montis sortis , et
Henricus Campamae Comes, per Hungariam Constantinopolim pervenere. Inde Ptolemaidam adducti , populati finitimam regionem ingentem praedam Ptolemaidam reportarunt: sed ea ad lecti quum A mericus, et Henricus ad Sagam usque populandi causa prolaberentur, ab hostibus ex improviso adorti, dum duorum dierum itinere fatigatis redeundi facultas adimeretur,cum prioribus sui exercitus caesi sunt.
Anno MCCXXXIII. Gregorius Roma
pulsus a Petro Frangi pano , qui Friderici partium erat, Viterbium se contulit ; dc Fridericus Paduam ab Ege lino direptam imperio suo adiunxit . Agarenis, qui se-
eum militabant moenia civitatis Germanis Oero Regiam tuendam mandavit. Odioque Carrariensum motus Azonem Est ensem in Eretini partes adtraxit . Mox in Brixianos versus Clara montem diripuit , incenditque. Interea Medio Ianenses , & sociae civitates exercitum ad Novam Curtem contraxerant , in quos Fridericus invectus, multis Mediolanensium praelio caesis, tam de meorum exercitum debellavit , cepitque
Petrum Theu philium Venetorum Ducis
r Vide laudatum Vilunium Lib. VI. Cap. XXII.
359쪽
ΗisTORIA SICULA. 317 filium , qui hostium exercitur praeerat. Hunc Fridericus in Apuliam missum in vinculis coniecit , deinde Serenissimo Senatu Veneto inhibente occidi mandavit . Qua victoria elatus Cremonam rediit. Acceperat enim Egelinum insinuasse in ditionem Agonem Est ensem,& illum Est ensi oppido eiecisse ; quod praesidio Agarenorum firmavit . Interea var a de Frideri cogesta vertebantur. Nam sunt nonnulli Annalium Scriptores, qui adfirmant , Oratores , quos Fridericus ad Sala dinum miserat , pace cum eo persecta Christianis indecora, ct tanto Principi sub specta, rediisse Cyprum, ibique offendisse Imperatorem ; ipsum aliquantisper in Insula moratum illam occupasse . Deinde admonitum ab suo Magistro militiae Aconem perrexisse , & firmasse illic cum Solidano inducias in decennium , atque Ierosolymas petiisse, & ibi coronatum esse ; scripsisseque literas ad Pontificem, ut eum ab solveret quoniam in Asiam pervenisset. Sed Pontificem prius de gestis Friderici a Gallis militibus certiorem famim non solum non absolvisse illum ab excommunicatione , sed etiam mandasse Cruce signatis , ut ab eo, S Solidano, caverent. Quibus rebus Fridericus indignatus damna ingentia rursus in
360쪽
318 L. BONIM CONTRII Italiam rebus , & terris Ecclesiae intulit;
de quibus in posterum memorabimus. Pontifex interea non destiterat praesidia , amicitiasque sibi parare. Quo tempore Venetiquum dissentirent cum Genuensibus, iis legibus a Pontifice pacificati sunt , ne quis eorum altero inscio absenteque cum Ualtari Graeco Imperatore foedus iniret , nihilque rei secum haberet; bellaque communia essent , & alter alterius veXiIIa portaret; idque inter eos sancitum , ut si quis contra fecisset a Pontifice sacris interdiceretur . His peractis iterum Fridericum excommunica vi t, & omni eius imperio privavit. Quo tempore Ioannes Vatiari apud Andrinopolim Imperatores Latinos Graecia pellere nitebatur ; nam Vatiari ab Andrinopoli Smyrnam usque maritimas urbes obtinebat , Marcus Cannius AE-gaeum , insulasque & Longa vallis Rhodusque ei suberant. Deinde quum Vat-tari Cretam invasisset , partemque non modicam Insulae cepisset , Marcus Cannius a Venetis interea conductus , eius classem magno incommodo repulit , OP pidaque quae Uartari susceperat recupera
Vit. Quo item tempore Ragusaei a Venetis rebellarunt, & Balduinus multo bellorum turbine fatigatus, quum ei pecunia deesset, Philippum filium suum infantem merca
