Deliciae eruditorum seu Veterum anekdotōn opusculorum collectanea Io. Lamius collegit, illustravit, edidit Historiae Siculae Laur. Bonincontrii pars prima. 5

발행: 1739년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

48 L. BONI NC HTRII sei adversus levi eX caussa iactus , literis

Robertum admonuit, ne eum fratris, aut Pontificis, aut Mathil dis copiae deterrerent;

se propemodum auxilia sibi submissurum , quibus fretus Pontificis copias, fratrisque profligare posset; Et nihilominus a Conei-lio in Germania habito impetravit , & ab Antipapa csic enim non rite electum Pontificem adpellant) ut Μathii des, Si sulphus ,

di Guillelmus Roberti frater excommunicarentur . Quo tempore quum Henricus Italicae expeditioni se pararet decimonono aetatis suae anno bello a Saxonibus , di Hungaris moto implicitus, non solum Italiae adventum distulit, sed Roberto quidem,quod pollicitus fuerat, non potuit adimplere . Eo item tempore Alexander moritur anno sui Pontificatus undecimo , mense sexto , accersitusque Romam Iid brandus , a Cardinalium Concilio Pontifex creatus est, dictusque Gregorius VII. Mors Alexandri Henrico peropportuna , sed magis II debrandi electio, cum quo in Germania plurimum familiaritatis contraxe rat: Et in Gallia Balduinus puer frater Arnulfi, quem in praelio contra fratrem Robertum concurrisse diximus , praelio commisso Robertum patruum superat , α Regni paterni possessionem adeptus est . Dum haec ita gerebantur Salerno p

92쪽

ΗIsTORIA SICvLA . 49titur, quum Si sulphus se in turrim regiam

recepisset, quum a suis desereretur , tum etiam fame compulsus in Roberti potestatem pervenit Decembri mense, quum veris initio Salernum oppugnari coeptum esset. A quo omni dominio pulsus profugus aberravit .

Praefuit deinde Salernitanis Gualmarus frater,& eius filius postea Iordanus , qui Ludovici Principis Campani filiam suscepit uxorem , ex qua peperit Richardum , Robertum, dc Iordanum. Septem mensibus duraverat Salerni obsidio ; in qua Ecclesiam Sancti Matthaei aedificandam voverat, in quam Si sulphus confugerat. Quo item tempore in Calabria munitissimum Sanctae Agathae oppidum longa obsidione susceperat , & civitatem Sympolim , in quam

Graeci milites confugerant . Iisdem item temporibus Richardus Capuae princeps Neapolim obsedit, & aliquot mensibus ibi frustra absumtis obsidionem soluit. Adparebat haec a Richardo fieri Roberti

fratris consilio . Namque Salerno ex pu gnato, quum eius eXercitus Dux a plerisque existimaretur , illum tantum reo

liquerat; sed hic paullo post Capuae decesse , cui Gulielmus filius succedit. Robe tus deinde postea quam Salerno potitus est, Richardi fratris morte intellecta, in spem adductus Beneventi recuperandi,exercitum

D omnem

93쪽

so L. BON IN CONTRII omnem eo deduxit. Hoc quum Gullielmusae epos intellexisset , iam antea Pontifici conciliatus , susceptis ab eo equitibus, qui sub Rodulphino Gallo Duce militabant,contra Robertum profectus castris erim exuit, di in Apuliam usque fugavit . Sunt qui dicunt illum novi Pontificis gratiam inire

volentem Benevento abstinuisse; quam civitatem in priori reconciliatione Richardus pater Ecclesiae Romanae restituerat. Hac Roberti clade vulgata Barenses , Patrono , nescio quo , eorum Cive adhortante permoti, praesidio Normandorum urbe eiecto, a Roberto defecere . Nonnulli item ex suis rebellarunt , in quibus Bagili ardus nepos, qui Asculum Apuliae civitatem invaserat,& Venusium occupaverat. Gregorius quint sui Pontificatus anno Graecorum Imperatorem ab unione Romanae Ecclesiae dissentientem excommunicat , & Michael olim Imperator imperium suscepit . Anno gratiae M LXXIX. inventum est Corpus Sancti Camertis ex Achenentia Civitate per Arnaldum eius Ioci Archiepiscopum I re Turcae Armeniam, & Suriam magnis CG- piis depopulati sunt; & Robertus in Calabriam prosectus Sanctam Severinam Cotronumque sua praesentia suscepit. Quo tempore Michael Constantini filius cum Michaele, Andronico, di Constantino filiis ab Ni-

94쪽

Ηrs TORIA SI cvLA, frNicephoro Botoniate armis ab eorum imperio eiecti sunt; & Tuscae Rhodum Insulam depopulati ad sex mille hominum in Asiam

ab portaverunt . Captum est eodem anno a Roberto vicum agri Surrentini, di in eo oppido Gradalonem nepotem suum lumi nibus orbavit cum multis praeterea , qui ab eo rebellaverant. Deinde audita Barensium rebellione occidit. ob eam rem suis animi

additi debiliores, & in fide confirmatis hostibus terror iniectus ; in quibus cum Ger manicis Matensis Episcopus Pontifici se coniunxit, di Henrici metu a suis civibus pulsus est . Initio veris, in solemnitate Pentecostes, conventu Moguntiae per Henricum inito, Imperator decrevit Pontificem a Pontificatu esse amovendum , & Lombardiam petens , vere in Ita I iam magna manu descendit. Quo tempore Gottofredus , & Mathii des uxor contra Boa mundum , & Robertum tuta Pontificis profecti sunt , ut illos Piceno pellerent , & exercitus Henrici, quos in

Campaniam properare fama erat, impedirent. Nam confoederatum esse illum cum Guiscardo iam antea Pontifex compertum habebat . Robertus , quia Pontificis copiae instar erant exercitus non contemnen

di , in Soranum accito Boa mundo se re-eepit . Horum adventu Pontifex , quia ea D a tem

95쪽

32. L. Bo HINC O NTRII tempestate Normandi vis magis timenda

quam e X asperanda erat , permotus iterum pacis fidem attulit . Sed quoniam, Celerius hominum opinione Henricus in Ita- Iiam venerat, Pontifex animo concidit, i pacis mentio a Roberto derelicta est, quia Gregorius eadem illa intellexisse cognoverat, quorum gratia movebatur. Ceterum his animadversis Robertus incusare fortunam suam , quia tam repente copias ex

Piceno revocasset ,& quia inani metu perculsus , spe pacis bellum , in quo paene superior factus erat, relinqueret. Iamque Iulius aderat mensis, S Henricus Florentiae castrametatus , quum civitatem seditionibus agitatam , uti ratus erat , capere non posset, re infecta discessit; qui ut primum Senas pervenit Pontificatus adminis ratione Gregorium inhibuit ; quod ille non solum contemsit , sed Henricum Germanorum regno ,&Ιmperii administrati ne prohibuit , proceribus sui regni sacramento fidelitatis absolutis . Hanc Pontificis inhibitionem Imperator contemsit, ad serens quod quum Christus Iesus ter Petro pascendas oves commississ)t, Reges semper

Interea Cincius muIta contra Pontificem moliri, Tiburtinos, Praenestino' uo/ntea solicitatos ad Henricum deficientes susci-

96쪽

Ηrs TORIA SICULA. fg suscipere; cum iis etiam , quos Romae suae

factionis reliquerat eX tributo occulta rebellionis consilia communicare multR

Henrici nomine dubiis polliceri, si incepta

perficerent ; postremo nihil intentatum relinquere , ita ut iam omnes Romani novandis rebus studerent; sed haec defectionis consilia remorata sunt . Dum haec inter Imperatorem , & Pontificem gererentur, Tarentum ab Impera tore Graecorum occupatum est, Tarentinique Graecos milites in urbem recipien- . tes finitimas urbes ad rebellionem eorum CXemplo attraxere. Iamque Robertus Μateram,&Tricaricum, quae ab eo prius defecerant, recuperaverat, Candulfumque fratrem Monti Carcoso praefecit , relictaquesbi eius provinciae cura in Calabrias profectus, Sanctam Severinam , quae iterum reo bellarat, cum Cotrone suscepit. Inde Co- sentiam incendit , Guillelmumque nepotem suum ex Lanfredo fratre, qui ab se decesserat, expugnatione captum , quia ne care sibi indecorum putabat, luminibus privavit . Eodem ferme tempore Michael Constamini filius Graecorum Imperator cum

tribus filiis Michaele , Andronico , & Con santino qui ab Nicephoro Botoniate, de imperio eiecti fuerant, quum multa prius ingentia contra Nicephorum e ent moliti , . D 3 aspe-

97쪽

asperaque & ad versa evenissent , externa auxilia petivere. Insequens annus non laetior fuit, quum dissensionem per Gregorium imperio exortam, illico sequuta sit ipsius in Italia non mediocris iactura ; namque Robertus suis

rebus intentus , ut primum de Graeciae r

bus certior factus est , & auxilia Graecorum in Calabria , & Apulia, diminuta esse

accepit, Spina Zetola prius occupata Hydrun- tum perrexit, & ab eodem iisdem de causis brevi captum atque comminutum est ; Tarentumque in quod cum Constantino Grae- eorum reliquiae confugerant uti in munitis sima arce se continentes obsedit; quo in loco Michael olim Grecus Imperator incognitus Iugubri veste ad Robertum venit, iniurias

sibi illatas ab Nicephoro questurus. Hic postquam in secretum adductus est , & quis esset, & qua gratia ad eum Venerit expositit, magno in honore ab eo habitus est , sua opera Tarentum suscepit , & quibusdam pactionibus inter se firmatis, suadente Roberto Romam prosectus, illum conciliat Pontifici . Timebat enim Pontifex Henrici praesentiam ; qui quo maiori vinculo Gui ardum ad silas partes attraheret vexillo Ecclesiae illum donavit , ligi usque Ecclesiae Romanae factus, in sua verba iuravit se se partes Ecclesiae tutaturum , dc

98쪽

HisTORIA SIC FLA. 5s ut maior auctoritas bel Io in Graecia gerendo adesset, ad quod ipse dux electus erat,e X communicatur Nicephorus , & bellum contra eum indictum est . His peractis Michael spei plenus ad Robertum rediit, Hydruntumque pari voluntate profecti sunt, & circum ea loca ad commeatus, & classem praeparandam , quam Brundusii habebat sunt comm xati . Interim praesectos in Calabriam ad

frumenta coemenda miserunt, quae No mannis sua pecunia persolvit; renuntiatum

que est ob eam rem a Michaele, Pontificis auctoritate subsequuta, Iuri , quod in Apu lia , & Calabria , Tarentoque habebat ;Boa mundusque iam ferme triginta ann.:rum classi praeficitur, qui solvens Italia , Insulam Corsu , quam olim Corcyram vocabant , primo impetu cepi ζ , pauloque, post Robertus cum Michaele, di eius u Xore, eum sequuti sunt, relicto Rogerio eius filio administratore Regni Neapolitani ,, quod XXVI. annis , varia belli fortuna, Robertus pater bellis suum effecerat, ct tunc auctoritate Pontificis possidebat .

Eo anno terraemotus validi magno cum mugitu VI. Kal. Aprilis prima noctis hora in tota paene Gallia facti sunt , multaque hominum millia ab aedificiis oppressa pe- .riere; & Lanfredus Andegavensium Comes

Fulconi fratri bellum indixit , quod sibi

99쪽

s6 L. Bou IN CONTRII bellum intulerat sub praetextu quod indivisione facta parvam imperii paterni partem sibi reliquisset; compromissa etiam hac fratrum discordia in Philippum Francorum Regem , iudicatumque ab eo Castramensem Comitatum Fulconi dandum. Qui ne hac quidem Regis sententia quietu S prae lio cum Lanfredo congressus auxilio Andegavensium , & Turonensium , praelio superatus cum multa suorum strage captus est , di in carcerem a fratre coniectus.

Anno salutis MLXXXII. Robertus , Michael, & Boa mundus, Iu Iio mense vrceolam transistarunt, & haud procul Dyrrachio prima castra habuerunt. Praeerat ea

tempestate classi ab Nicephoro paratae , instructaeque, Alexius Megadonus , qui undique collectis auxiliis quadraginta navium classem effecerat , qua sperabat contra omnium hostium vim sua tutari posse ;quippe qui existimaverat Normannos artis

maritimae inexpertos terrestrem pugnam potius quam maritimam tentaturos. Haec

dum inter Robertum & Nicephorum agitabantur, Henricus iampridem Normanno infensu S, & quia mox tam repente se Pontifici reconciliarat, nullo metu instante , nulla necessitate, nulla denique vi sibi exorta, Opportunitatem Regni invadendi servabat et di quia Pontificis animum a se alienum

ante

100쪽

ante cognoverat, statuit cum eo primum, deinde cum Normannis, bellum gerere. Igitur coacto ex omni Etruria suorum exemcitu , dc auxiliariis militibus , quos in Lom-hardia habebat, accitis , Romam profectus, urbem a Decio Cincio iam antea solicitatam suscepit, Pontificemque in Mo Ie Hadriani, in quam confugerat, obsedit. Inde traiectis omnibus copiis, parte Etruscorum in castris relicta, Volaterranos, & Albanos ad se deficientes suscepit . Et quia autumni

tempus advenerat exercitus circum ea loca divisus in hibernis locatur. Ea tempe state Guillelmus nothus regis Angliae comtra Robertum filium suum, qui Normannis Praefuerat, concurrit, & equo deiectus est . Magnum vitae periculum incurrit Guille Imus pluribus vulneribus saucius , multisque ex suo exercitu amissis discessit . Eoque Pater indignatus filio maledixit , & suorum bonorum exheredem fecit . Ceterum in Apulia Asculani , & Camertini, certiores facti de his, quae ab Henrico gerebantur , post Roberti discessum levibus etiam agitati inuriis a Rogerio , quem relictum a

Guiscardo illi Provinciae memoravimus , rebellarunt; omnemque Apuliam latrociniis infestantes , effecerunt , ut ceteri e X Regno Neapolitano similia exoptantes rebus novandis a ederent . Interea Nicephorus ad

SEARCH

MENU NAVIGATION