장음표시 사용
221쪽
a Ia RECTOR Es' . MDLXXI. postridie non. nov. Fausus Durasantes Picens, Prorector . Ex Ams Cod. II. p. 88. & ex Inscriptionibus Gymnast. apud Tomasinum p. 693. n. a II. . MDLXXII. postridie non. sextil. Idem Durasantes Prorector confirmatus. Ex litter. Ducat. Episcopus Bellunensis Juliux Contarenus testamento suo scholaribus Bellunensibus comsuluit. Cum enim bonorum suorum heredes ejus Civitatis pauperes in perpetuum scripsisset, curamque rei huius patrio Iurisconsultorum Collegio demandasset, Clericorum praecipue rationem haberi voluit; quorum binos singulis quinquenniis ad hane Universitatem mitti jussit sacris initiatos, ut litteris atque artibus erudirentur, assignatis in capita argenteis quinis
vicenis alimentorum gratia . In patriam cum redierint, publicam disputationem habere tenentur , eamque propugnare
disciplinam, cui se in Patavinis scholis potissimum dediderunt.
Contarenum aemulatus Ludovicus Lialinus ejusdem civitatis Episcopus anno MDCXXIV. testamentum fecit, curatoresque ejus atque exactores eosdem Bellunenses cives constituit, ut ex perpetuis hereditatis suae fructibus partim puellis urbanis egentibus dotem praeberent, partim rectae indolis clericos in Patavino Gymnasio alerent, ubi per quinquennium studerent. Hoc tempore novem admodum Patavii sunt, qui beneficio utuntur ; singulisque annui praebentur argentei quinquageni . MDLXXIII. Benedictus Funginus Cyprius, Prore tor . Ex Actis Cod. II. p. III. Probatus in Philosophia & Medicina, Doctoris nomen & insignia publice obtinuit pridie id. sept. anni sequentis. Ibid. p. I 36. MDLXXIV. postridie kal. sextil. Confantinus Pauocapa Cretensis Eques, Rector. Ex Actis Cod. I l. p. 13a. stus est per litteras I v. id. nov. ad Triumviros datas Unuversitatis nomine, quod encyclicae disputationes frigere coepissent. Quotidie autem haberi a Prosessoribus debebant, poena indicta libellarum quinquaginta . Primus ex Medicis ab hoc
222쪽
onere liberatus est Hieron nus Capimacteus decreto Senatus. ut est in Actis Cod. II. p. 168- obiit paullo post x Iv. kal. ian. laudatusque in funere est a Riccobono Humanitatis Pro fessore . Locum ejus occupavit Sanctisorius Mundella Brixi, nus Prorector. Ibid. p. I 68. MDLXXU. postridie kal. sextil. Iacobus Pauoeva Cretensis Eques, Rector. Ex Actis Cod. II. p. 157. Iussu Praesecti I x. kal. april. anni sequentis in vincula ductus est , sed cito liberatus . Per haec ipsa tempora pestilentiae suspicio Vmnetiis ingruit e cumque tota civitas in metu esset , Medicis. plerisque male ominantibus , Prose res duo longe celeberrimi , Mercurialis , & Capiυacceus Patavio acciti sunt . Uno consensu affirmarunt, nihil in eo morbo pestilentis esse, pediscriptis etiam remediis, quibus extingueretur. Credidere Pi- tres, quibus sanitatis cura commissa erat; nec plura pararunt
praesidia, quam quae popularibus morbis opponi solent; tum quia , quod optamus, facile credimus, tum etiam quia in re Medica major & rebus & hominibus adhibetur fides, si peregre adveniant. Certe Mercurialis, & Capiυacceus , ut erant viri optimi , dixere ex animi sententia, & secere quae sciebant; cum tamen ne ipsi quidem scirent nisi conjiciendo,
pro artis natura & conditione , quid boni malive dicerent, aut facerent. Sed lues revera pestilens cum remedia vicisset, totamque urbem pervagata mortales sere septingenos quotidie absumeret, nostri fuga sibi constilentes , non sine plebis conviciis minisque Patavium redierunt.
MDLXXVI. non. tui. Nicolaus de Cabaliis Veronensis, Pro- rector. Ex Actis Cod. II. p. aos. Sed , grassante Patavii peste, &.ipse evasit, & siluere scholae usque ad diem post
kalendas januarias anni sequentis . Postridie non. maj. exin auctorato Prorectore , quod furtim discessisset , Rector cre, tus est Comes & Eques Antonius Bucebarenus Cremonensis, ut est ibid. pag. II 6. Postea Cabalius rediit, multaque movit, non Patavii modo, sed etiam Venetiis, ut restitueretur; - Tom. II. D d sed
223쪽
sed frustra . Anno sequenti Anatomicae exercitationes nullae fuere: ex aliis autem disciplinis singuli singulas , missis com
certationibus , tradiderunt. MDLXXVII. non. sextil. Stephanus Cer Ius Coloniensis,
Rector , qui kalendis septi caputium sumpsit , non in aede
Cathedrali, ut moris erat , sed in templo D. Antonii . Ex Actis Cod. III. p. 4. Hieronymo Priolo Praetura abeunti Universitas publica oratione gratias egit, quod iura sua & immunitates servasset . Idibus malis anni sequentis Paullus Saria pius Venetus ex ordine Servorum, qui postea ad arcana Uenetae reip. consilia adhibitus est , & multa scripsit, S. The logiae Lauream obtinuit, ejusque disciplinae Collegio aggregatus est . Thomas autem Philologus de Rangonis Ravennas , Eques, cum Venetiis diu medicinam fecisset , & in hae in niversitate primum Sophisticae, postea Astrologiae Prosetar suis. set, hoc anno v. kal. septembr. testamentum fecit, jussitque ut domus, quam ipse sibi ad pontem Molendinorum extr-xerat, ad Collegii usum converteretur. Assignavit etiam boona quaedam , curatoresque constituit Plebanos Venetos S. Iuliani, S. Geminiani, & S. Joannis in Bracora , qui studiosos adolescentes in Collegium admitterent , undecunque tandem essent. Testamenti verba grande aliquid sonant , & magnifi.ce pollicentur. Credibile est etiam, rei principia respondisse. Id consilii Philologus jamdiu ceperat. Anno enim ΜDLII. ad patrium Senatum litteras misit, quibus declarabat, se adolescentibus conterraneis viginti tribus magnificas Patavii aedes parasse, eosque statim invitabat; sed oblato tecto dumtaxat. Ginannus Abbas de patria litterarum gloria praeclare meritus scribit, condito Collegio , beneficium amplificatum fuisse ad alumnos XXXII. & quidem generis omnis , concessa tamen Ravennatibus praerogativa . Nunc adolescentes hac in domo non plures VIII. degunt , quibus singulis die festo S. Thomae Apostoli nummus argenteus dari solet, quod scutum vocant, praeter sal & ligna in annum totum litterarium;
224쪽
nee retinentur ultra quadriennium . Anno MDCXXVII. orta de bonorum administratione controversia inter fisci ministros,& Collegii curatores, Senatus decrevit XVII. kal. Octobr. aarei litterariae Triumviros negotii cognitionem pertinere . Famulo, qui Collegii custos est, & coquinariam facit, praebent tur , praeter sal & ligna , salarii nomine argentei Veneti XXXVI. MDLXXVNI. postridie kal. sextil. Idem Cereolus Doctor& Eques, Rector confirmatus. Ibid. Nicolao Pontio Venetia- .rum Duci recens electo publica oratione gratulatus est Antonius RiccoMnus, non suae modo, sed etiam alterius Unive sitatis nomine, adsidentibus Prosessoribus cunius, qui cultum& observantiam erga Gymnasii olim moderatorem optime meritum praesentes ipsi testari voluerunt. MDLXXIX. postr die kal. sextil. Dominicus Malarichius Ragusinus, Rector . Ex Actis Cod. III. p. a a. & ex Inscripti Gymnast. apud Tomasinum p. 492. ubi dicitur, honorem hunc paene obsoletum splendore ac vigilaetia restituisse . Eo agente Germanorum praecipue nomine , decretum est, ut Profectres duo ex Practicorum classe Xenodochium statis temporibus inviserent , ibique de morbis per occasionem oblatis ad juventutis utilitatem dissererent. , Cum Piceolomineus primi loci Philosophus , mita octavo Physicorum libro, ad primum regredi hoc anno constituisset, tota studentium commota Universitas est, coegitque illum Triumviralibus litteris pensum absolvere . Circulis quoque & concertationibus consultum est . Cum enim inveterascere coeptusent , Rector. Gymnasii totius nomine ad Triumviros scripsit
III. non. dec. obtestatus etiam atque etiam , ne sinerent, tam utiles exercitationes paucorum ignavia intercidere. Tanta erat iuventuti per ea tempora proficiendi cura. MDLXXX. non. sextil. Flaminius Franceschinus Marchianus - ex Foro Sempronii, Prorector. Ex litter. Ducat. MDLXXXI. novi; sextil. Idem Franeeschinus Prorector con-D d a firma-
225쪽
firmatus litteris Ducalibus. Sub anni sequentis initium i gens exarsit Anatomicae exercitationis stladium ; nec in Gymnasio tantum festi cada aera sunt, sed privatim quoque in collegio ad aedem D. Catharime . Tum aliae quoque Medi, cinae partes privatim exposita: stini, non invito Magistratu, ab Hercule Saxonia , cui locum in Gymnasio obtinere Unbversitas tota frustra contenderat.
ΜDLXXXII. pridie non. sextil. Petrus Antonius Roncatus Veronensis, Remar, cui ad equestres honores ipsi mature collatos cum dignitate sustinendos tributi sunt ex aerario Gy mnastico argentei XXX. Cum Latinitatis studium temporibus tam eruditis maxime vigeret, atque in omnium manibus CL cero esset , Carolus Sigonius. opusculum emisit de luctu mitinuendo , quam Ciceronis Consolationem esse aiebat , magna quadam saecuIi felicitate recens detectam. Indoctis fucum se. cit , doms non item; quorum princeps Riccobonus , Human latiς apud nos Prose P, perspicue demonstravit, nihil in lubro illo esse et allianum praeter fragmenta pauca ex Cicerone
ipso, R Lactantio studiose collecta, sed parum feliciter compacta. Eius judicium secuti sunt litterati omnes, repugnante Sigonis , quem fama est indignatione & moerore contabuisse. Revera syntagma est non contemnendum , ad Ciceronis imitationem diligenter eompositum ; non tamen ejusmodi , ut cum tanti viri operibus conjungi possit: in quo peccarunt ibbrarii permulti. Muretus nimis sene acriter Consolationem AE
MDLXXXIII. idib. sextil. Phila phiae Doctor Ioannes Ni
laus Andronicus Tragurinus, Rector. Ex litter. Ducat. Antiquo instituto renovato , docere publice' voluit , explicuitque Aristotelis Meteora . Post vacationes autumnales aperto Gymnasio, Laurentius Massa, qui Triumviris erat a secretis, ad res invisendas Patavium missias, de Anatomico. theatro co struendo egit; idemque encyclicas disputationes, quae frigere cα-
perant , disputandi tempore atque ordine constituto , rursuS
226쪽
excitavit, ratasque secit. Statuta quoque ad saeculi . mores r fecta sunt, operam suam in primis conserente Riccobono, cui propterea scholarium Universitas annuam pecuniam honori,co decreto condonavit , quam nivis & caponum nomine ab illo, quemadmodum a Prosessoribus reliquis, exigere solebat. MDLXXXIV. Iv. non. sextil. Herculas de Guermonis Rhaetus Morbiniensis , Rector. Ex Actis p. 6. Mense proximo Andronicus anni superioris Rector de nocturno homicidio postulatus in exilium abiit. Cum Guerinonius , antequam caputium sumeret , in patriam rediisset, III. non. Oct. Pr rectoris titulo suffectus est Alphonsus Taraberinus Brixianus. Hujus autem vices, cum abiisset, egit Bernardinus Paternus . Hoc anno utriusque Universitatis Rectores intersuere Procensioni D. Antonii , lacusque illis datus est inter urbis Praeis des, & Quaestores, ut resert Ivanus scriba in Actis pag. ult. ΜDLXXXV. v II. id. sextil. Jacobus Savo'anus Nauplius ex Peloponneso, Prorector. Ex litter. Ducat. Anatomica sch la ad primariae fastigium evecta cum esset , reliquae vetitae sunt Anatomicae exercitationes , quae in privatis aedibus per urbem habebantur : qua de re saepe questa est scholarium Universitas per nuncios , & litteras anno pretesertim ΜDXC.
v I. id. sebr. ad Magistratum datas. MDLXXXVI. 1 v. non. sextil. Idem Savojanus Rector creet tus. Ex Actis.
ΜDLXXXVII. pridie non. sept. Franciscus magnus Vermnensis, Prorector. Ex litter. Ducat. Marcus Antonius Memmius Praetor exemplum edidit pro temporum illorum natura necessarium, ex quo intelligitur, talia quaedam interdum contingere , quibus extra ordinem provideri necesse est . Cum Alsiboldus Mediolanensis , clericus & scholaris , duorum satellitum opera in Pamphili Salicis domum irruisset , ut vim afferret Caeciliae ejus filiae, illa ipsa nocte omnes comprehensi sunt, habitaque statim in eos quaestione , totaque caussa cognita, summo mane duo illi sceleris administri, Hieronymus
227쪽
II 8 .RECTORESBonfantius Mediolanensis, & Franciscus Lealius Ariminensis, laqueo inpensi sunt , additis eorum pedibus armis Decemvirum lege vetitis : Alsiboldus autem , intercedente Episcopo, Ecclesiae foro traditus est, & Romam missus, ubi ex vinculis caussam dixit, & scutis quingentis mulctatus est. MDLXXXVIII. pridie non. sextil. Ioannes Paulus Maldi-xus Muglansis, Rector . Ex liti. Ducat. Statutorum ii Ariam quadriennio ante resectum , postea vero Senatus auctoritate confirmatum, typis edendum curavit. Scholares Germani, qui plurimi P tavium sonuenerant ad Anatomicas exercitationes, repente theatrum deseruerunt , quod Fabricius Prosessor inexplicandis linguae musculis eorum pronunciandi rationem ludibrio habuisset . Multa etiam , habito nationis conventu , comminati sunt : sed , interposita Rectoris auctoritate , bonis verbis deliniti quieverunt. MDLXXXIX. postridie kal. sextil. Vincentius Lomatius Mantuanus, Redior . Ex Act. p. 8. Quo die insignia suinpsit , publica oratione laudatus est ab Hectore de Iuliis Veronensi. Sub anni exitum cum Guilandinus obiisset Horti praeses &magister , statim Universitatis nomine ad Magistratum scripsit, ne locum diu vacare pateretur: hoc amplius , ne hinmini concederet , qui nollet nisi mense majo in horto ipso docere, sed is quaereretur, qui per annum totum litterarium in scholis Simplicia explicaret. Utrumque hoc nisi fieret, iviginti dierum o ram non ita utilem scholaribus esse, ut tantis impensis responderet . Obiit hoc anno Patavinus Civis Franciscus Gasparinus ; & cum bona sua puellis pauperibus alendis & custodiendis testamento reliquisset , in ea procuratione esse voluit quatuor primarios Gymnasii Prosessores , ad.
ditis ex alio ordine aliis, ad eas corruptelas Vitandas , quas pro humanae infirmitate naturae vitari non posse , innumeris
MDXC. Quamvis Lomatius Medicinae Lauream & doctoris insignia x I. kal. maj. publice sumpsisset , attamen Rectoris
228쪽
titulum 3c auctoritatem retinuit usque ad diem postridie kal. sextil. quo die Prorector creatus est de Doministae Fulginas. Ex Actis p. 28. Hic autem sibi substituit u usad februarium anni, proximi Victorium Merulium Saxoferaratensem. Hoc anno cum publica Anatomiae schola haberimature non potuisset, Praetor concessit Paullo Ga ορο vice tino artium Doctori & Chirurgo , petente Universitate , ut in Anatomicis doctrinis harum rerum studiosos privatim exediceret. Ibid. p. 38. Illud quoque scholarium Universitas sum. mopere contendit, sed frustra , ut Chirurgica schola duplica.retur ; ne , quod identidem eveniebat, impedito, vel abiente Fabricio, rei tam necessariae magister umquam Gymnasio deesset. Ibid. p. 43. Syndicum suum Ioannem Hortelium Ger manum , praestantis ingenii hominem, Triumviris commenda vit, ut ad Simplicium scholam, quae tunc maxime desidera.
batur, eligerent . Ibid. p. 45. Id in caussa fuit , ut anno post ad Horti regimen socius & adjutor Corruso daretur ;quae res illi parum prospere cessit. MDXCI. vi I. id. sextil. Idem Augusinus de Dominici, Rector. Ex litteris Ducat. Urbini Dux Patavinum Medico. rum Collegium consuluit de febribus , quae pestilentem in
modum late grassantes Pisaurensem regionem vexabant . Res
Collegii decreto mandata est Alexandro Massariae , Albertino Bottono, Hirroumo Fabricio, AEmilio Campolongo , & Hericuli Saxoniae. Cumque de duobus remediis convenissent, Theriaca , & Vescicantibus, postea utrum utri praeserendum e set, acerrimis scriptis contenderunt Massaria, & Saxonia. Ιm terim labes ipsa per se, absumpto naturae viribus veneno, ut fit in talibus morbis , effluxit. Inter Petrellam quoque, &Iacobum Zabaretiam de rebus Logicis , quae tum maxime jactabantur, lites exortae eo devenere , ut Gymnasium totum in partes abierit. Sed omnia composita sunt , cum extrinsecus incessisset cura gravior . Rector enim pridie kal. dec. convocata Universitate una cum Prosetaribus in Collegii E. piscin
229쪽
piscopalis aula, orationem habuit contra Iesuiticas scholas quae publico Gymnasio opposita: Videbantur; eoque reserente, electi sunt oratores tres Caesar Cremoninus , Hercules Sax nia, & Franciscus Piccoumineus , qui cum Rectore alterius Universitatis agerent , conjunctisque animis apud Principem
de Iesuitico Antigymnasio ira enim appellabant quer
MDXCII. pridie id. sextil. Iacobus Donatus Veronensis, Prorector. Mense octobri Rectoris nomen & insignia sumpsit, eum interim Prorector esset Antonius Brularius Cremonenis sis, ut est in Inscriptionibus Gymnasticis. Anno sequenti in carcerem detrusus est ob scholaris Tridentini necem, certisque conditionibus Anatomicae exercitationis tempore eductus. Pomea solum vertit, eique substitutus est Marius B ilaequa S, lodiensis usque ad kal. sextiles. MDXCIII. nonis sextil. Georgius Pipanus Cracoviensis , Rector. Ex litter. Ducat. & ex Inscript. Gymnast. apud T masinum p. 483. n. I 6I. Hoc anno Collegium in vico D. Proia imi conditum est ab Hieronymo Superchio Protonot rio Apostolico , & Praeposito Pisaurensi , cujus nunc quidem nihil superest praeter nomen. MDXCIV. Antonius SaυοIdus Syndicus, qui primus locum Rectoris tenuit. Ex Inscript. Gymnast. apud Tomasinum p. 479. n. Ia . Res admodum parva in magnum certamen excrevit apud principes artium Prosetares Iacobum ZabdreLIam, & Franeiseum Piccolomineum , qui acriter contenderunt voce scriptisque , utrum via & ratio doctrinae rectius procedat a rebus natura ipsa notis , an ab iis , quae nobis notae sunt. Hinc apparet , quinam philosophandi modus per ea tempora scholas teneret. Medica studia valde florebant. Ita. que hoc anno theatrum Anatomicum ad communem usum conis ditum est, cum antea. structilis schola ad Anatomem tradendam quotannis pararetur, nullusque admitteretur, nisi & his tamquam sacris initiatus esset, & aera conserret. Operis im
230쪽
ventorem, vel in hac theatrorum multitudine atque elegantia conspiciendi, ajunt fuisse Fr. Paullum Sarpium, magni ingenii famaeque virum ex ordine Servorum S. Mariae. MDXCV. Marcus Beυilaequa Salodiensis, Syndicus loco Rectoris. Ex Riccobono l. Iv. c. I . Subiit hoc anno vestium magistralium in publicis exercitationibus cura, quae non exigua antiquae gravitatis iactura partim omitti, partim decumtari coeperant . Theologorum Collegium decrevit , us in Gmnibus actibus Magistri tam saeculares , quam regulares aceta rent eum biruto nigro cruceo I saecviares insuper eum habitutivo Hericali sub poena amissionis emolumenti er, se iterum peccarent, suspensionis annuae a Collegio . Eodem intendit Mnimum Philosophorum & Medicorum Collegium : unde est caput illud Statutorum xv. lib. 3. Giliber Doctor teneatur ferre vestim Doctoralem , etiam Religiosus , longam usque ad podes , connumerando etiam ferariosis inter vestis longas. Nunc jam ferariosi h. e. brevis penulae usus apud Ecclesiasticos inveteravit . Licentiam hanc primum quidem pauci ex saeculari Ecclesiae ordine delicatiores hibernis mensibus sibi sumpserunt;
postea sere omnes, nec hieme solum ad vitae commodum, sed etiam aestate ad elegantiam; tum, quia libenter vivitur ad nova exempla, coenobitae quoque nonnulli accessere; nunc vero demum paucissimi sunt, qui veterem morem sibi retinendum putent. Non tamen idcirco aut religio, aut morum disciplina quippiam detrimenti cepit. MDXCVI. Io. Iacobus de Grandis Veronensis, Syndicus lo- eo Rectoris. Ex Actis Cod. III. p. 67. Acerrime pugnarunt inter se Horatius Augenius, & Alexander Massaria, primarii, ille theoricae, hic practicae Medicinae Prolatares, de sanguinis
mittendi ratione ; nec conviciis abstinuerunt praeter modum gravibus , quamvis inter illos convenisset, interposita etiam amico. rum fide, ut, opinione cum dissiderent, benevolentia tamen conjuncti essent, omnibusque apparerent. Usque adeo dissicile est adversarium sine ira oppugnare: ira autem nescit modum. m. H. E e MDXCVII.
