Fasti gymnasii Patavini Jacobi Facciolati studio atque opera collecti

발행: 1757년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

222 RECTORES MDXCVIL postridie kal. sextil. Matthias Iacobeus Ripen. sis Danus , Syndicus loco Rectoris . Ex Actis Cod. III. p. a. Anno sequenti vo . id. Mai. Doctoris Laurea titulisque scholasticis ornatus est in domo Sigismundi Capiti iii Comiti Palatini , in quam Professores convenere , quod noluisset ex Collegii sermula Romanam fidem profiteri , & in Episcopi

verba iurare . Per haec ferme tempora quaesitum est , num etiam Theologi auctoritate Comitum Palatinorum creari possent. Nec defuere ex Dominicana familia , qui per compem dia haec ad gradus scholasticos, qualicumque auspice, ascend re mallent : sed cum in Theologiae magisterio de sacrarum

litterarum interpretatione agatur, plerique omnes censuerunt, auctoritatem hanc extra Collegia Pontificia quaerendam non esse.

MDXCVIII. postridie kal. sextil. David Hacotomus Danistis canus, tametsi jam Licentiarus in Medicina esset, & de alieno viveret , attamen pro temporum conditione Prorector creatus est. Ex Actis Cod. III. p. so.

MDXCIX. postridie kal. sextil. Ioseph Carrara Brixianus, Syndicus potestate Rectoris Ex Actis Cod. III. p. II asdito duorum suffragiorum jure in qualibet Universitatis deliaberatione. Jus tamen hoc ad successores non est propagatum, nisi anno MDCXXXVI. - MDC. I x. kal. sept. Iulius Caesar Federicus Brixianus , Syndicus loco Rectoris. Ex Inscriptionibus Gymnassi apud

Tomasinum p. 483. n. I 54.

MDCI. postridie kal. sextil. Idem Federicus confirmatus. Ibid. & ex Actis Iuristarum Cod. LXXII. p. 32. Ad rem pertinet scire , quod in Theologorum Collegio evenit m. id. Ma, anni sequentis, ne careamus antiquitatis exemplo, siquid sorte simile tempora serant . Cum Christophorus Α- tendorps Leopoldiensis in examine Theologico ad Lauream obtinendam pro majori tantum parte probatus & admissus

fuisset , regressi in Collegium Promotores quasi de injuria questi

232쪽

ARTIS TARUM et a 3 questi sunt , adolescentis doctrinam & ingenium summopere

commendantes. Tum Magister Franciscus Contarenus ultro se errasse satas est , idque sacramento confirmavit . Res igitur iterum permissa suffragiis est . Sed cum aversa crevissent ad reprobationem usque , Promotores Episcopum appellarunt, qui,

secundo remita judicio , admissaque Contarent consessione, petitorem plenissime approbatum declaravit, & coronari iussit. MDCII. postridie kal. sextil. Nicolaus distrinus Cretensis, Syndicus potestate Rectoris. Ex Actis Cod. III. p. I et .

MDCIII. III. non. sextil. Franciscus Tornonius Apulus, Rector. Ex Actis Cod. III. p. I 23. & ex Inscription. Gymn. apud Tomasinum p. 483. n. III. MDCIV. Idem Tornonius toto sextili Rectorem egit. Pomea Petrus Bonmicinus Brixianus v. id. sept. Prorector deci ratus est. Ex AE . Cod. III. p. 138. MDCU. III. non. sextil. Joannes Mer Tirotensis , Rector. Ex Actis Cod. III. p. 163. Ab ianuarii principio usque ad xv. kal. jul. anni sequentis ejus vices obiit Hercules Sareonia primarius Medicinae Prosessor. Ibid. p. Igo. MDCVI. vi. id. sextil. Eusathius Patelarus Cretensis, Syndicus loco Rectoris . Ex Actis Cod. III. p. 2oo. MDCUI I. postridie kal. sextil. Martius Zethius ex C stros ranco, Syndicus loco Rectoris , cui ob multa minus recte tentata proscripto suffectus est Comes Martius Capra Viacetinus postridie non. decembr. MDCVIII. Matisaeus Bretus Cretensis, Syndicus loco Rectoris . Ex Iisscript. Gymnast. apud Tomasinum p. 49 O. n.

MDCIX. Franciscus Crassus Ragusinus, Syndicus loco M. Ehoris . Ibid. p. 47 6. n. 87. MDCX. Idem Crassus confirmatus . Apud Tomasinum P.

4Q. & 493. n. 252. MDCXI. Lisius Sordonus Auximanus , Syndicus loco Rectoris. Apud Tomasinum P. 179. n. Ia O.

233쪽

aa4 RECTORES

MDCXII. Antonius Maria Rubeus Ravennas, Syndicus I eo Rectoris. Ex Inscript Gymn. ibid. p. 4 o. & 477. n. 98. MDCXIII. miihias Litiau Vilnensis Lithuanus, Syndicus loco Rectoris. Ex Inscript. Gyam. apud Tomas. P. 49 O. n. 223. Sed idem Tomasinus in Gymnasii Plistoria pag. 4 o. hujus anni Syndicum iacit Andream Curtabatum Rhaetum ;eumdemque praeficit Juristis, quod est contra mores & leges. MDCXIV. Ludoiaeur Callinus Brixianus , Syndicus loco

Rectoris. Ex Inscript. ibid. p. 476. n. 9 I. Promotorum nuo merus, qui ad Lauream obtinendam in utraque Universitate liber erat, decreto Senatus intra modum coactus est. Vide R

Elores Iuristarum ad hunc annum . Inguisus de Comitibus P, lavinus, ex Tertianis Artium Prosessoribus , Magistratus in

hac Urbe procurator creatus est decreto, Senatus X III. kal. nov. ut rerum omnium curam susciperet, quae ad Gymnasii

regimen pertinerent , exquirendo, examinando , monendo. Anno insequenti mortuus est ; monumenta autem Gymnasii omnia undique ab eo conquisita heredes ad magistratum misere. Schedae aliquot ex eius adversariis ad manus meas cum Rrte pervenissent, excribendas curavi, & in Artium Tabula.

rium reponendas .

MDCXU. Bernardus de ArmIdis Vicetinus, Syndicus loco Rectoris. Ex Inscripti ibid. p. 47 6. n. sa. Arnaldo regente Universitatem, Veneti Collegii institutio agitari coepit. MDCXVI. postridie kal. sextil. Samuel Geus us a tinge- is, Austriacira Prorector . Ex Inscript. Gymnari apud Tomasinum l. 4. p. 4 I. Venetiis quoque Senatus Anatomicas exercitationes haberi iussit ; modumque earum Collegii Medici ejus Civitatis arbitrio iubjecit. Anno, autem MDCXXVIII. exeunte , Prolatarem certum eligi voluit, ac sectorem , attributis salarii nomine illi quidem argenteis L. huic vero XXV. Iamdiu scholares Germanos Collegii Pontificii taedere coeperat, seque libentius Comitibus Palatinis dabant , a quibus Academicos titulos, nomenque Doctoris acciperent. Hoc an-

234쪽

ARTIST AERUM. 22sno Senatu, dempta Comitibus istis Palatinis, sive Caesareis,

sive Lateranensibus potestate , Collegium Gymnasticum com didit , in quo Artium ac Medicinae Doctores Veneta crearentur auctoritate. Constat ex quatuor primariis, & quatuor

secundariis Philosophiae , & Medicinae Prolataribus . Unus ex his, qui primarius sit, vel primario aequatus, Praeses a Trbumviris eligitur ad triennium , ejusque nomine Acta signa,

tur. Cetera more aguntur, ut in Collegio sacro . Patet a tem Collegium hoc Hebraeis, exterisque omnibus, ex Uen ta ditione Transmarinis,&Illyricis, interdum vero etiam aliis a

Magistratu petentibus, justamque habentibus petendi caussam. MDCXVII. kalendis sextil. Franciscus Caecia Mantuanus, Syndicus loco Rectoris . Ex Inscript. ibid. p. 492. n. 25 o. Geufusius Prorector anni praeteriti cum objisset equo deiectus,

XII. kal. sept. magnifico funere elatus est in Basilica D. Antonii , cui interfuerunt non solum omnes Gymnasii ordines, sed ipsi quoque Urbis Rectores . Hunc serunt ultimum fuisse , qui muneris sui insignia in aede Cathedrali publice

sumpserit, eaque ferre per urbem incedens consueverit. Biemnio post statua quoque cum ritulo Benemerenti in Gymnaso posita est. MDCXVIII. postridie kal. sextil. Joannes Dominisus Maro sus Vicetinus, Syndicus loco Rectoris. Ex AE . Cod. IU. p. a. MDCXIX. pridie id. sept. Comes Carolias Canufa Regiem sis, Syndicus loco Rectoris. Ex Actis Cod. IV. p. ao. MDCXX. Iv. non. sextil. Nicolaus Piperelius Clavennem sis, Syndicus loco Rectoris. Ex Act. Cod. IV. p. 49. MDCXXI. III. id. sextil. Sebastianus Zois Ηoffemburgem sis, Syndicus loco Rectoris. Ex Actis Cod. IV. . p. 72. Eumabjisset titulis Academicis ornatus, v I. id. Oct. Prosyndici nomen & munia suscepit Caesar Cremoninus Philosophiae Prosessor usque ad x III. kal. jan. ut est ibid. p. 73. Inde usque ad augustum anni sequentis Thomas PIO enius Vicetinus, Syn dicus . Ibid. P. 8

235쪽

. MDCXXII. nonis sextil. Sasbout Vander ad Batavus, Symdleus loco Rectoris. Ex Actis Cod. IV. p. Io 3. MDCXXIII. postridie non. sept. Gaudentius Pelinus Nova. riensis, Syndicus loco Rectoris . Ibid. p. Iaa. Anno sequemti I v. non. febri creatus est Prosyradicus ad paucos dies Alfixander Ciconia Cremonensis . Eodem mense scholares Anat mes studiosi, coitione facta, Hebraei hominis corpus , quod Venetias efferebatur, cymba extraxerunt, & in Gymnasii the trum ad sectionis usum attulerunt . De vi postulati cum es

sent, & Decemvirum iudicio damnati , dux eorum Consiliarius Anatomicus in carcerem detrusus est, nec nisi post memses aliquot, tota petente Universitate, liberatus. MDCXXIV. pridie non. sextil. Alo ius Zon Brixianus Syndicus loco Rectoris creatus est, cum mense superiore Pr

syndicuς fuisset . Postea abeunti suffecti sunt Fimum Caesar Cremoninus, deinde Iulius Sala Professores, qui pro Symdico agerent, donec vIII. id. jun. Syndicus creatus est A gusin s Belligo ius Brixianus. Ex Actis Cod. IV. p. IV.& I 87. Ludoυicus Lollinus Bellunensis Episcopus certam pecuniam testamento legavit, ut ex ea Clerici egentes ejus civitatis in Patavino Gymnasio alerentur per annos quinos . Bellunense Iurisconsultorum Collegium , cui negotium totum commissit, argenteos hoc nomine singulis quinquagenos constituit; di pro fructuum modo de Clericorum numero decernere quotannis solet . iMDCXXV. III. U. sextil. Idem Belligotius Syndicus loco Rectoris confirmatus. Ex Actis Cod. IV. p. a oo. Gravissimae exarsere contentiones inter Pompeium Caimum Medicinae Prα-

sessorem, & Caesarem Cremoninum Philosophum , de ealido imnato ei que semine dissentientes , scriptis utrimque editis pro eius aetatis philosophandi ratione . Utriusque morte, quae in eumdem annum incidit , diremptae sunt . Cum Medici quidam repente extitissent , titulis aliunde adscitis , Senatus IX. kal. nov. vetus decretum renovavit adversus illos , qui alie

236쪽

ARTIS TAERUM. 227na Gymnasia frequentarent, poenasque gravissimas edixit, non scholaribus modo, sed etiam eorum parentibus & curatoribus: praemia quoque accusatoribus pronunciavit , data secreti

fide. .

MDCXXVI. III. kal. sept. Caesar Fenaroias Brixianus Syndicus loco Rectoris. Ex Actis Cod. IV. p. a 38. Cum statim abjint, ejus vices obiit usque ad postridie id. ian. idem B LIVotius: postea alii Fenarolo suffecti pro Syndico fuere. Ibid.

MDCXXVII. v I. id. sextil. Petrus Bessus Bergomas, Symdicus loco Rectoris Ex Actis Cod. IV. p. 239. Quod de Veneto Collegio quaedam miscuisset , litteris Triumviralibus munus deponere jussus est xv I I. kal. febr. anni sequentis . Pro Syndico egit Blasus de Uasiis Brixianus , Consiliarius

nationis Etruscae, donec suffectus est, exeunte martio, Io. PauLIus Ciconia Cremensis . Sed hic quoque propter turbas de ejusdem Collegii insignibus excitatas decedere coactus est , mense integro nondum exacto. Itaque rursus personam gessit Universitatis idem Biasus. Ibid. p. 274. & 276. MDCXXVIII. postridie kal. sextil. Camilius Fufarius Brixianus, Syndicus loco Rectoris. Ex Actis Cod. IV. p. 32 I. MDCXXIX. nonis sextil. Hieroumus Malve; Brixianus, Syndicus loco Rectoris. Ex Actis Cod. IV. p. 333. Deeedenti suffectus est Tiburtius Malaperonus v. id. dec. ut ibid. p. 364. qui, orta seditione, in Carmelitarum templo balista

ignea interfectus est. MDCXXX. x Iv. kal. Oct. Hieroumus Pecturatius Veronenis

sis, Syndicus loco Rectoris. Ex Actis Cod. IV. p. 373. Sed lege postulatus ob anni superioris seditionem, cum ex vincilis caussam dicere cogeretur, statim discessit; scholasque aperuit Bandinus Usia Prosyndicus. MDCXXXI. . Idem Pecturatius, grassante pestilentia, locum retinuit, ut est ibid. p. 399. Sed clausum Gymnasium fuit usque ad februarium anni sequentis.

237쪽

MDCXXXII. postridie kal. sextil. Ferdinandus Gomen Romanus, Syndicus loco Rectoris. Ex Actis Cod. V. p. 4. Cum repente abjisset , suffectus est Victor Argenta Feltriensis, &Syndicus declaratus. Ibid. p. 23. & 23. MDCXXXII I. pridie non. sextil. Franciscus Zambonus Uicetinus, Syndicus loco Rectoris . Ex Actis Cod. V. p. 3 6. Huic II L. non. marti anni sequentis suffectus est Prosyndicus Io. Baptisa Faυetta Mediolanensis, ut ibid. p. 43. Hoc anno Graecum Collegium institutum est, certisque legibus firmatum . Monachus enim Gerasimus Palaeocapa , CD doniae in Creta nobili loco natus , exeunte saeculo superiore Cisamensem Episcopatum Graecis ritibus instituit, & supremis tabulis heredem ex asse scripsit. Cavit autem, si forte stare non posset quod jure metuebat propter controversias inter Graecos & Latinos ) ut vendito patrimonio , pecunia Venetias transserretur, & ex eius fenore pueri XXIV. Graeci generis partim Romae , partim Patavii collocati honis artibus instruerentur. Obiit anno circiter MDXC. venditisque bonis, quae Cisamensi Ecclesiae reliquerat, non plus conflatum pecuniae est, quam quantum annuis adolescentum XII. satis esset.

Atque ii quidem Triumvirum iudicio delecti Romam missi sunt, & in Graecorum Collegio collocati, aliis atque aliis pro

temporum & studiorum ratione suffectis; donec Senatus gravibus de caussis censuit, Patavium esse transferendos. Magistratus anno MDCXXXIII. ex Senatusconsulto rem totam

composuit, instituto Collegio , in quo Cretenses ex ipsa metropoli quatuor alerentur, Cydonii duo , totidenique Rithymnenses , praeterea Corcyraeus , Cythereus , Zacynthius , &Cephalenus. Decreti in capita argentei LX. non tamen ultra sexennium; custodi autem , qui idem coquus & famulus esset, Cn. addita conditione, ut sal, acetum, & ligna prae beret; nec reciperetur , quin fidei pignus idoneum daret. Quaesita domus , quae huic numero atque aetati apta & commodata esset: cumque emi non potuisset, conducta est

238쪽

ARTIS TARUM. 229ptimum ad Pontem ligneum, postea ad D. Ioannis portam, nunc demum in Vinealium vico . Proximam Collegii curam placuit esse apud Urbis Praefectum , cui in auxilium datus est ex Prosetaribus unus, qui Collegii Praeses diceretur. Huic rerum omnium rationem custos reddere debet ; ut , si quid sorte accidit , quod remedio indigeat , prudentia ipse sua , vel Praefectitia, aut etiam, si opus sit, Triumvirali auctori.

tale occurrat. Vetita sunt arma Omnia , feminarum commercia, alea, & siquid est aliud, quod avertere a studiis juvenes possit, aut eorum disciplinam corrumpere . Et quia statim majoribus disciplinis adjicere animum debent , nemo recipitur , quin rite recteque probet , se Latinas litteras te

nere a

MDCXXXIV. postridie kal. sextil. Horatius Naidius Fave tinus, Syndicus loco Rectoris. EX Actis Cod. U. p. est. MDCXXXV. nonis sextil. ys. Petrus de Antoninis Rhaetus, Syndicus loco Rectoris . Ex Actis Cod. V. p. 94. Abeunti suffectus est v. kal. maj. Antonius Sedabonus Prosyndicus, ut ibid. p. xo8. Anno sequenti , antequam Sedabonus Magistra. tu abiret, decrevit Senatus, nullum Coenobitam Magisterii titulis & commodis intra Venetam ditionem frui posse , quin

prius in Patavino Theologorum Collegio rite recteque probatus esset, & Doctor ex sermula declaratus. Et quia nonnulli immature accedentes suarum institutionum leges eludebant,

illud quoque subinde addidit , pluribusque decretis firmavitan. MDCXLIX. MDCLVII. MDCLXII. ne quis eorum a Collegit Decano admitteretur , quin per syngraphas fide dignas probaret, se suorum studiorum cursum sine fraude ab latvisse, suique ordinis constitutionibus in re omni satisfecisse.

Anno MDCCX. magis magisque explicata res est , vetitumque Coenobilis omnibus, ne sine bona eorum venia, in qu rum potestate essent, Lauream peterent Patavinam. Sexennio

post eorum quidam de nimio sumptu apud Magistratum conaquesti obtinuere, ut cum vel Patavii, vel Venetiis a duobus Tom. II. F f Τhe,

239쪽

Theologis, qui eo rescripto designantur, examinati δc probati essent, a Collegii experimento liberarentur . Latuit Pat vinos Collegii Patres concessio haec annis quatuor ; quia omnia domesticis in aedibus sine teste fiebant . Sed tandem

cum exisset , anno MDCCXX. nuncios ad Magistratum misere , qui fraudem detegerent ostendentes, neminem unum, qui gratis accipere Lauream vellet, modo de sua paupertate doceret, a Collegio repelli . Quapropter Triumviri eo ipso anno a v. id. Oct. edixere Coenobilis , ut Principis voluntati omnino parerent , servata sibi remittendi sumptum vel minuendi, quoties videretur, facultate. Paucis post annis. vel ri artificio usi novas invenere vias Patavini experimenti declinandi: quod bene illis adhuc cessit. MDCXXXVI. pridie non. sextil. Joannes Pindemontius V ronensis, Syndicus loco Rectoris. Ex Actis Cod. V. p. I 28. Cum se abdicasset, xv. kal. sept. creatus est Syndicus Nic Lus Ben nus Danus , ut ibid. p. IIo. Huic ceterisque in posterum Syndicis concessum est ab Universitate duorum sus- fragiorum jus, ut aequata cum Rectore potestate , ante civitatis Decuriones in Gymnasticis celebritatibus locum obtineret. Ibid. p. 233. Et, ne nobilissimae iurisdissionis, quae aἀGymnasii Rectores pertinebat , memoria interiret, illorum tribunal vetustate dehiscens in Curiae Basilica sua pecunia r stituit. Jussi sunt Cisalpini omnes Venetae ditionis, qui probari in Artibus vellent , & Lauream consequi , per annos quinque in hoc Gymnasio studere : qua de re vide Iurist

rum Rectores .

MDCXXXVII. Iv. non. sextil. IV b μυοIdus Brixianus, Syndicus loco Rectoris. Ex Actis Cod. V. p. I p. Cum se stitisset numquam, I v. non. sept. Alexander rideschin VLcetinus, ac postmodum alii pro Syndico fuere. Ibid. p. I 32.& seq. Patavini Prosetares duo , Benedicitias Diauisus indue cinae Practicae , & Joannes Ga anus Iurisi Criminalis , Germanorum scholarium Protectores, frumentarias & vinarias im-

240쪽

ART ISTARUM. 23 Imunitates obtinuerunt , exteris Prosessoribus aequiparati ob

multa erga nationem merita.

MDCXXXVIII. III. nom sextil. ueroumus Harduinus Pisaurensis , Syndicus loco Rectoris . Ex Actis Cod. V. p. I 68. Pridie kal. jun. anni sequentis cum militiae nomen dedisset, Thomas Montanus Pisaurensis Prosyndicus electus est. Ibid. p. I 85. Contendentibus Chirurgis, qui Licentiati vocantur, ut ipsis aliquando liceret , non manibus modo tractare morbos, sed etiam aliquando ex Medica facultate nonnihil delibare,& pharmaca praescribere laborantibus , Senatus indulsit I v. non. mari. hujus anni, non quidem promiscue omnibus, sed illis dumtaxat, qui in Veneto Collegio Latino sermone examinati cum essent, satis idonei Professorum suffragiis judic,

rentur .

MDCXXXIX. Iv. id. sextil. Caratas mi perenus Brixianus, Syndicus & Prorector. Ex Actis Cod. V. p. I93. Alter hic titulus accessit Syndico ex decreto Senatus , de quo vide Catalogum Iuristarum ad superiorem annum. Cum ML speronus mense malo Lauream obtinuisset, primum D. Pbia lippus Persus, postea Hermannus Gundier pro Syndico suere. Ibid. p. zo a. & 2 6. MDCXL. v III. id. sextil. Columbanus Bruxellensis, Syndicus & Prorector. Ex Actis Cod. V. p. 2o8. Huic Sc Syndicis in posterum omnibus concessa est Laurea more nobilium sine impensis decreto Senatus. Ibid. p. 228. MDCXLI. x I. kal. ian. Philibertus Vi Unus Bononiensis, Syndicus & Prorector. Ex Actis Cod. V. p. a So. MDCXLII. v r. kal. dec. Thomas Barabolinus Danus, Symdicus & Protector. Ex Actis Cod. V. p. Ad vitandam offensionem eorum, qui repulsam tulerant, munus deposuit,

ejusque vices obiit Io. Philippus Persius Prosyndicus , multis

per totum annum contentionibus oppugnatus . Ibid. p. a Q.

SEARCH

MENU NAVIGATION