SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Acta canonizationis sanctorum Fidelis a Sigmaringa, Camilli de Lellis, Petri Regalati, Josephi a Leonissa, et Catharinae de Ricciis. Una cum apostolicis literis sanctissimi domini

발행: 1749년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

QUINQUE SANCTORUM &c. I I

PLenε clarificavit beatus Fidelis a Sigmaringa nomen , & omen sibi in ingressu familiae Patrum Capuccinorum a Magistro Novitiorum inditum , nempe Fidelis esO Melis usque ad mortem : Fidelis utique suit nomine , fidelis quoque fuit in opere & sermone , fidelis in minimo, fidei is in maximo, atque fidelitatem supm usque ad iteratas sanguinis effusiones. imci di usque ad mortem in Christo Iesu patienter toleratam & subsecutam . Comprobavit: Quapropter Dominus Deus fidelis in omnibus verbis suis justusque judex reddidit ipsi in Coelis promissam fidelibus usque ad mortem coronam gloriae & justitiae , ac insuper prodigiis quamplurimis adimplementum verborum suorum manifestavit in terris, ut hon res sancto Martyri debiti fideliter beato Fideli exhibeantur: inuare illum inter sanctorum Martyrum Fallos adscribendum censet, di adscribi humillime SANCTITATI VEsrRa supplicat.

LUDOVICUS ANTONIUS VHdina olim Cremona Episcopus Hermopolitanus Assismi.

Coronet S AN TIT s VRsTRx corona Sanctitatis & gloriae . & inter sanctos Martyres solemni ritu adscribad beatum Fidelem a Sig- maringa. Fuit enim fidelis Servus Ac prudens, qui a Domino meruit 2C-cipere coronam vitae . Iesu Christi perpetuus imitator ab ipsa pueritia semper profecit sapientia , aetate & gratia apud Deum & Ηomines. Grandior natu , quam Christus Dominus professus es vitam , ipse manifestavit in carne sua mortali in Patrum Capuccinorum Familia , in qua mortificationem Iesu semper circumferens, mortem tandem pro Chriito obiit furentium Haereticorum vulneribus saucius , similem illi , quam tulit Stephanus lapidantium Iudaeorum saxis oppressus ; & scut Stephanus Ecclesiae est Protomartyr, ita beatus Fidelis est Protomarur Sacrae Congregationis de Propaganda Fide.

FATRICIUS Borgia Episeopus Ferentinus Assisens.

EATIssIME PATER . Praeclara sanMaus cujuslibet Christiani hominis est, ita se immaculatum custodire ab hoc seculo, ut possit ante Tribunal Christi exhibere innocentiae stolam , quam per Baptismum accepit, aut poenitentiae operibus lavit. De hoc quippe homine scriptum est: Beatus Vir, qui inventus es me macula; sed hujusimodi innocentiae sto tam , crius nulla satis digna est aestimatio, suis praeterea pro Christi fide sanguine purpurare . hoc enim verti decus eli perinsigne maximeque admirabile . Utrumque hujus laudis ornamentum B. Fideli a Sigmaringa Y a ex iis Disiligod by Cooste

212쪽

ex iis quae accepimus peculiari Dei beneficio collatum est , primum in Claustris Alumnorum Divi Francisci, quos Capuccinos dicimus, secundum in Acie cum armatus gladio spiritus , verbo scilicet Dei, contra Haereticos in Rhaetia pugnaret, a quibus ex Religionis nostrae odio pluribus vulneribus acceptis interiit. Quocirca duplici titulo gaudet, cur in Album sanctorum Heroum merito reliratur .

D. PAULUS THOMAS Marana Episcopus Assiilanus in Picenis Assisens .

BEatus Fidelis a Sigmaringa Vir humilitate magnus, charitate major, Apostolico zelo animarum & fidei orthodoxae propagandae ardore maximus fuit sane re, & nomine fidelis usque ad mortem proprio Sanguine per martyrium condecoratam : Quapropter cum jam sine dubio illi coronam de lapide pretioso in Apocalypsi pollicitam imposuerit Deus in Coelis . aequum est, ut SANCTITAs V EsTRA tali laurea redimitum publicae fidelium venerationi proponat in terris.

F. SILVESTER Merani Episcopus Porph ten. Assisens. B Fidelis a sigmaringa supra modum resulsit in Dei Ecclesia ob exactam. Ieverioris Instituti observantiam , ob egregium animarum Zelum . ob martyrium pro Fide orthodoxa constanter ac feliciter expletum. Huic ergo multiplici catholicae Religionis Hemi, de Missione Romana optimii ac praeclarε merito , cum & ipsa Dei omnipotentia eximiam illius virtutem miraculorum testimonio confirmaverit, justum est, ut condigni Religiosi honores, in tota Ecclesia semper mansuri, decernantur a S. V., cujus Factis dictisque debetur immortalitas.

ANTONIUS tantoni Episesus Faventinus Alssens. M Aturo Congregationis Sacrorum Rituum judicio testatum habemus B. Fidelem a Sigmaringa duo solitum fuisse a Deo enixis precibus

postulare , scilicet ut vitam ab omni peccato immunem traduceret, Fidemque orthodoxam suo sanguine confirmaret, & utriusque voti compotem esse stum esse . Tantam Viri laudem rite probata implevere miracula. Gratulari licet ergo BEATIssIMa PATER . omnia in hac causa abundε suppetere, quaecumque desiderari poterant, ut SANcrITAs VasTRA solemni

213쪽

ΡAcem sequimini cum omnibus ct sanctimoniam , sue qua nemo Videbit

Deum : Hac Epigraphe Sanctitatem conclusit Apostolus ad Hebraeos Ia .: Per pacem cum omnibus denotavit persectissimam chaxitatem erga proximos : Per sanctimoniam , sine qua nemo videbit Deum , duo indic vit : Primo munditiam cordis ab omnibus terrenis affectibus, quae necessaria cist , ut mens itet vacua conjungi valeat Deo suo ultimo fini: Secundci immobilem applicationem & adhaesionem mentis Deo , quod est proprium speciale sanctimoniae , juxta quod dele dixit Apostolus ad Romanos e deque mors , neque vita nos separabit a charitate Christ. Sanctus igitur est nissimus Sacerdos Fidelis a Sigmaringa , cum pacem prosecutuτsit cum omnibus, dum etiam illos, qui ei adversabantur charitate, mansuetudine & patientia emollire , & flectere sibique & fidei catholicae Conciliare studuit , pro iis etiam orando, dum mortem ab iis inflictam se una fronte patientissim h & constantissim h subiit.

Sanctimoniae pariter virtute excelluit, quia puritatem cordis maxime excoluit, immunis ab omni labe gravis peccati & ab omni sorde , quae Coinquinat hominem , qua puritate ornatus mentem suam immobiliter

applicuit Deo, di per illam meruit Deum videre, dum per martyrii agonem purissimus ejus spiritus evolavit ad coelum servante Christo sidem d tam in Evangelio Matthaei cap. s. ad 8. illis verbis: Beati mundo corde , quoniam ipsi Deum videbunt. Regnat itaque in Coelis inter agmina sanctorum Martyrum adscriptus, visioneque divinae essentiae perenni fruitione consolatus exultat:

Sed quia proprium divinae bonitatis est , gloriosos reddere in terris eos fideles servos , quos singulari corona justitiae coronavit in Coelis: Ideo voluit invocato nomine Fidelis plura beneficia & dona in populos diffundere , quibus Sanctitas sui Fidelis Servi omnibus innotesceret : Dum igitur sic loquitur Deus , oportet sequi vocem ejus, & describere in Albo sanctorum Martyrum beatissimum Fidelem , quem jam in libro vitae scriptum di singulari laureola redimitum tot prodigiis dignatus est Christus ostendere ; si tamen Sanctitati Vestrae visum fuerit, ad quam pertinet supremo de finali Decreto sacris Fastis fideles Dei Servos adnumerare.

D EAT Issius PAτs R. Elegit B. Fidelis a Sigmaringa , abiectus esse in domo Dei ; propterea , Oraculum suum . qui te humiliat exaltabitur, Altissimus in servo suo Fideli opere comprobavit, dum egregius suit seraphi ei Patris imitator . obedientiae di serventissimae devotionis exemplar , catholicae Fidei defensor 8chaeresis usque ad extremum vitae

214쪽

terminum acerrimus oppugnator. Imti non solum in abiectissimis mini steriis assiduε aegrotis inserviendo, amictos recreando . errantes Corripiendo . dies suos cum virtute traduxit, 1 ed etiam contempsit vitam mundi Mardentissimis imperterrit 3 corporis animique constantia , jejunio, orati ne, puritate & exemplo Deo servivit, ac omnes vitae suae virtutes marty

rio coronavit.

Restat nunc BIATiss Ius PATER , ut ille miraculis clarus Sanctorum Fastis adscribatur, &solemni ritu militanti Ecclesiae publich proponatur

ad summarum virtutum incitamentum .

MARIUS Massi Episcopus Fulinas Assens.

FAustam fortunatamque auspicari licet, BEATIssIMs PAIER , ineundam Canonietationis celebritatem. Primus inter eos, qui ad hujus gloriae bravium , Te promovente perveniet, occurrit Fidelis a Sigmarin-ga. qui eam praesetulit charitatem , qua majorem nemo habet , ut animam stiam ponat quis pro amicis suis. Ipse sanguinem suum sedit, ut quas in v nerat Dominici gregis oves in Rhaetia, eas in catholica veritate firmaret ; errantes verti ad ovile Christi reduceret. Parum videbatur Fideli hortari Catholicos verbo, nisi constantis animi in subeunda pro Christo morte firmaret exemplo. Parum quoque ei videbatur hortari verbo &exemplo firmare ; nisi in Martyrum numero primus inveniretur, qui Apostolicam in Rhaetia missionem sanguine suo illustraret. Parum denique ei visum est tantae charitatis exemplum dedisse in terris, nisi catholicae Fidei patrocinium apud Superos se gerere . Haereticorum militum districto ense fugando Ducem , ostendisset e Coelis . Fidelis igitur ', in terris visus es. ut esset exemplo; im Coelum levatus es. ut sit patrocinio . Hic immaυit ad vitam ; ime incitat ad gloriam . Qui ergo Mundi Principe triumphato . supra mundum victor ascendit, hunc digneris. BEATIssi ME PATER, ad augendum militantis Ecclesiae decus inter Martyres recensere.

IDO vrselius Episcopus Casena vi sens. EX hactenus in causa B. Fidelis a Sigmaringa Sacrae Congregat onis de

Propaganda Fide Protomartyris tanta cura, diligentia, maturitate deductis atque discussis satis apparet . quam piε ac sapienter faciat SANCTITAs v EsTRA .cum eum in Sanctorum Album reserendum censuerit; sive enim ejus in tota anteacta vita pietas atque innocentia spectetur.

sive in Apostolico Missionarii & Concio natoris munere obeundo servor atque strenuitas, seu denique in acerbissima morte pro Christi fide apud Haereticos Rhaetios oppetenda sortitudo atque constantia. Salvatoris nostri in Apocalypsi c. a. gravissimum illud multoque dissicillimum praec plum

a ba . Ibernaris Sermone a. de S. Vidiare.

215쪽

ptum omni cx parte implesse cognoscitur: Eso melis usque ad mortem. Accedit quod Deus multis iisdemque grav issimis patratis miraculis satis testatus est , quam sibi de beatissimi Viri vita ac morte placuerit. Qua

de re, PATER SANCTIssIME , cum sortissimo Martyri Sanctorum nomen& cultum Apollo lica voce decernat Sanctitas Vestra, videtur divinae voci magnam ipsius gloriam, qua in Coelis fruitur, enarranti consentire.

LEO LUCAS Vita Episcopui in densis Assisens.

BEATissIME PATER . Nedum sanctorum Martyrum Fastis adscribi ponse crederem beatum Fidelem a Sigmaringa, sed ut id quam citissimδfiat, expedit ad majorem Dei gloriam . Ecclesiae decorem & aliorum exemplum ; sustinuit enim patienter sortissimus hic Athleta Christi mala

pro bonis & odium pro dile stione , quam exercuit erga proximos, pro quibus animam suam posuit, eo potissimum tempore, quo in evellendis radicitiis ab eorum animis perversis moribus , & orthodoxa inter eos Religione tuenda pariter & amplificanda nitebatur .

AEGIDIUS ANTONIUS Uabelli Episcopus Alliphanus Asssens.

Non amplius B gh Tissi Μη PATER , Fidelis homo perquirendus est proverbiorum verbis : Virum aurem meum quis inveniet 3 Iam enim nomine & reipsa extat Sigmaringae Constantiensis Dioecesis oppido non vulgari,'similis non inventus es ilii; quemadmodum ergo Fidelis hic Servus quae tradidit ei Dominus talenta quinque, non piger, nec otiosus in terram abscondit, sed accurate & abundε multiplicavit, di auxit , jam alia quinque superlucratus jejuniis , vigiliis , austeritatibus, orationibus . studiis atque indefessia adolescentium juvenum instructione & assidua praesertim in infideles populos praedicatione: Ita postquam pro afferenda catholica Fide, eaque firmius stabilienda , sanguinem proprium constanter effundens intravit in gaudium Domini sui, verε dignus censeri debet, qui in Sanctorum tabulam reseratur, ut aliis ad fideliter operandum in vinea Domini Sabaoth illuli re praebeat exemplum .

IOANNES ANTONIUS Batauoni Episcopus Anagnia Assisens.

Lamat ad Te de terra Bs missi Ma PATER , Servi Dei Fidelis a Sidimaringa ob consessionem hujus unicae & inconcuta Pontificiae Sedis , ex qua jure fulges & doces, effusus Sanguis; cujus voces etsi probatum jam secerint sermonem , nil minus ad eum complendum, Praeclara etiam supervenere miracula. suumque & ipsa rith rectδque scrutatum addixere suffragium . Aiquum igitur & congruum est, ut ex hac ipsa, pro qua sortiter occubuit, Petri Sede foenus illi Baά Tissa ME PA

216쪽

TER , vicemque rependas, ac tanto ex praeclaro Capuccinorum ordine Militi emeritam martyrii coronam palmasque decernas : Ejusque sanguinem suscites, & ex Albo sanctorum praebeas rutit Hltem iis . qui Ap stolico addicti muneri evangelizare mittuntur, ut Jelum Christum de hunc crucifixum in simplicitate & puritate doctrinae , alacriter fidenter

que annuncient.

Rhaemet, laevdimet, eo ato Κyae eaa paessianae praestenae tae Chri sinit robby i tun Soti Fi eli caa Sigmiaringa nadaestognanae me ast, se ayΚytincaa i vertet , i mirarere i besὰs ndae sinaepiit tουn Soti, ere stolitanae meta ggiry laevdimet tae Apostollyet. Κtaetae vertet dest vel Sotan te daeston me Regnet Κyaecaa baen gner sod prae tae faturit, e prae tae luturit atly vel tae tu muri ignerii. Tasic podia het, vece Da scnuhet emaeny itiylimescet laenat. Astali e martenae me mbndemia tae paa di iturat, e asellipaa fare stili . Jostfi Schiro Arςbiscupu i Durrsit, eye Vicar Apostolycu i Hymarra ndae Arbaenit. Εjusdem Versio latina. M SEPH Seiro Archiepiscopus wrrhachinus, ct olim Vicarius Apostolicus Cimarra in Epiro. D EATIssIME PATER . Gesta , virtutes ae martyrium Servi Dei Fidelis a Sigmaringa satis, superque demonstrant hunc suisse verε bonum di fidelem Ministrum in domo Domini, & insuper omnibus Apostolicis virtutibus exornatum . Hoc idem dignatus est Deus ipse testari per signa di prodigia ab eo hucusque patrata precibus & meritis ejusdem beati Viri. Reliquum est, ut ejus nomen Sanehorum numero adscribatur. Ita humillime censeo, & indubitanter inrmo .

217쪽

Ejusdem Versio Latina . SERGIUS AI xaηdni Armenus Archiepiscoput Caesarea Cappadocia . inum virtutes martyrium & miracula beati Fidelis a Sigmaringa

ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum Sacerdotis jam sint apud sanctam sedem comprobata . sicut ex Compendio typis edito, &mihi per fidum Interpretem armenich reddito colligitur; haesitandum minime puto, quin imo aequum justumque censeo, ut a SANCTITATE VE-sraa in Sanctoium Albo describathir; his praesertim temporibus, quibus catholica: Fidei Cultores, ac mei praecipvh gentiles Armeni, a Schisin ticis, & Haereticis in Oriente saevissime exagitantur . Futurum enim confido, ut eo inter Sanctos relato atque invocato, qui ab Haereticis pro Tom. V. Z fide Diuitiaco by Cooste

218쪽

IIS ACTA CANONI Z ATIONI s

fide orthodoxa mortem sustinuit , & persecutio heterodoxorum cesset.& ipsi etiam heterodoxi ad sinum Matris suae Romnae Ecclesiae revertantur, atque ita fiat, ut unum sit Christianorum omnium ovile, & unus

Pastor.

STEPHANUS Emodius Assemantis Archiepiscopus Apameae . SEmittanti 'jusitiam merces fidelis . Hanc SANcrissius PATER , sibi comparavit beatus Fidelis a Sigmaringa , inclyti Capuccinorum instituti Alumnus, qui bibit aquam de Cisterna sua , & fluenta putei sui; sontesque suos foras derivavit, & in plateis aquas suas divisit. Obversaritur , proh dolor i ob oculos teterrima illa & perpetuae oblivioni mandanda tempora, quibus Ecclesiam Dei exterminabat Aper de Silva. eamque depascebatur singularis serus. Verum exsurgit Dominus, vide D& visitat vineam suam ; sique manus ejus super virum dexterae suae, beatum Fidelem , qui ' succinctus lumbos suos in veritate, & indutus loricam justitiae . Calceatus pedes in praeparatione Evangelii pacis , sumto Fidei scuto, galea salutis & gladio, quod est Verbum Dei, Rhaetiam circum lustrans in perenne Religionis monimentum vertit'; dumque Eelat zelum Legis , stolam suam dealbans in sanguine Agni, receptus est in Coelum . Coelitibus itaque, fremente eo, qui ex adverso stat, plaudente verti. qua late patet, catholica Religione , quae semper & ubique una & eadem sibi easdem, quas primaevi Christiani, ex Athletis suis Congratulatur victorias : Coelitibus inquam, a SANcTITATA VEsTRA Censeo eise adscribendum , qui heroicarum virtutum gloria & miraculorum claritate conspicuus Sacrae Congregationis de Propaganda Fide Protomartyris lauream praeripuit.

THOMAS ALEXIUS de Rubeis Episcopus Aprtilinas . SEntentiam in hac re gravit Tima doctissimorum Patrum ita laudo BRA-τIssIΜ3 PATER , ut non videar mihi posse meliorem adjungere . Stupiditatis esset, hoc non cognoscere ; ambitionis & philautiae alia supe

dicere

Beatus Fidelis a Sigmaringa sexti decimi seculi Martyr egregius, Te Ium , constantiam, charitatem antiquorum & sorsan Apostolorum , etsi non exaequaverit, saltem non minori serme gloria dignus est appellari. Non cymbam , non retia , non paupertatem pro divino cultu reliquit, sed in soris gloriae , in domo divitiis, honoribus in aulis missum dedit, ut paupertatem amplecteretur. Pauperrimus Capticcinus , licet humilitate demissus, cilicio , flagellis , vigiliis, inedia consectus: Gravis attamen & comitate & exemplo

219쪽

ceteros ad meliora perduxit; in scribendis concionibus noetes integras consumavit, ut Magister ad colendos homines in Religione, in moribus institutus merito videretur . iMirum dictu de ejus charitate, quod inter pestilentis aurae pericula vitam sua sponte dederit exitio . Haereticorum libri ne prostarent venales in Fidelium perniciem , maximo labore Curavit. Videbatur equidem ignem suae charitatis omnia , quae sequerentur mala devorare voluisse ; dum etenim e suggesto concionabatur , calculo ignito percussus, illaesus evasit. Deinde cum prae foribus staret , & haereticam conficeret suis Concionibus pravitatem, ensibus & sinibus appetitus, martyrium gloriosus obivit. Idcirco jure quoque optimo inter Martyres accenseri, SANCTIssIMUM PATRE Μ, & Magistrum obtestamur.

BERNARDINUS Vari Episcopus Cimitatis Caseliana ct Horta.

BEATissi ΜE PATsR . Beatus Fidelis a Sigmaringa etsi fuerit omnimoda pietate insignis , ac regulari strictissima observantia praecipuus; hasce tamen aliasque virtutes ad culmen heroicae persectionis evexit ardentissimo catholicae Fidei propagandae studio; dum Haereticos praedicationibus suis adortus , cum plurium conversione auxisset Ecclesiam , aliorum in se odium excivit: Quo tamen minimε territus, pro eadem Fide eo ipso tempore. quo eamdem impavido ardore conabatur eX tendere. ab ipsis Haereticis innumeris vulneribus confossus gloriosissim8 Martyr occubuit . Tantus igitur fidei testis , qui nostris ferme temporibus Ecclesiam exornavit, meretur omnino, ut postquam per miracula martrrii sui testimonium accepit a Coelo, solemne testimonium per Canoni Zati nem ab Ecclesia recipiat.

220쪽

Ejusdem Versio latina . MANNES INNOCENTIUS E se us rigarasiensis.

CVm non sit amplius dubium de eximiis virtutibus , martyrio Ac miraculis , quibus Omnipotens Deus dignatus est condecorare dilectum Servum suum beatum Fidelem , Sacerdotem Prosessum ordinis Reverendorum Patrum Fratrum Minorum sancti Francisci Capuccinorum , quemadmodum ex ejusdem vitae Compendio videtur; censeo SANCTITA-τsΜ VEsτRAM tuth posse ad ejus Canonietationem procedere, eumque Sanctorum numero adscribere, & Christi Fidelibus imitandum proponere.

IACOBUS PHILIPPUS Gusti Episcopus Amerinus.

BEATissi ME PATI R. Ex Ioannis sententia satis atque abundε edocemur charitatem lassicere, ut Regnum Dei consequi & possidere

mereamur: Quae autem major Charitas , testante Domino, cum animam

suam ponit quis pro amicis suis Z Hoc verbo docuit & exemplo beatus Fidelis a Sigmaringa Capuccinorum ordinis; is enim , cum ex tot tantis que Apostolicis praeconibus, quos in Mundum universum ad Evangelii veritatem disseminandam Universalis Congregatio . a sancta Sede negotiis de Propaganda Fide praeposita, in dies mittere consuevit, primus omnium charitate ductus Evangelicam praedicationem suo sanguine confirmaverit, nemo est, qui dubitet ejus martyrii merito . Martyrum gloriam ritu solemni adjiciendam , atque decernendam esset Tanti ponderis hoc esse eadem S Ascriτλs UrsτRA firmavit in suo absolutissimo opere de Beatificatione & Canonizatione Sanctorum lib. I. cap. a. ct 3. per tot. , ut solemnis Canonietationis honores beato Fideli debiti , non modo tam-Juam Martyri. sed tamquam Protomartyri videantur ; sed quid dicenum , cum tot populos, tot Provincias, innumeris exanitatis laboribus ac periculis, ab haereseos labe purgaverit, omnes in gradu heroico vi tutes & miraculorum fama toto catholico Orbe celeberrima, ejusdem martyrio accedant 3 Talia haec prosecto sunt, ut jure merito cum Beatum illum dixerint omnes generationes , Beatumque Sancta haec Apost lica Sedes ex Decreto S. Mem. Benedicti XIII. appellandum indulserit, Sanctum mox venerandum SAHcTITAs VasTRA ex Cathedra item decernere dignetur.

SEARCH

MENU NAVIGATION