장음표시 사용
191쪽
Aulam Paramentorum opportune ob id fuerant acciti, ministerio jam indutus Amictu , Alba , Cingulo , Stola violacea, Pluviali simplici coloris rubri cum Formalio ex unionibus, ac Mitra ex textili auro redimitus. Pedes incedebat pnecedente Cruce ab Auditore Rotae delata cum Cappa: Vestimentorum ejus anteriores fimbrias duo Protonotarii; polleriores vero Cubicularii duo Assilentes elevabant. Cum Se aptasset in Solio, jussi sunt de Aula egredi, quibus locus non erat in eo Conventu ; iisque qui foris Clauso ostio remanerent, vetitus in posterum ingressus. Speciali tamen summi Pontificis gratia constiterunt prope ejus sedem in sinistro latere R. P. D. Ioseph Livi Zetani Protonotarius supra numerum , utpote SANCTITAT is Sua a supplicibus Libellis , & R. P. D. Vincentius MalueΣΣi, eidem Protonotariorum participantium Collegio adjunctus, Apostolico Cubiculo Praesectus, ambo nobilitate generis, prudentia, comitate apprimε
Sessionis initium fecit Pontificia haec Allocutio.
VENERA BiLEs FRATREs . Maximam Nobis hic
amplis limus consessus jucunditatem aflert, in quo Pontificum Praedecessorum nostrorum Uetin coinsuetudo renovatur . Siquidem, cum de gravissimis negotiis agendum ac deliberandum erat, in consilium vocabant Primores ex Clero Romano, Episto-pos Suburbicarios & ceteros Antistites, qui casu aliquo Romae versebantur. Materiem pariter , quam Vobis examinandam ac dijudicandam proponimus, secrae vetustati omnino consentaneam judicamus. Edienim Causi Martyris Fidelis a Sigmaringa Vobis exhibetur; & cognitum sitis est perspectumque universis , quam diligenter accurateque Praedecessores nostri Clemens, Fabianus ,& Antnerus colligi jusserint eorum Acha, qui pro Fidei Catholicae desensi, ne Vitam profundebant. Actorum collection 1 judicium si accedebat, quod vindicationis appellabatur,
quodque institui solebat ab Ecclesia ad fiaudes &
192쪽
ambiguitates evitandas, de quo judicio verba secit Optatus Mileuitanus Scriptor quarti seculi , cum illustre facinus Caeciliani Archidiaconi commemorat , qui superbam foeminam Lucillam vehementer
objurgavit , eo quod ossa hominis mortui , etsci Dryris, sed necdum Dindicati , osculari consueverat , priusquam Divinam Eucharistiam perciperet. Qu9d si aliquid paulo alienum ab antiqu1tate reperitur in examine, quod habetur hodierna die, illud profecto est, quod in Actis & narrationibus rerum gestarum a Fideli a Sigmaringa, quae Vobis exhibitae si ierunt, & quas antea Nos ipsi perspeximus ac diligentissime expendimus, in his, inquam, Actis non solum agitur de Martyrio, ejusque Causa , sed etiam recensentur signa ac Miracula, quae beato Fideli intercedente Deus patravit. Etenim vestram eruditionem minime latet gravissima disputatio,quam seculo nono Eeclesiae magna cum laude s istinuit S. Eulogius Martyr ac Toleti Archiepiscopus in silo
praeclaro Libro, qui inscribitur: MEMORIALE SANCTORUM : pro Cultu Cordubensium Martyrum, magnopere contendens illis exhibendum esse Martyrum Cultum, etiamsi nulla Miracula ob eorum intercessionem obtigissent. Attamen id minime nos avocat ab instituto Nobis gratissimo venerabilis antiquitatis, cum in nostris Commentariis DE CANONIZATIONE SANCTORUM , qualiacunque fuerint, plane ostenderimus , propositis cujuslibet seculi monumentis & exemplis , nunquam Sedi Apostolicae in more positum flaisse, ut Cultum publicum Martyris ulli concederet,
193쪽
aut permissivum & pro aliquibus tantum locis, vel praeceptivum Sc pro universa Ecclesia , nisi postquam Martyrium ejusque Causam perpendisset ac
probasset, juxta vetus adagium, nempe MARTYREM NON FACIT POENA , SED CAUsΑ , & postquam Miracu
la etiam in examen adduxisset ac probasset. Siquidem tutiorem in hac re sententiam amplectendam censuit, nec ullam diligentiam omnino praetermittendam , ut de gravissimo hoc negotio judicium serret , cum praesertim nulla necessitas ejusmodi judicium postularet. Equidem Vobis ante oculos proposita fiunt omnia, videlicet, Uita, mors ejusque causa, signa ac Miracula beati Fidelis a Sigmaringa. Interea vestras sententias exquirimus, utrum ad ipsius Canonizationem deveniendum putetis.
Post quam DD. Cardinales singuli, & post eos juxta proprii ordinis gradum & dignitatem Patriarchar, Archiepiscopi, & Episcopi de beati Fidelis causa suffragium tulerunt, prout infra. FRANCISCUS Tit. S. Maria Trans berim Presb. Card. Burghesus . A N non Ego tot gravibus ac sapientibus Collegis meis assentiar, qui in hac rogatione tua BsATIssIME PATER ante me sententiam dixerunt , qui omnes ad unum disertis verbis consilium tuum de B. Fideli a Sig- maringa in Divos reserendo tantopere &jure quidem ipsi laudaverunt ZAssentior Ego san8; & quem gloria di honore coronavit Dominus, ejus dem per Te Pars R BEATIssIMA solemni legitimoque ritu coronandam
consecrandamque memoriam Censeo . .
ANTONIUS XA UERIUS Tit. S. Stephani in Monte Caelio
Presbter Cardinatis Gentili. Artyrium Sanctos aut invenit, aut iacit; quandoque expiat anteactae vitae culpas & detrimenta ; quandoque conceditur in praemium meritorum . In beato Fideli a Sigmaringa virtutum omnium pr.estantiam coronavit palma Martyrii. Excelluit quidem ab adolescentia morum can- Torn. V. V dore
194쪽
dore vitaeque innocentia , & abnegatis secularibus desideriis humillimum ordinem Capuccinorum amplexus est, laboribus & vigiliis corpus suum in servitute M redigens , ne terreno rebellis carnis pondere animus ad Deum anhelans retardaretur. Itaque sobriῆ , juste , ac pie sam'εque vita peracta , Regularis disciplinae diligentissimus Custos ac catholica: Religionis acerrimus propugnator , quam diu desideraverat, meruit gratiam Martyrii accipiens coronam de consummatione virtutis. AEquum itaque est, ut beatus Fidelis, qui, & tot virtutum splendore & triumphi nobiliatate ceteris praestat, primusque suit , qui institutae a sancta Sede Congregationis de Propaganda Fide mandata impigrε ac sortiter exequens Catholica dogmata contra insensissimos Novatores proprio sanguine confirmavit; primus etiam decreta hic in terris summae virtuti praemia a SANCTITATE VEsTRA consequatur.
ad Montes Presbter ordinalis Guadagni. D Xigunt praeclarae virtutes B. Fidelis a Sigmaringa miraculis a Deo comprobatae ac Sacrorum Rituum Congregationis examine discuta, ut S. V. Divinae vocis Interpres illi decernere dignetur Sanctorum honores in terris , qui jam similis laetus est in gloria Sanctorum in Coelis . Justa prorsus retributio; beati enim Fidelis in pauperrimo strictioris Observantiae S. Francisci Instituto integerrima morum innocentia praesulgens, primus inter sacros operarios ad excolendam vineam Domini a sacra Congregatione Fidei Propagandae adscitus ad Rhaetiae Regiones Zuinglii, dc Calvini erroribus in feetas orthodoxam Religionem indefesso labore propagavit : Ministerii sui cursum feliciter consummavit; atque Fidem catholicam usque ad ultimum vitae agonem profuso sanguine sartam tectamque servavit. Imponatur itaque Aris, qui profligatis haeresum monstris Aras Deo restituit; qui venerandum heroicae constantiae ac sortitudinis Mostolicis operariis reliquit exemplum , ut novum adesse in Coelis Patronum agnoscat Ecclesia, quo amota praesentium temporum acerbitate optatae Pacis serenitas illucescat, ac avita Religionis dogmata in dissitis remotisque Regionibus reflorescant. TROIANUS Dr. S. Caecilia Presb. Card. de Aquavim . Novum plane, BEATIssi Hs PATER, ac permagnum pietatis spectaCulum beatus Fidelis a Sigmaringa. nobis exhibuit , qui dum ab impiis interficiebatur, tanta vultus hilaritate tamque humili patientia , ac erga interfectores ipsos summa charitate splendescere visus suit, ut unus ipsorum cum haec in ejusdem immani caede accidisse narraret, hoc facinore detestato curataque haeresi, statim fuerit orthodoxam fidem amplexus.
195쪽
Quapropter cum Deus Optimus Maximus Sanctitatem Servi sui tot tantisque probatis miraculis testatam voluerit, jure merito Illum inter Sanctos a S. V. cooptandum esse arbitramur. DOMINICUS Dr. SS. XII. Apssiolorum Presb. Card. Rmiera. ARbitror, S scriss IME PATER . beatum Fidelem a Sigmaringa , qui per omnes heroicas Consessorum virtutes traductam vitam pro catholica veritate amplificanda & tuenda , invictus nostrorum temporum Martyr, amisit, in Sancta Romanae Ecclesiae praesidium & decus inter Sanctos esse reserendum. JOANNES TAPTISTA Tit. S. Maria Angelorum Presbter Cardinalis Spinula .m Quum est, BEATIssIΜE PATER , ut eos corona honoris laetificet in terris,quos jam Dominus sertis gloriae ornavit in Coelis . B. Fidelem
de Sigmaringa postquam in domestica suae Religiosis Familiae palostra
omnium virtutum genere exercitum , sortem suae Fidei Athletam sibi sormaverat Deus, accerrimum etiam reddidit per vitae contemptum &profusionem proprii sanguinis catholicae Religionis Alsertorem. Impertem ritum se exhibuit vere Fidelis Dei servus non tantum heterodoxorum hominum insidiis, sed di armis &necis hi illatae; exemplum Nobis reli quens ad omnia perserenda pro Fide & Dei gloria . Iure igitur & m
Tito cum Martyris coronam consequutus fuerit, reliquum est, ut corumdem Martyrum Fastis adscriptus, honorem illum , quem in Coelis obtinet,&quem per signa ct miracula Deus comprobavit, habeat etiam & interris ad Fidei propugnaculum, & ad Religionis orthodoXae incrementum
RArNERI US Tit. S. Sabiκὰ Presbtεν Cardinalis de Ilcis. Ulla major profecto vem Sanctitatis probatio afferri potest , quam quae reddit hominen consermem imagini Filii Dei Hanc ipse prob tionem de Sanctitate beati Fidelis a Sigmaringa in medium profero, ut meum de eodem reserendo , in sanctorum Martyrum Album sententiam explicem . Et quidem adeo persectε & fideliter imaginem ille Christi D mini in se expressit, ut vita Iesu in eo manifestata videretur , sive spectares humilitatem , sue paupertatem , sive obedientiam, sive virtutes omnes, quibus in gradu heroico ditatus fuit. Nec ab eo , quod tibi proposuerat exemplo, in vita sequendum , v luit in morte differre : Vettigiis quippe Reparatoris noliri inhaerens , qui mundum redemit in sanguine suo, ipse pariter pro salute animarum , &V a Haere Disiligod by Corale
196쪽
Haereticorum conversione strenue laborans , Martyrii palmam assequutus est, Deo confirmante sequentibus signis . Merito igitur honores, quibus veri Martyres in Ecclesia honorari consuevere, decernendi sunt ei, qui tum in morte , tum in toto vitie sive cursu sactus est similis illi, qui caput est Martyrum. DOMINICUS Tii. S. Bennardi Presbter Cardinalis Passioneus. ΡRetiosus sanguis beati Fidelis a Sigmarin3a clamat ad Te, BAATIssIΜΕPATER , ut Vindex sis, non illatae sibi crudelissimae necis, sed Vindex
Ssoriae, quam sortiter constanterque pro nomine Jesu, truculentam sui corporis caedem sustinendo, promeruit. Quanta enim adhuc vigeat su rum meritorum memoria & fama, sibi undequaque consentiens, cuncta
Testis est Rhaeti a Catholica: Testes quotquot eodem spiritu repleti in procuranda animarum salute ibi desudant: Testis denique & Ego, qui decem di amplius annos , licet immeritus , Apostolica Legatione functus , non semel perlustravi & suspexi ea Rhaetorum, scopulis impendentia, loca, quae
sol tissimus Christi Miles praeceptis excoluit. monitis in il ruxit, virtutibus vit, odore Sanctitatis implevit, ac demum sanguine decoravit. Exaudi ergo . BEATIssIME PATER , hujus sanguinis vocem per tot horrida vulnera ad Te clamantem , & solemni Ritu sanctorum Martyrum Coetui, novum hunc Athletam, adscribi decerne, quatenus hoc exemplo Helveti, & Rhaeti Fideles magis roborentur in fide, a fide extorres ad sinum Ecclesiae matris revertantur , & Nos discamus, nunquam dignius mori posse Sacerdotem Christi, quam cum indigne occiditur pro fidei causia & defensione SYLVIUS Tit. S. Prisca Presbter Cardinatis Valensi. inamvis viri Sanctitate conspicui BrLTIssIΜa PATER postquam im--mortalem adepti sint repromissionem cultu hominum non indigeant , copiosa enim eorum merces est apud Deum, solemnes tamen iis ab Ecclesia decernuntur honores , ut fidei splendorem , qui foris sunt, venerentur, & praeclara illorum gesta fidelibus exemplum praebeant
Quae cum ita sint, B. Fidelis a Sigmaringa ordinis Minorum S. Francisci Capuccinorum sacro ritu exornandus jure merito mihi videtur, qui peculiari quodam divinae providentiae consilio nuperis temporibus datus , ut praeter ceteras eximias virtutes quam maximε heterodoxorum salutis ,& religionis propagandae studium ad athleticam usque sanguinis effusi nem universo Christi fidelium orbi, novi ad instar syderis elucesceret:Quamobrem nihil sane obstat BE TIssIMR PATER , quin Martyrum chor Co ptatus censeatur, cujus Sanctitatem narrent populi, & laudem universam an nunci et Ecclesia.
197쪽
o. MACHIMUS Dit. SS. auartior Coronatorum Presbter Cardinalis Por carrero. Fortem ac invictum Martyrem habet Ecclesia, BEATIssIΜ3 P1τη R, Beatum Fidelem a Sigmaringa e sanctissimi Patriarchae Francisci Castris prodeuntem. A seculi enim curis in gratiam ille adlectus, & Ministerium Apostolatus, loricam Iustitiae indutus, Fideique s cutum assumens, exiit ad opus suum , & virtute robusta praeliatus est praelia Domini , dissipando, evellendo . ac aedificando: Utque tanti muneris partes dignε undecumque adimplerentur, jugiter in suo corpore Crucis cir-
Cum serens mortificationem , non vincula , non tribulationes veritus ,
nullum vitavit periculum , nullum horruit supplicium , sed ad confusionem & injurias , dici posset cum Chrysostomo, ob praedicandi studium , magis quam ad oblectamenta bonorum properabat, donec vitam illustri ac Pretioso certamine consummavit . . Equum igitur est , ut illi sanet Tum Martyrum a SANCTITATs Vlls Tnx decernantur in terris honores, qui occisus pro Christo, & prodigiorum luce coruscans, jam gloriae a C- Cipere coronam promeruit in coelis. CAMILLUS Tit. SS. Iohannis, ct Pauli Presbter Cardinalis Paulutius. IN ter ceteras, quibus beatus Fidelis a Sigmaringa heroice floruit, vi tutes, admirabilis profect6suit solicitudo illa, qua nullo vel laborum incommodo, vel proprie vitae discrimine deterritus perditissimos homines ad meliorem frugem revocare , & qua orthodoxam Religionem ConserVare atque propagare adeo constanter studuit, ut ipsim et Haeretici de illius Sanctitate & gelo testimonium summa ejus laude deserre coacti fuerint. Plura quidem beatus Fidelis in vinea Christi excolenda peregerat; at parum fecisse fortassis praecogitans, nisi proprio etiam sanguine irrigaret , tam impavide, tantaque animi magnitudine martyrii palmam ab insensissimis Heterodoxis reportavit, ut illimet, qui crudelem ipti momtem intulerunt, asserere palam debuerunt, quod non solum nulla animi Perturbatione , verum hilari hetoque vultu sui necem suti erit. Si itaque beatus Fidelis majus atque praestantius argumentum sui pro Religione heroici Zeli praebere nequit, qu1m pro ea animam suam dare, justum Propterea censeo. BrLTIssi ME PLTER , quod idem Sanctorum Albo per Σ1NCTITATEΜ VssTRAH describatur.
198쪽
CAROLUS ALBERTUS Tit. S. Maria de Pace Presbter
Cardinalis Guidobonus Caυalchini. Ε τiss IH a P Tra. . Gloriosissimum Christi Athletam virtute praeci se istum ex alto, Virum vere magnum secundum nomen suum laetantes suspicimus ac veneramur in praulantissimo Sacerdote B. Fideli a Sigma-ringa . Fuit is frumenti granum, quod catholicae fidei tuendae causa cadens in terram mortuum est, & multum fructum attulit: Quis autem non confidat uberiorem adhuc esse allaturum , si tu jubeas , BEATIssi ΜΕ PATER, ad vehementius incitandos evangelici verbi praecones, Pugilem istum in conspectu filiarum Hierusalem a Deo jam coronatum summis, qui supellant, honoribus etiam in terris cumulari pFRIDERICUS Tit. S. Pancratii Presbter Cardinalis tantes. D Eatum Fidelem a Sigmaringa Capuccinorum similiae decus & orna-- - mentum , cujus nec nomen quidem vacuum laudis fuit, censeo BEA-
Tassi ΜE PATsR sanctorum Martyrum Fastis jure esse notandum . Hominis Sanctitatem novit Ecclesia , quae tot errantes in viam salutis ipsius opera revocatos in sinu suo laetissima excepit; norunt Haeretici ipsi, qui egregium de ejus doctrina cum summa Religione ac gelo conjuncta testim nium serre non dubitarunt; novit Rhoetia prope omnis , quam inter hyemales brumas, inter altissimas nives & frigora igne tamen charitatis aestuans , pedibus peragravit, ut oves ad Dominicum Gregem reduce ret . Non illum Haereticorum minae, non persecutio , non gladius ab onficio Evangelici Praeconis potuit deterrere . Quid igitur prohibet. qu minus eum , qui tot nominibus Sanctus fuit, qui pro catholica Fide sanguinem suum fudit, Sinetum & Martyrem veneremur pFRANGS S Tit. S. Maria de Populo Presbter Cardinalis Riccius . BEATIssius Pa τε R. Inter plurimas & pereximias virtutes, quibus B. Fidelis a Sigmaringa tam in seculo , quam in Claustris Capuccinorum eluxit, praecipuum locum obtinuerunt et elus , constantia & st
dium in propaganda catholica Fide per Rhaetiam , quarum intuitu , non solum colluctandum illi fuit serῆ toto vitae curriculo cum errorum & fal- statum Sectariis, sed mortem ipsam inhumana crudelitate sibi intentatam , invicto fidentique animo amplexam , in gloriosissimum Martrrii
Quae omnia miraculorum accessione plenissimh eomprobata , justissi- postulant, ut adeo emeritus orthodoxae Religionis Athleta a SANcTI
199쪽
D. FOR NATUS Tit. S. Matthai in Merulana Presbur
Cardinalis Tamburinus. FI delis a Sigmaringa virtutum merita adeo clara & aperta sunt, ut ea Commemorare, ac persequi minimε oporteat . Unum id retulisse sufficiat, Fidelem , ut divinorum mandatorum viam inoffenso pede percurreret , aretiore S. Francisci regulae servandae voto inter Capuccinos se obstrinxisse; ad quam cum mores suos omnemque vitae rationem ita sor mandam & componendam curaverit, ut ne parumper quidem ab ea un quam deflexerit, sanctitatis apicem eum attigisse compertum est re eX- ploratum . Hinc magna exemplae humilitatis & obedientiae , magna abstinentiae & charitatis argumenta in Proximos aliarumque virtutum , quae christianum Heroem ver8 declarant, in hoc sanctissimo Viro jure , ac merito miramur , atque suspicimus. Hisce Virtutibus, praesertim verti catholicae Religionis propagandae studio ad Martyrii certamen sertis Athleta sese comparaverat. Atque hinc factum est . ut dum nihil eorum reliquum sa-cit , quae ad haeresim profligandam conducerent, & ad Haereticorum conversionem efficiendam pertinerent , crudelissimam necem ab impiis Haereticis sibi illatam invicta animi constantia pertulerit , & gloriosam Martyrii palmam promeritus sit. Non est igitur cur tardes BEATIssi ME PATER eum in Sanctorum numerum referre , qui sanctam Christi Ecclesiam effuso sanguine decoravit; ut ipsum vicissim Ecclesia veneretur, ac summo Ο-mnium donorum largitori Deo gratias agat, qui in hoc Servo suo sortiter pugnavit, & vicit. D. MACHIM Tit. S. Crucis in Ierusalem Presbter Cardinalis Besvtitis. DI versas esse Iustorum vias ad Coelum SANcTITATI VgsTRE, totique huic celeberrimo consessui notum est : Alias virtutum exercitio longiores, compendiosiores alteras , ut in Martyrio . Utrasque B. Fidelis a Sigmaringa sanctissimo cursu , pede inoffensio, heroico animo, cum consummav rit; idque Coelum rith probatis Miraculis testatum fuerit, idcirco , iis qui fideles suerunt usque ad mortem, jure meritoque annumerandum existimo.
CAROLUS S. Maria in Via Iara Diaconus Cardinalis Marinvs. Π X plurimis illis in sortem Domini vocatis Alumnis , qui a sacra Con- pregatione Propagandae Fidei, vel ad infidelium Regiones Evangelii praedicandi causa mittuntur . vel revocandis ad catholicam Religionem Haereticis destinantur, vel hic Romae singulari Pontificiae liberalitatis e empto , in optimis quibuscumque disciplinis instituuntur :Primus omnium beatus Fidelis a Sigmaringa purpureum illud triumphantis Diqilirco by Cooste
200쪽
phantis Fidei vexillum erigit, sub quo, dum in Rhaeticis Fideles aliquos ad constanter in Fide perseverandum , exemplo & monitis hortaretur , Haereticosque nonnullos ad eorum lueresim ejurandam inducere , jugi oratione & praedicatione satageret; Impiorum hominum gladiis, per luminum scelus occubuit, suique sanguinis aspersiohe , nedum memoratam de Propaganda Congregationem , de hac adeo insigni illius triumphi gloria benemeritam , in futuram etiam coelestium retributionum sociam consecravit; sed illi quoque interim gloriosissimo matris Martyrum titulo appellari posse promeruit. Unde si mod5 S uc Tiria VpsTR beatum hunc Virum . tot non minus virtutibus . quam triumphali hac palma insignitum Sanctorum Albo . dignari velit, inscribere : Et Missionariis illul re , quod imitentur . e emplar maxima hac retributione exhibebit, & Collegium hoc Urbanum gloria primi Maruris illustrabit . ALEXANDER S. Maria ad Martyres Diaconus Card. Albanus . Fortissimus Christi Athleta beatus Fidelis a Sigmaringa in Re formato Seraphicae Familiae ordine Capuecinorum dicunt Institutum austerioris vitae prosesIus non modo virtutum splendore enituit, sed praeclarissimum , & quo majus haberi non potest, persectissimae in Deum & homines charitatis , firmissimae fidei & invictae spei edidit testimonium , dum pro catholica Religione amplificanda Haereticorum gladiis in Rhaetia contota
sus mira animi magnitudine de morte ipsa gloriosus triumphavit. Coelestem itaque virum merito insallibili SANOτ1T Tis Vssrκε oraculo Sanctorum cultu decorari decet in terris , ut ubi verus Christi miles bonum certamen certavit, consummato cursu post acceptam in triumphante Ecclesia coronam justitiae, etiam in militante coronam gloriae assequatur .
ERI OS S. Eusachii Diaranus Cardinalis Corsinus . QVum & varietate linguarum & rerum scientia , qua praeditus erat
B. Fidelis a Sigmaringa , usus semper fuerit ad ingenuorum adolescentium mores per tot itinera informandos; ac deinde miros in virtutibus heroicis prosectus fecerit , & catholicam Religionem adversus Haereti-Cos asseruerit, ac tandem pro ea sanguinem & vitam alacri atque invicto animo fuderit 6 auctor prosecto sum , BAATIssIΜE PATER , ut quoniam haec omnia rith & evidenter probata sunt, ipse B. Fidelis in sanctorum Album cooptetur. AGA-Diuiliasu by Corale