Fasti gymnasii Patavini Jacobi Facciolati studio atque opera collecti

발행: 1757년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

281쪽

ARTIUM

DE HISTORIA ECCLESIASTICA

INstituta est schola haec decreto Senatus anno MDCCXVIII.

xv I. kal. april. quam regeret Fri Alexander Hurgos, qui Scoti Metaphysicam in Gymnasio tradebat e & hoc quidem titulo additi sunt anno proximo stipendio eius florent ducent. Cum autem annus litterarius in. tres partes di vidatur, suum fibi pensum ita partitus est, ut in prima quidem Metaphysicam de more explicaret diebus ordinariis ; in secunda vero x tertia Historiam Ecclesiasticam diebus vacantibus traderet. Ceterum, ut erat rei librariae criticae peritus artis, toto sexennio in apparata librorum exponendo versatus est , donec anno MDCCXXV. Episcopus Catanensis creatus munus deseruit, antequam via & ratione docendi auspicatus esset . Obiit anno MDCCXXVII. cum vix Catanam aegrotus ait, gisset . Vir fuit procul dubio doctrina litterisque excultus :attamen opus ejus posthumum de studiis Theologicis , ex Dupino maxima parte sumptum , non satis respondit expectationi, quam ipse, dum viveret, magnifice pollicendo e citaverat. Desuisse tempus viro navo credendum est, non ingenium . MDCCXXVI. Iv. non. jul. conductus est ad hanc scholam I annes Cheeeotius , Canonicus Vicetinus , florenis CCC. quam hora secunda matutina dierum vacantium exerceret. Cum Iinris Doctor esset, in Theologia quoque probatus est sine ex mine more nobilium, & sine expensis. Collegio etiam adscriptus est, & inter Promotores statim relatus; quod nihil negandum videretur ingenti hominis famae, quam sibi voce in patria sua scriptisque pepererat . Sed, anno MDCCXXIX. in vincula apud religionis Quaesitores cum incidisset , privatusque docendi jure fuisset, schola quoque ipsa , quasi de caelo tacta, non ipsi modo, sed omnibus clausa est. Memoria plurimum valuit, ingenioque suit certe magno , quamvis' non satis

282쪽

satis illustri atque explicato. Statim atque ad docendum a cessit, erudita quadam emisit, subtiliterque excogitata , sed suo quodam dicendi genere non tam exposita, quam coacedivata . Ad ejus autem doctrinam singularis quaedam accessit vitae morumque disciplina ; qua sibi, ad suos cum rediisset, pristinam existimationem brevi recuperavit . Itaque anno MDCCLVI. cum obisset, ipsi quoque civitatis primores mc sti atratique, ut est natio ad ossicia admodum prona, lanus

comitari voluerunt.

MDCCXLIII. xv. kal. febri excitata rursus Ecclesiastica Historia est Theologi Scottis gratia Framisit mariae Leoni; iisdemque conditionibus ipsi commissa, quibus eam Burgos Metaphysicus olim obtinuerat ; videlicet ut scholam utraminque regeret, sed Theologiam quidem prima dumtaxat anni litterarii parte , Historiam secunda & tertia ; illam diebus ordinariis, hanc extraordinariis. Quam primam habuit disi putationem, pro ingenii sui secunditate, adnotationibus plu

283쪽

DE PRIMA PHILOSOPHIAE ORDINARIA

Compositis post bellum rebus, Philosophi quoque ad m,

nia rediere: sed cum reperiretur nemo , qui locum ordinariae Philosophiae primum tenere pro dignitate posseu , duo sunt Prosessores in secundo collocati, donec anno demum MDXX. III. non. septembri conductus est Ioannes Monti cta Hispanus argenteis M. Anno vix elapso , confirmatus. est , aucto stipendio ad rationem ducati aurei libellarum se,ptem. Cum decessisset , suffectus est anno MDXXV. idibus octobr. Maxeus Antonius Zimarea Hydruntinus , stipendio si renor. CDL. Non docuit ultra triennium, quod barbarus. ha, beretur Averrhoista , ut scribit Petrus Bembus ad Rha sium pridie non. Octobr. MDXXVI. MDXXXI. Cum locus biennio vacasset, xv I. kal. novembr. accitus est Marcus Antonius Passera, al. de Passeribus , si Geuua, unde gens venerat, quamvis ipse natus Patavii esset. Hoc ipso anno III. id. sextil. scholam hujus classis secumdam deseruerat, ut est in Actis t. L p. 49. Constitutum illi stipendium est florenor. CCC. auctumque ad D. anno MDXXXV. Cum magnam sibi doctrinae famam tota Italia comparasset, studiosi juvenes amplius trecenti ejus scholam fidiquentabant. Inter hos Daniel Barbarus Venetus Patritius si gulas ejus acroases, simul atque exceperat , carminibus ligabat, ut est in epistola Casparis Contarent in Codice Manu, scripto Bibliothecae Seminarii Patavini pag. Iao. Dati sunt illi ex decreto Senatus 111. nonas decembr. MDXLV. ad filiam collocandam florent DC. aucto insuper stipendio usque ad DCCC. anno MDLIX. Postrema aetate titulum obtinuit Supraordinarii, non solum non imminuto stipendio , sed etiam aucto, ut est apud Papadopolum t. I. p. 314. & apud

284쪽

Tomasinum In Elogiis t. I. p. Io o. ubi eius laudes & ope ra recensentur. Obiit anno MDLXIII. familiae ultimus . In bona eius successere Comites de Panico ex filia nati, ipsam. que ejus domum adhuc habitant. Ne illud quidem omitte, dum puto, quod Scardeonius scribit l. a. Class. IX. p. ars. otium quoque ejus patrem, Philosophum & Medicum de

leberrimum, per annos multos, antequam senium attingeret, publice docuisse. MDLXIV. III. non. sept. Cum Genua anno superiore mortuus esset, nec inveniret Magistratus quem Viro tam eslebri succetarem daret, non tamen idcirco secundi loci Pro. fessorem carere antagonista voluit. Placuit, duos esse Proses fores scholae hujus secundarios. . MDLXU. pridie id. Oct. FraneUcus Cariaur Piceo mineus , & Feder,eus Penda ius, loco & stipendio aequati, ex secunda hujus Classis sede huc simul migrarunt florenis CCCL.MDLXXI. iv. kal. nov. Cum Piscolon sineus sine collega, qui. Bononiam transierat, remansisset, auctum illi stipendium est ad florenos sexcentenos , subinde vero anno MDLXXXIX.

ad scuta millena; quae summa illi , dum viveret, perpetua esset. Mortuus est in patria anno MDCIV. De ejus nobili tate , doctrina , & operibus Tomasinus in Elogiis , & Pas,dopolus in t. I. p. 339. MDCΙ. ix. kal. tui. cum Pic Iomineus aetatis vacationem obtinuisset, Caesar Cremoninus Centensis ex secundo loco tr

ductus est florenis DC. qui iterum ac saepius aucti , anno MDCXXIX. crevere ad bis millenos. Tantam Principis liberalitatem sustinuit doctrinae fama usque ad annum MDCXXXI. quo peste absumptus est , cum annos vixisset octoginta . De illo copiose scribit Papadopolus in t. I. p. 319. & Borsetius

in Historia Gymnasii Ferrariensis t. a. p. ao . ubi ejus opera recensentur, & laudatores. Aristotelis Genius, & Graecorum interpretum Lucerna dictus est, ut refert Capassius Histori Philos. l. 4. c. 6. Non caruit impietatis suspicione; m

gisque

285쪽

a 6 ARTIUM gisque libertatis Philosophicae, quam religionis studiosus ex

Aristotelis doctrina dubia dc ancipiti aliquando contendit, e cessa vitae totum hominem deleri . Attamen morti proximus errorem suum agnovit , veniamque a Deo petiit his verbis, quae testamento praemisit : In Philosophia ratus fui. Siquid philosophando peccavi, memento, me esse hominem, cui inna tum es peccare , te vero esse Deum, cui proprium es misererire parcere. Funus oratione, & libello de ejus laudibus edito

celebratum est . .

MDCXXXII. Iv..H. jul. Ioannes Thomas Ziliolus ex Gymnasio Perusno evocatus florenis M . quae summa haud scio an ulli ante hoc tempus contigerit primum accedenti ad vires Patavii experiundas. Et ne quid deesset ad Princupis liberalitatem declarandam , attributi sunt illi florent CL. itineris gratia. MDCXXXVII. v II. kal. M . mortuo Zilioti, Joannes Co tunius Macedo ex primo Philosophise Extraordinariae loco ad hunc traductus est stipendio suo, quod iterum ac saepius avictum est usque ad florenos MCM. Ex honis suis Collegium condidit, ad Graecam iuventutem litteris instituendam , quod Cottunianum dicitur . Decessit anno MDCLVIII. vitamque ejus & operum catalogum habes apud Papadopolum t. I. p. 368. MDCLXI. v II. kal. sebr. Claudius Beriguardus Gallus in hunc locum ex secundo traductus est florenis MCD. Sed obiit triennio post. De illo Papadopolus i. I. p. 37o. Adde sepulchri titulum honorificentissimum in aede S. Sophiae , ubi ducitur Gallicae luis profligator. Commentarii eius Philosophici, qui inscribuntur Circuli Pisani, adhuc amatores habent: sed periculosi sunt , & Pyrrhonismo proximi , ut recte ostendit Petrus de Ville mandy in Scepticismo debellato. MDCLXV. pridie non. sebr. Abbas Anaseasus GaIdiolus M.

cetinus, Praeses Generalis Monachorum Cassinensium , ex se cundo loco translatus florenis CD. Commendatur in decreto

Senam

286쪽

s C Η Ο L . apysenatus, quod tantae dignitatis fastigium nina putaret sibi ad

docendum impedimento esse., MDCLXVII. kalendis octobr. cum Gaviolus obiisset, a ςitus ex Pisano Gymnasio est Co. Carolus Re Minus Anconit, nus, non Philosophus modo , sed & Mathematicus, & Theologus, florenis MCC. qui postea crevere ad octingenos supra mille. Anno MMI IC. aetatis vacationem obtinuit , servatis florenis in reliquae vitae annos quingenis . Eius opera magnis voluminibus comprehensa, qua de re gloriari solebat, recem set Papadopolus in t. I. p. 38 a. ex Pativo, qui de eo lar, bit in Lyceo Patav. P. 32. MDCC. xv II. kal. maj. Michael Angelus Fardella Dre panensis ex schola Astronomiae traductus florenis D. quibus

. additi sunt anno MDCCVII. Multiplici ingenio vario, que cum esset , triennio post abdicavit Barcinonem profectus ad Carolin Hispaniarum Regem, cuiua Theologus, &: Mathematicus creatus est. Obiit Neapoli anno MDCCXVIII. In prima adolescentia Tertio S. Francisci ordini in patria se is

addixerat. Coactus solum vertere, Venetia migravit, institu. tique mutandi rationem quaesivit, quo facilius , ut tum reserant, in hoc Gymnasium reciperetur. Utrumque rite recte. que obtinuit. Philosophus suid ex nova Cartesii schola : is eoque Aristotelem cum interpretari deberet ex legibus Gymnasticis, aperte oppugnabat , additis etiam interdum conviciis, quae naturali quadam vocis asseveratione ira firmabat , ut minus peritae juventuti videretur iure meritoque convici ri . Valuit tamen ad ciendam in scholis aemulationem. De ius vita , 3c operibus ab eo scriptis Papadopolus i. I. pag. ult. & Niceronus Vol. I a. p. 399. MDCCXI. nonis septi provinciam , quam Fardelia ultro deseruerat, iniit Ioannes Gratianus ex loco secundo traductus florenis CD. qui multiplicatis auctariis crevere ad quadring nos supra mille anno MDCCXXVII. Post annos septem caussariam missionem obtinuit, servatis florenis DCCC. Obiit xx. Tom. II. M m kal.

287쪽

kal. april. MDCCXLIV. AEtate prima cum Dominicariae F miliae nomen dedisset, Thomistica studia delibavit . In Gymnasticis tamen disputationibus Gassendo fere usus est ; quod genus Philosophiae elegantiam capit, & loco mirifice congruit. Laus hominis propria dc peculiaris fuit, ut obscura quaelibet

dilucide explanaret , tum vero etiam pro rerum natura facunde. Scripsit de Gestis Francisci Maurocent Peloponnesiaci, de Thermis Patavinis , & de Fonte Recubarii : quae opera jure laudantur a papadopolo in t. I. p. I73. Historiam quinque rerum Venetarum ab anno Christi MDCXU. usque ad saeculi finem Latinis litteris consignavit , magno utique Or,tionis nitore, sed stilo alicubi ob nimium imitationis studium non satis aequali . Dum Livii sibi vultum imponere studuit, suum prope deformavit. Ceterum in omnibus, quae scripsit, viri magni signa & argumenta extant. MDCCXLIV. III. kal. mari. in Gratiani locum suffectu

est Ioseph de Suraris Foroiuliensis florenis CD. Famam sibi

non tam Philosophicis, quam Mathematicis studiis pepererat, cum Disquisitiones matbematicas , & opuscula emisisset alia doctis viris probata . Assidue docet non in Gymnasio modo, sed etiam domi; omnesque sui muneris partes sine fuco e set . Anno MDCCLI. xv. kal. Oct. auctum illi stipendium est ad florenos DC. quibus additi sunt duceni extra ordinem quinquennio post , quod fluminum exundationibus coercendis operam impendisset.

288쪽

DE SECUNDO ΡHILOSOΡHIAE ORDINARIAE LOCO.

ANno MDXVII. Venetis rebus pace compositis, XII.

kal. dec. Nicola Priscianus Ferrariensis , & Hieron mus Betolinus Veronensis conduisti sunt pari loco , & stipeii. dio florenor. CL. Prisciano autem anno MXX. tributi sunt praeterea viceni : sed ejus nomen in libris Quaestoriis post annum hunc non amplius apparet . Priscianum ego Nicolam dixi , quo nomine signatum vidi in albo Ferrariensis GP .mnasii anno MDVII. ne cum Nicolao Prisciano confunderem Logicae Prosetare , indidem accito anno MDXVIII. De B gοIino Graece Latineque docto, & operibus ejus vide Maphe-jum in Verona illustrata l. 4. p. I 68. MDXXI. pridie idus febr. Bernardus Foreus qui Branda- porus dicitur a Riccobono lib. I. p. 28. & as. ) Castilio. naeus ex Papiensi Gymnasio evocatus florenis CCL. Anno post XI. kal. nov. in Rotuli confirmatione exclusus est, sed pomea meliorum inopia confirmatus ad annum .

MDXXIII. pridie id. nov. dimita Porro , ex Philosophia

extraordinaria translatus est Marcus Antonius de Passeribus,

vulgo Genua, florenis LXXX. quibus additi sunt praeterea C. anno MDXXIX. MDXXXI. cum Genua locum hunc deseruisset ad primum traductus, non is nov. suffectus est Vincentius de Madiis Brixianus florenis CXXV. qui aucti sunt ad CCC. anno MDXXXV. MDXLIII. v II. id. Oct. Abraccius Apulus ex primo Philosophiae Extraordinariae loco translatus florenis CL. qui paullatim aucti anno demum MDLUI. crevere ad CCC. MDLXIV. xv. kal. febr. Apulo ad primum Philosophiae extraordinariae locum remita , ex illo ipso huc demigravit Franciscus Carolus Piccolomineus florenis CCL. Eodem anno

289쪽

ago ARTIUM

III. non. sept. Federicus Pendastas Mantuanus collega datus est Piceolomineo pari loco ac stipendio florenota CCLMDLXXVII. v I. kal. april. Archangeias Mercenarius ex Monte Sancto locum hunc iamdiu vacuum occupavit ex primo Philosophiae Extraordinariae traductus florenis CCCLX. quibus additi sunt praeterea C. anno MDLXXXIV. Sed e dem anno ex improviso discessit, ut eonstat ex litteris Universitatis ad Magistratum datis v I. id. jun. in quibus queritur, quod nulla petita venia Meremarius abiisset , magnamque discipulorum copiam deseruisset, quibus consulere oportebat, ne turbas excitarent.

MDLXXIV. postridie non. sept. Co. Jacobus Zabarelia ex primo Philosophiae Extraordinariae loco traductus florenis CDX. quadriennio post obiit , laudatusque est in funere a Riccobo. no Humanitatis Prosessore. Eius merita complexi sunt etiam Tomasinus in t. I. Elog. p. I 36. & ex eo Papadopolus in t. I. p. 33 I. Ex multis ejus de Philosophia Peripatetica commentariis longe eminent, quae in duos Posteriorum Analyticorum libros scripta reliquit. Ceterum quantam sibi exi stimationem & henevolentiam comparasset , illud , argumento est, quod aureos titille ex aerario ad ejus filiam collocandam Senatus dari jussit. MDXC. I x. kal. decembr. Caesar Cremoninus Centensis ex Gymnasio Ferrariensi evocatus florenis CC. qui duplicati sunt anno MDXCVIII. Triennio post ascendit ad locum primum. MDCI. XIII. kal. nov. Georgius Ragusaeus, incerto patre natus, cum Theologiam Canonicis S. Mariae de Avantio ex plicaret , in Gymnasium traductus est florenis CD. qui anno MDCXV. aucti sunt ad DCL. Septennio post cum obiisset, ejus bona fisco cessere . De ejus vita & operibus Tomasinus in Elogiis r. I. p. 338. & Papadopolus r. I. p. 349. MDCXXII. x. kal. maj. Fortunius Licetus Genuensis exprimo Philosophiae Extraordinariae loco traductus florenis

DCCC. quibus praeterea CC. additi sunt anno MDCXXXI. Sed

290쪽

s C Η O L AE. agrSed quinquennio post fidem suam Bononiensibus obstrinxit .

MDCXXXVI. x III. kal. iun. cum Venus abiisset, Clamdius Beriguardus Gallus ex Pisano Gymnasio accitus est florenis DCCQ praestilla praeterea centum ad itineris impensas omamvis autem secundum locum teneret , Cortunio Collegae

aequatus est , Collegii jure , titulis , & commodis omnibus

concessis, quae loco primo tribui solent. Id enim in conditionubus esse voluit, cum oblatum docendi munus recepit . Ejus stipendium anno MDCLIX. crevit ad florenos MCD. MDCLXI. III. kal. mai. cum 'riguaiaus ad primum locum migrasset, suffectus est Ana sus GaIdiolus Vicetinus, Monachus Cassinensis, qui primum Philosophiae Extraordinariae locum tenuerat, florenis CD. MDCLXV. GaIdiosi ad locum primum translaIo, nonivsept. Jacobus Cadenisus Scotus ex prima Logicae sthola traductus est stipendio suo florenorum C C ta qui anno MDCLXXVII. crevere ad DCc MDCLXXIX. Cadenedus cum obiisset, pridie kal. sept. Vnralis. τοrambea Parmensis, Monachus Cassinensis, accitus est ex Bononiensi Gymnasio florenis CC. quibus praeterea C. additi sunt anno MDCLXXXV. Sexennio post obiit . Ejus locum Bononienses , quamdiu vixit , vacare voluerunt honoris gratia. De illo Patinus in Lyceo P. III.

MDCXCII. xvi I. kal. sextil. Franciscus Spolitus Etruscus ex primo Philosophiae Extraordinariae loco translatus florenis CD. Anno post , aucto stipendio ad florenos DC transiit ad seeundam Practicae Medicinae scholam . MDCXCIV. x II. kal. sextil. Aiaxander B messus Ven tus , Monachus , postea Abbas Cassinensis , successit florenis CL. quibus C. additi sunt anno MDCCIV. Obiit anno

MDCCVII. eumque ego in funere laudavi. MDCCIX. x Ir. kal. apriL Ioannes Gratianus Bergomas ab Astronomiae schola huc translatus stipendio suo florenorum

CCL. qui aucti sunt ad CD. anno MDCCX. MDCCXU.

SEARCH

MENU NAVIGATION