Fasti gymnasii Patavini Jacobi Facciolati studio atque opera collecti

발행: 1757년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

271쪽

262 A R T I U MMDCLXXIX. Picinardo pridie kal. sept. Fr. Nicolaus Arno Lotharingus suffectus est florenis CC. qui anno MDCLXXXV.

crevere ad CCC. MDCXCII. Fr. Arnu ad Theologiam traducto, I v. non. april. Fri facinthus Felix Maa cchius Ferrariensis successit florenis CL. qui lapius aucti, anno demum MDCCXXVIII. crevere ad DL. Obiit anno MDCCXXXI. aetatis secundo &octogesimo. Quod multa disputationibus suis ex Theatro mirae humanae non infeliciter agglutinaret, vulgo apud scholares habitus est eruditus. MDCCXXXI. III. kal. decembr. H. Nicolaus Concina Forojuliensis successit florenis CL. Anno MDCCXXXVI. Dis. putationem emisit de Iuris Naturalis re Genrium doctrina Metap sice asserta , quam statim oppugnavit scripto edito Fr. I acinibus Ser ejusdem classis & ordinis Theologus. Biennio post missionem obtinuit, condonatis viro praestanti in reliquos vitae annos florenis L. MDCCXXXIX. Vindicata III. non. sept. in veterem libertatem Μetaphysica, sublatisque ex Rotulo nominibus Tho-mificae, & Seorifieae , Fr. Bonaυentura Luchius Minor. Comvent. qui disciplinam hanc ex Scoti doctrina profitebatur, III. kal. ian. appellatus est Metaphysicus primarius, ex aliarum scholarum inter se concurrentium sermula. Additum est illi Logicae quoque tradendae munus: utrumque autem ita

sustinuit, ut facile apparuerit , hominem gravissimis quibusque disciplinis idoneum esse. MDCCXLIV. Luchio ad S. Scripturae scholam traducto, in locum hunc ex secundo migravit Angelus Selawrtus Bedigomas, servato priore stipendio florenorum CCL. qui aucti sunt primum ad quadringenos anno MDCCXLVIII. deinde ad DL. III- id sept. MDCCLV.

272쪽

SCHOLAE. 263

DE METAPHYSICA LOCI SECUNDI

Quae in via Moti dicta est,

C EN OBITIS ADDICTA S. ERANCISCI. ANno MDXVIII. vii I. kak sept. Fr. Jacobinus de

Barges, Minorita Conventualis, primus post bellum ad scholam hanc regendam conductus est florenis L. qui iterum ac saepius aucti anno demum MDXLVI. crevere ad centenos sexagenos. In Theologorum Collegium adscitus est anno MDXXXVII. Di. kal. maj. quo die tres dumtaxat Theologi totum Collegium composuere; quia, ut est in Actis ipsius Collegii p. 28. praeter ipsos nullus alius nostrae inniυersitatis Magister in civitate reperiebatur . Carcere Romae detentus docete desiit anno MDLXIII MDLXIV. Fr. Antonius de Grignano conductus est sexagenis; anno autem sequenti Fri Martialis Peregrinus Cal, ber in ejus locum suffectus est . Huic porro auctum stipen. dinm est ad florenos CX. anno MDLXXI. Sed oculorum usum cum amisisset, commissa schola est Fr. Carolo Bellio Siculo florenis L. MDLXXX. Defuncto Bellio , statim Rector Universitatis litteras ad Magistratum dedit, ut Fr. Matthaeus Catharensis in ejus locum legeretur: idque fortasse in caussa fuit, missis in cassum precibus, ut schola per biennium vacarit. Conductus est anno MDLXXXII. Fri Salviator Bartholuccius Assisiensis ex 'Conventualibus, magnus inter suos Philosophus &concionator , florenis XC. qui anno MDXCIII. crevere ad CLXXX. In S. Theologiae Collegium statim admissus est decreto senatus. Quaedam scripsit ad Scoti doctrinam illustrandam, quae laudantur a Tomasino in l. 3. c. 7. MDIC. v. kal sept. Fri Caesen Lippius de Mordano con-

273쪽

ao4 ARTIUM

ductus est florenis LXXX. quibus anno MDCIII. additi sunt CXX. Sed cum hoc ipso anno ad Theologiam transisset,

scholam hanc I v. non. Oct. occupavit Fri Philippus Fabre Faventinus, attributis florenis C. MDCVII. postridie id. Oct. Fri Octavianus Strambiacus Ravennas conductus est florenis C. qui postea aucti sunt ad CCL. Anno MDCXXIX. cum caussariam missionem obtinuisset, rediit in patriam, ubi vita decessit anno sequenti . De illo Tomasinus in Elogiis t. II. p. 299. MDCXXIX. H. Matthaeus Ferchius Veglensi& m. kal. febria successit florenis CXX. & hoc ipso anno Theologorum Collegio adscriptus est sine examine, more nobilium, solutis per Patres & Episcopum eius gratia Statutis . MDCXXXI. III. kal. mari. Ferchio ad Theologiam translato, suffectus est Fri Franciscul Maria Vaccarius de S. Ioanne, qui tamen , cum Gymnasium pestilentiae caussa fuisset

clausum , anno dumtaxat sequenti nonis febr. docere coepit . Attributi simi illi florent C. totidemque additi anno MDCXXXVI. Adeptuς est etiam Theologorum Collegium ex decreto Senatus pridie kal. sextil. MDCXXXII.

MDCXLIV. Iv. non. Oct. Cum necarius mente laborare

coepisset, successit Fr. Franciscus Betotus Bononiensis, ex L

gica traductus, florenis CC. qui bis aucti, anno MDCLIII.

crevere ad CDL. Sed anno sequenti mortuus est. MDCLIV. pridie kal. nov. Fr. Antonius Gottonus , Nicos- ensis, ex Tertio ordine S. Francisci, conductus est florenis

CC. qui triennio post duplicati sunt. Anno MDCLUI. v. id. nov. cum publico carcere detineretur , suspensum illi stipendium est di sed anno sequenti cum liber exisset , non nvido illi restitutum est, sed auctum quoque pridie id. sebr. ad flore- nos D. Post mensem bona Principis venia Romam se contulit , pollicitus se cito rediturum: sed cum nimio plus reditum dissem ret, aurius stipendio privatus est usque ad annum MDCLXXI. qu. anno cum rediisset, aera illi denuo processerunt.

MDCLXXIL

274쪽

S C Η Ο L ..E. 263MDCLXXII. pridie non. Oct. cum Cottonus Romam miis grasset non amplius rediturus, suffectus est florenis CC. Fri Antonius Maria de Blanebis Venetus, ex Minoritis Observantibus, cognomento Ari oteles. Anno MDCLXXVI. D I. non. sebr. cum provinciae suae praesectus fuisset , Magistratus illi indulsit ob ingentem doctrinae famam , ut pro libito a esset; interim autem, non secus ac docenti, aera procederent:

quod abiit in exemplum ; & jam, quae exempli vis est , iulis quoque conceditur, qui non sunt Aristoteles . Iterum ac saepius auctum illi stipendium est; & quidem anno MMXCII usque ad flor. DL. Ejus laudes vide apud Patinum in L

cm p. 6 . MDCXCIV. v. kal. sextil. Cum Blancus objisset, Fri Fram eiscus Roberti Maripetrus Venetus ex Conventualibus conductus est florenis CL. qui anno demum MDCCXI. crevere ad CCCXX. Sed illo ipso anno mortuus est. MDCCXIII. kalendis febr. H. Alexander Burgos Messanem sis ex Romano accitus est Gymnasio florenis CCC. Vir ingenio promptus, sed memoria magis, statim edidit eruditam orationem de primae Philosophiae studiis , quo die inaugur tus est , publice habitam. Anno MDCCXVIII. eius gratia Hi

storiae Ecclesiasticae schola instituta est, quam secundo & tertio anni curriculo, intermissa Metaphysica, diebus vacantibus profiteretur. Sed majus illi quiddam fata parabant . Anno enim MDCCXXVI. Catanensis Episcopus creatus est. Eadem tamen fata, quod illi dederant , una cum vita er, puerunt anno sequenti I v. id. febr. cum vix ad Ecclesiam suam pervenisset. In scholis Romanis dum doceret , Disseditationem ediderat de sacrarum Litterarum studiis. MDCCXXVI. Iv. non. jul. Fri Ferdinandus Darbius Cinneglanensis successit florenis conductus C L. Sed cum m gnam sui expectationem movisset eleganti dissertatione, quam

primam habuit atque edidit de Metaphysicis studiis, in ipso iuventutis flore decessit ineunte anno MDCCXXX. MDCCXXX

275쪽

MDCCXXX. Iv. id. sextil. Fri Franciscus Maria Leonus Veronensis eodem stipendio ad docendum accessit. Anno autem sequenti eruditum de Scepticismo tractatum emisit. MDCCXXXVI. nonis dec. Leonoe ast Theologiam traducto, electus est Fri Bon entura Luctius Brixianus stipendio florenori CL. quibus anno MDCCXLIII. additi sunt praeterea C. cum triennio ante, mutatis scholae huius titulis , ad locum primum astendisset MDCCXL. nonis mai. ad regendam scholam hanc , quae Ioel secundi Metaphysica & Logica dici coepit, conductus est Angelus numelius Bergomas, S. Theologiae Doctor , & Canonicus Montissilicis , qui superioribus annis in Patavino Seminario cum laude docuerat, & Philosophica quaedam ediderat. Decretum illi stipendium est florenor. CCL. MDCCXLIT MIaυetio ad locum primum traducto , --tonius Lavagnotus , Bartholomaei Prosetaris filius, suffectus est, decreto stipendio florenor. CCL. Scholae ingeniose prolusit v. non. maj. confirmatusque est anno MDCCLVII. kal. april. additis stipendio ejus florenis CL. cum paucis ante diebus Metaphysica quaedam edidisset.

276쪽

DE S. SCRIΡTURAE SCHOLA.

Ad Libros omnes Veteris ρο Novi Testamenti.

SAcrae Paginae Prosetar primis Gymnasii temporibus idem

erat, qui nunc Theologus dicitur. Omnia enim Theo logica studia duobus veluti cardinibus vertebantur , quorum princeps Sacra Pagina erat, idest sacrarum litterarum liber; secundarius Ecclesiae placita, quae Petrus Lombardus collegit,& quatuor sententiarum libris complexus est . Postea duo quaedam Theologiae systemata certo ordine digesta cum exissent,

Thomisticum , & Scotisticum , paullatim disciplina tota in

duas has factiones abiit . Hinc aemulatio & contentio, quae felicitas disputationibus occupavit usque adeo, ut Sacrae Pag, nae studium , titulique ex eo orti paene obsolescerent ; Loin- bardi autem sententiae dumtaxat ad Laureae consequendae ex mina retinerentur. Id non satis libenter tulere, qui Gymna. sium Patavinum moderabantur viri sapientes : sed temporum ratio habenda fuit. Attamen ut animi saltem & eruditionis gratia ad pristina studia homines allicerent , peculiarem S. Scripturae scholam aperiri voluerunt , & diebus vacantibus

assignarunt . Igitur anno MDLI. xv I. kal. octobr. decreto

Senatus instituta est S. Scripturae schola, & Magistro Adri Valentico Veneto , ex ordine Praedicatorum , qui Met, physicam in Gymnasio profitebatur, commissa, confirmato illi stipendio suo florenorum C. Anno MDLX. iussus est coli. serre se Venetias ad navandam Patriarchae operam in caussis fidei, servato illi scholae iure, ac stipendio; eademque de caussa eodem rediit x I. kal. sextil. MDLXIII. majorum vac tionum tempore. Anno post locum deseruit , religionis Quae sitor Veneriis creatus , & mox Episcopus Iustinopolitaniis. De illo & ejus operibus Echardus in t. I. p. a I 8. & alii ab eo relati. MDLXU.

277쪽

1M ARTIUM

MDLXV. III. id. april. Magi yro Adriano succetar datus est Hieroumus meImius, Episcopus Argolicensis, & Suffraga neus Episcopi Patavini , qui jam ante in Gymnasio fuerat primum Metaphysicus, deinde Theologus . Docuit stipendio

florenorum CL. usque ad annum MDLXX. quo ad AE montem sem Ecclesiam regendam missus est a Pio V. Obiit Venetiis anno MDLXXXII. cum quadriennio ante adjutorem sibi delegisset Alexandrum Avogarum Tarvisianum , & ad Superos anno superiore praemisisset. De ejus vita & operibus vide FriSeraphini Mariae Maccarinelli Commentarium Brixiae editum anno MDCCXLVIII. ante libros duos eiusdem meimii de D. Thomae doctrina & scriptis. MDLXXI. Cum meimius anno superiore Episcopus AEmoniensis creatus abiisset, suffectus est idibus maj. Fri Hieron mus Gai s Patavinus ordinis Servorum S. Mariae, attrib iis florenis LX. quibus anno MDLXXVIII. totidem additi sunt. In Patavinum Theologorum Collegium adscriptus suerat anno MDLII. cum Praeses Provincialis esset . Obiit ipse quoque eodem anno ΜDLXXXII. pridie kal. sebr. ut est in

Actis Collegii Theolog. l. p. p. 34. MDLXXXIII. defuncto Gaino , pridie id. febri Alphon-sus Solus Florentinus , ex ordine Praedicatorum , conductus est argenteis C. Hinc triennio post ad Theologiam traductus est. MDLXXXVII. v II. id. Oct. Fr. Jo. Franciscus Contarenus junior, Patritius Venetus, ex ordine Praedicatorum Observam lium , ad scholam hanc electus est, cum Universitas frustra commendasset Fr. Iacobum Calicatam Drepanensem ex Cammelitis. Sed obiit biennio post.

MDLXXXIX. v I. kal. Oct. Fr. Franeiscus Zambertus Uenetus , ex ordine Carmelitarum , qui Metaphysicam in Ticinensi Gymnasio professus fuerat, ad , hanc scholam accitus est florenis LXX. MDXCIII. III. kal. nov. Zamberto desuncto , Solus ex

278쪽

Τheologia ad Sacra Biblia est evocatus florenis CXXIV. qui anno MDCII. aum sunt ad Cta Anno MDCVII. honestam missionem obtinuit, detractis florenis C. MDCVII. iii. kal. nov. Fr. Auresus de Avertis Patavinus, ex ordine Eremitarum, sussectus est florenis C. qui anno de mum MDCXXII. aucti sunt ad CC. EXtant eius praelecti,nes in Gymnasio habitae, apud Coenobitas ejusdem ordinis, ut refert Tomasinus de Patavinis Bibliothecis MSS. p. 76 pis edidit Dissertationes de operibus sex dierum, & de ter restri Paradiso anno MMXVIII. de Praedestinatione, & Re probatione anno MMXXVII. Biennio post mortuus est, cum

Provinciae suae praeses esset . Eum in funere laudavit Benedi tus Boυius ex ordine Praedicat. S. Theologiae Prosetar. MDCXXIX. idibus mari. Fri Hieroumus Tursus Florentinus , ex Ordine Praedicat..conductus est ad Sacras Litteras interpretandas florenis CC.

MDCXXX. postridie id. sebr. H. Hibertus Campana eiusdem patriae atque instituti , ex Pisano Gymnasio accitus est florenis CC. Anno post pridie kal. Oct. Theologis Patavinis est aggregatus sine examine, & sne expensis, laxatis de Collegii sententia per Episcopum statutis. Anno MDCXXXVI. kalendis mari. auctum illi stipendium est ad non CCC. Sed triennio

post mortuus est. Lucani Pharsaliam Versibus Etruscis exposuit. MDCXLI. x III. kal. sextil. Fr. Adrianus Cardinatis G, nuenss, ex ordine Praedicat. conductus est florennis CCC. attributis ad itineris impensas L. Biennio post mortuus est. Extant Commentaria ejus MSS. in S. Scripturam, quae me. morat Echardus T. II. p. 33o. Praeter orationes & Conci,nes aliquot. 3MDCXLIV. v. id. ianuar. Fri Dominicus Paulatius Phisconem sis ex Etruria, ordinis Praedicat. suffectus est florenis CCC. Sed huic quoque alter ab electionis anno finem docendi &vivendi attulit. Italica quaedam edidit , quae recensentur ab Echardo in l. II. P. 148.

279쪽

MDCXLVI. x. kal. novembr. H. Andreas Lao Catanensis, ex ordine Carmelitarum , successit florenis CCC. Sed cito ad suos rediit. De illo ejusque operibus vide Monstorem in Bibliotheca Sicula t. I. P. MDCXLVIII. nonis februari Heroumus Bendanos Ravemnas, Abbas Cassinensis, ex primo Logicae loco ad Sacras litteras traductus est florenis CCC. quibus additi sunt CC. anno MDCLIV. Triennio post mortuus est. De illo & ejus operibus Papadopolus in r. I. p. 366. MDCLX. xI. kal. mari. Fr. Iacobus Zarebia Ligur , ex ordine Praedicat. conductus est florenis CCC. Anno MDCLXIII. facultatem obtinuit a Magistratu eundi Bononiam ad sui Odidinis comitia, servato stipendio , non secus ac si adesset.

Hinc exemplum. Moriens opera quaedam ΜSS. reliquisse ducitur, quae refert Echardus i. II. p. 6os.

MDCLXIII. idibus octobr. Leo Matrina Neapolitanus, A bas Cassinensis, qui quadriennio ante Venetorum Ducum Eialogia ediderat , conductus est florenis CCL. quibus centeni additi sunt anno MDCLXIX. Eunti in patriam domestic .

rum negotiorum caussa, quatuor mensium salarium in anteceu

sum solutum est anno MDCLXX. postridie nonas sebri restri. pio Triumvirali. Obiit anno MDCLXXVIII. mense febru rio : ejusque exequiis interfuere Collegii Theologici Patres violaceis insignibus tunc primum ornati , ut novum hoc CLvitati spectaculum praeberent. ΜDCLXXVIII. nonis april. successit Io. ueroumus Temtorius Niciensis, Abbas Cassinensis, florenis CCL. qui iterum ac saepius aucti, anno demum MDCCVIII. crevere ad DCCL. Anno MDCCV. Romam prosectus est ad generalia comitia, M od sui ordinis Cancellarius esset, servato illi stipendio ex decreto Senatus. Obiit anno MDCCX. mense septembri. Vide Patinum in Lyceo P. TOS.ΜDCCX. exeunte, Fri 'acinibus de Tontis Anconitanus, ex ordine Eremitarum, ob famam sacris concionibus partam

accia

280쪽

sCHOLAE .. 27 Iaccitus est ad scholam hanc stipendio florenorum CCC. Non. dum exacto sexennio, obtinuit, ut Adventus & Quadragesi. mae tempore abesse posset Imperatori concionaturus . Anno MDCCXVIII. auctum est stipendium eius ad florenos C . Sed statim post missionem obtinuit , detractis florenis CCL. Obiit amio MDCCXXVI. pridie nonas septembres, magis concionando, quam docendo & scribendo probatus. MDCCXIX. x II. kal. Oct. Io. Antonius Ursatus Patavi. nus , Abbas Cassinensis , suffectus est florenis CC. qui anno demum MDCCXL. aucti sunt ad Din. Absuit per annum& eo amplius, ut sui ordinis Monasterium Romae regeret, soluto illi stipendio ex decreto Senatus . Decessit immature anno MDCCXLIII. III. kal. novembr. Vir sanae solidaeque

doctrinae,' more & consuetudine docuit famae securus. MDCCXLIV. Iv. non. maj. H. Bonaventura Gebius

Brixianus , Minorita Conventualis, ex primo Metaphysicae loco traductus est , aucto praeter ordinem stipendio ad flore- nos CCC. quibus anno MDCCLI. additi sunt praeterea CXXX. Dissertationes duas edidit anno MDCCLV. de Protopiasiorum nuditate , ac de Serpente Tentatore : duas item biennio post de Wayectione maris Idumaei , 3c de Surificiorum origine , ingeniose graviterque scriptas.

SEARCH

MENU NAVIGATION