장음표시 사용
71쪽
18 L. Bon IN CONTRII domuit , Romanosque nova consilia defectionis tractantes in fide continuit. Postrem transductis amnem trὶ copiis Gaberam , quos Gabios quondam fuisse credimus , & C mitis Gerardi oppida Sutrium usque populabundus invasit, diripuitque , & postremo incendit; quibus peractis victor in Apuliam rediit. Agnes Henrici Quarti mater, quum adhuc satis iuvenis, di decora facie , esset ,
videretque Germanos aegre ferre ab ea res
Imperii Romani administrari , & ab Archiepiscopo Coloniensi Αmcine , consilio Primorum Germaniae, sibi puerum esse ablatum , di administrationem interdictam , necessitatem sibi impositam in beneplacitum Vertens, etiam regni administratione
abstinuit,& saeculo se abdicavit, Romamque se contulit, ubi miraculis claruit. Perea tempora fames valida, & pestis deinde validior , per totum orbem facta est . Paulo post Pontifex moritur , & in eius locum adsumtus Alexander secundus . Quo tempore schismate inter Patres exorto Henricus Imperator iam grandior factus, Agnete eius matre mortua, Longobardis , qui per Lombardiam vagabantur , impellentibus , Cadaloum Parmensem novum Pontificem dixit,
rὶ Hoc est Τiberim , ut habet idem Aouineonistrius in Annalibres ad annum MLXIII. Lamius.
72쪽
ΗIsTORIA SICULA. 29 dixit ; omnesque ferme eius provinciae civitates auctoritate Henrici permotae sibi obediunt , praeter Mati idem , eiusque virum. Ob quam rem coactis suis , & Germanorum , copiis Romam se contulit . Sed Μatii des cum suis, &: Populo Romano, in hortis Neronianis huic se opponit, &com misso praelio Germani cum Cada loci fugati sunt . Ea tempestate Senenses, suorum civium seditionibus, conquassati poene ab eorum nobilibus sunt ; & Arretini in Florentinos illati Vallem Arni superam praeda , di incendiis, adfecere. Depopulati sunt enim
omnem eam regionem , Florentinis ea tempestate nihil minus quam ab his bellum expectantibus . Per quod tempus Federicus si blinia tensi Arci ab Henrico Praefectus, quum ortam in oppido seditionem ob novorum vectigalium exactiones componere vellet, temere inter conflictantes inventus
bipenni capite ictus interiit ; mulctati ob eam rem ab Henrico Miniat enses VIII. aureorum Imperatori pendere ). Anno salutis nostrae M LXIII.quum Ba bari maiorem Siciliae insulae partem possiderent, qui eo ab Imperatore Constantinopoli-
Guaibertur habet in Anna Iibus ad annum MLXI. & supra etiam . Lamius. zν XV. millia aureorum habet in Annalibur . Lamius.
73쪽
go L. BON IN CONTRITpolitano immissi fuerant , Pisani magna
comparata classe Panhormum expugnarie
mense Maio , die celebri divi Agabiti s ;
praedaque ingens ex ea urbe Pisas relata eorum maiori Ecclesiae dono data est α . Insequenti anno Henricus maiori coacto e Xercitu Romanis item , non ut priori anno, adversantibus , in Ecclesia Beati Petri consedit una cum suo Cadaloo; Romanique paulo post , quibusdam levibus ex caussis con tra servos indignantibus, in molem Hadriani Cadaloum fugere coegerunt, in qua a Ma tit dis copiis, Henrico opem illi ferre pro hibito , obsessus est. Eodem ferme tempore Constantinus Graecorum Imperator moritur . Eius Imperium ob filii Michaelis infantiam The dora eius uxor per annum obtinuit; post annum vero Michaelem Dioclenum eius filium in Imperio successorem habuit. Quo item tempore Ruralis, quem post pugnam
male habitum vestrum s3ὶ confugisse di
xi si Hoc est αγα - . Lamius . 1 Immo ex manubiis aedem illam fabricae plane admirabilis construxere, ut docet etiam Tronetur in Annalibut Pisanis, Se luculenter indicant ver
sus marmore incisi , qui in fronte illius Templi le
3 Vesam vocat Rittas Lib. I. & Apuliae oppidum in sinu Gargani esse ait. Lamius.
74쪽
ximus , quum alter Praefectux copia rum Constantini, equestrem multitudinem, de ipse ex fuga lapsus, colligere properam ret , Garganum montem occupaverat, ex quo Ruralis iam copiis fidens paten tioribus se Apuliae campis invehebat, sperans a Theodora maiores sibi in dies copias sub . ministrari, & Apuliae civitates a Normannis defecturas , quas eorum imperii taed re compererat. Igitur Sipontum adgressus, castris haud procul urbe munitis consedit , quurnque ibi consilia oppugnandae civitatis agitarer, nuntius ex imperio advenit illorum rebellionem post Constantini mortem adnuntians . Hoc nuntio etsi animo per. motus Ruralis, tamen dissimulata re, Civitatis oppugnationem tentabat. Haec quum Robertum non laterent, intercludere reditum Rurali statuens, Vestrum se contulit, . urbemque ex improviso adortam diripuit . Forte evenit, ut qua die Robertus Vestro potitus e sset, eadem Ruralis Sipontum deditione suscepisset , maturiusque deditio facta quam Robertus speraverit crediderat enim Vestro occupata interclusam esse Rurali effugiendi viam , spemque omπem prae
sidii illi esse ablatam , quod falsum eum habuit. Sed quum haec, quae apud Sipontum
1 Ita; locum corruptum ex inmalibue restitui
mus . Lamius. Di tigod by Coos e
75쪽
32 L..BON INCONT RII gesta erant, Robertus accepisset, aliud ex
alio consilium cepit . Existimavit enim civitatem longa obsidione fatigatam ad extremam frumenti penuriam devenisse , praesertim quum Michael neque classem ullam eo in littore haberet , unde comea
tus Rurali subvehi possent . Igitur confirmato animo Vestro copias educit , Sipontumque obsedit, quo brevi potitus,quibus supra diximus caussis, ea lege est , ut Rurali, & suis reditum in Graeciam liberum permitteret, exsulibus tantum eo foedere exceptis. Qui autem prodendae urbis caussam dedere , illos Robertus ultimo adfectos supplicio interemit. His prospere gestis in
Salentinum agrum profectus, quia intellexerat Graecos , Barbarosque , quos superioribus annis in Calabriis debellaverat, a Rurali antea solicitatos apud Montem Pilosum convenisse, Brundusiumque deinde occupasse , & nonnullas eius maritimas civi in lates. In quibus Ruralis foedere non serva into, dum in Graeciam proficisceretur , quos secum vehebat milites , in praesidium accomodavit. Ea etiam post quam Roberto palam facta sunt videns rem longioris esse conatus, Gottifredum fratrem cum parte copiarum apud Montem Pilosum reliquit,
ipse vero Barolum, quia id oppidum iisdem diebus ab eo defecerat, petivit. Tribus ser-
76쪽
me annis terra marique oppidum obsedit magno & suorum, & oppidanorum , incommodo. Interea Rogerius Roberti frater tertiis castris, di navali adparatu Brundusium obsidebat. Plurimum ea tempestate Normandi potentes erant , Graeco Imperatore aliis in Epiro bellis occupato, re Henrici absentia aliter non ferente , qui Romano Pontifici infensus, recentes concitati contra se concilii iniurias , & paternas inimicitias in Germania renovatas, Italicae Normandorum potentiae coae
quaret . Quo tempore Princeps Salerni Surrentinis , Neapolitanis, & Caietanis bellum indixerat , quod mox Pontificis iusisu sublatum est . Postea in Lucanos versus brevi eos perdomuit. His sic se habentibus Gottisredus, Montepiloso per deditionem suscepto, fratri Roberto apud Barolum con-s denti adiungitur, qui ab eodem classi Brundusinae praeficitur , duobusque post annis Robertu& Barolo potitur. Fuit hic annus gratiae M LXVI. Quo anno septem Christianorum mil-
Iia Ierosolymam ob religionem peregrinantes a Barbaris circumventi , & obtruncati sunt. Per ea tempora inter Gallos,&Anglicos Balduino Pio defuncto bellum ingens
exortum est . Dissensionis autem caussas
complures fuisse ferebant , sed praecipuam ,
77쪽
quia Anglici Franciae regnum in eorum regem devolutum esse adfirmabant. His siein regno rebus variantibus Cinthius vir Romanus quum Cadaloum arce clausum di pressum videret, illum cohortatus est , ut equo ardenti ab eo suscepto , arce relicta in Germaniam sugeret. Quo tempore Agnes Henrici IV. mater, ab administratione Imperii olim amota, Romam venit,
tibi pacifice vitam vixit , & Otho, Henriis et III. filius, iussu fratris in Italiam venit
Initio anni insequentis Roberti Classis Brundusio solvit, & Rhegium delata, quia ii soli in fide Imperatoris Graeci
Permanserant , eam civitatem percomismodam exercitu in Siciliam traiiciendo terra, di mari oppugnatam diripuit . Post classe militibus impositis, maiorique exercitu comparato, in Siciliam transfretavit , Panhormumque obsedit, dc castra vallo, dcsessa munivit, ne aliquid detrimenti ab hostibus exercitus pateretur; & duo propugna cula in porta valli erexit, quod ceteris Insulae cultoribus occurrendum esset. Sed dum haec apud Panhormum geruntur Richardus unus ex Roberti fratribus una cum Gu-
lielmo eius filio, qui a Roberto praesidio Apuliae relicti fuerant, & Si sulphus Salerni Princeps, bellis adsueti, turbare pacificum
78쪽
ΗIsTORIA SICvLA. 3IRoberti statum, quam quiescere maIentes, contra Ludovicum Campaniae Principem quo cum pax , & amicitia erat, profecti, ει xistimantes Robertum maioribus intentum negociis, & novo bello implicitum, Campaniae curam abiecisse , castramentatique haud
procul Capua, summa vi civitatem obsidebant. Haec etsi a Ludovico non antea Pr visa ; quantum in re imparata fieri potuit, arma capit , moenia praesidiis firmat , in hostesque tabulata disponit , cives hortat-tur , Omniaque exsequitur , quae obsessis praesidio esse soIene. Verum quum Praece dente tempore quereIae ad Robertum , precesque porrectae nihil proficerent , di subsidii spem nullam esse cognosceret , eXi stimans voIuntate Roberti id omne fieri, tamdem vitam suam,& filiorum servaturus cum omni supellectili discedens civitatem Normandis tradidit . Capta urbe, & praesidiis firmata, in Beneventanos ducunt, a
quibus simili modo iisdem de causis deditio facta est. Deinde Ceparenum obsidere, sed cum Pontificis consilio munitum esset , frustra oppugnatio loci tentata est . Igitur quum nihil proficerent cum levi armatura Romam usque populabundi perrexere. EXe citus praeda ditatus , undique dispersos per Italiam milites in sua castra tamquam in tentoria attra Tit i nam ferme tertia pars
79쪽
militum, quae in exercitu eorum fuisse dicitur, spe praedae potius quam aliquo pel- Iecti stipendio, duces sequebantur . Interea Mathii des,& Otho copias cogunt, ut Ceperano subveniant; sed ex sp Etantes adventum Comii, Regis Anglorum , quem Henricus in Italiam festinare iusserat, ait Othoni praesidio esset, concurrere distulerunt.. Eo anno magnus cometes exortus ad
meridiem tremendos efferens radios haud obscurum praesagium fuit Siculos in No mandorum venturos esse imperium . Quo item anno & hora mons inundavit, & magna solis eclipsis visa, & Hungari ab Henrico rebellarunt, & Salomonem eorum Regem carceri tradiderunt, quia spretis Hungariae nobilibus , quemque vilissimi generis hominem ad Magistratus gerendos eligebat ; S Russi de eorum regno contendentes Henricum Imperatorem elegere , qui quu m gravioribus A lemanniae bellis esset implicitus , illis praesidio esse non potuit. Dum apud Panhormum Normandi Duces essent intenti, Insulani , collectis undique auxiliis, di Agarenorum infinita multitudine, castra Normandorum invadunt , quorum etsi ingens erat multitudo, tamen praelium non invitus Robertus suscepit ,
utpote qui inconditam , dc agrestem manum ,
80쪽
Hrs TORIA SICvLA. 3Inum, bellis insuetam , facile. superare posse fidebat. Commisso praelio tantisper pugnatum ab Insulanis est, dum in equitibus
spes fuit. Sed possquam circumventos, o cisosque illos videre, dc a Normandis circumveni eorum legioneS , repente plerique abiectis armis in pro X imos urbi montes confugere . Sed invadentibus per montana equitibus , magna Agarenorum pars caesa, Insulani ferme omnes capti, in hostium potestatem venerunt . Perculsi ea clade cives Panhormitani animis conciderunt ; trepidari intra urbem coeptum, remulieres gravius solito se se adflictare, de
eo maiore metu tenebantur , quia victori Normandus urbem vallo circumcludere, n
civis inde egrediendi, ne hostis comeatus importandi, facultatem haberet Quoque ,
maiori obsessis metus iniiceretur triam propu gnacula pro portis erexit. Ex quo cives, quum viderent intromitendi subsidii spem omnem esse ademtam cum Roberto pac, scuntur, obsidibusque datis tempus dediti nis duorum mensum , ne interea alteri esset
subventum , pacti sunt. Robertus susceptos obsides in Calabriam misit , relictisque castris loco munito quinque millibus passuum a Panhormo distantibus, illis Gottofredum fratrem praefecit ; ipse in regnum rediit. Sed dum haec apud Panhormum gerebantur,
