장음표시 사용
251쪽
triarchalium , & Collegiatarum insignium . & quorumvis ordinum , Congregationum . Institutorum , Collegiorum , Communitatum ipsiusque Cleri Urbis , &Personarum singularium etiam juramento, Confirmati ne Apostolica & quavis alia firmitate roboratis privilegiis, Statutis , Constitutionibus , usibus , & consuetudinibus etiam immemorabilibus , etiam fi de iis eorumque respectivh tenoribus expressa & individua mentio habenda foret; quibus omnibus & singulis, alias in suo robore permansuris , hac vice duntaxat ad praemisIorum effectum plenissime & amplissimo motu pari derogamus , & derogatum esse volumus , ceterisque contrariis quibuscumque. Nulli ergo Hominum liceat paginam hanc nostrarum Constitutionis , Ordinationis , voluntatis , & derogationis infringere , vel ei ausu temerario contraire . Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum . Datum Romae apud sanctam Mariam Majorem Anno Incarnationis Dominicae millesimo septingentesimo quadrapesimo quarto , quartodeci mo Kalendas Martii Pontificatus Nostri Anno Quinto .
de Curia I. C. Bolchi. L. Eugenius. Registrata in Deretaria Brezitim . schedula Motus proprii, de qua sit mentio in Constitutione .
OΜnibus di singulis ossicialibus Romanae Curiae, qui aliis juxta
antiquum ejusdem Curiae morem & ritum in generali Pontificia Processione Sanctissimi Corporis Christi cum albis intortitiis, Apostolica Sede plena. interbine solent ac debent, quoties Processionis celebritatem hujusmodi tempore praedietae Sedis vacantis occurrere contigerit , quemadmodum illius tunc peragendae sermam Apostolicis nostris literis hac ipsa die sub Plumbo datis in perpetuum pr.escripsimus , ita Praesentis nostri Motus proprii die. Schedula diltriete praecipiendo mand D d a mussDisiligod by Corale
252쪽
mus, ut ipsi pro eorum debito & condigna erga tantum Sacramentum veneratione celerique & tranquilla actus hujusmodi expeditione , sub poena privationis a perceptione emolumentorum ratione suorum respecti vh ossiciorum per duos continuos menses ex tunc proximε futuros eis obvenientium , aliisque arbitrio tunc existentium Sanet e Romanae Ecclesiae Cardinalium , quibus dictarum literarum nostrarum executionem injuri-ximus , in contra iacientes infligendis in eadem Processione ordine infra assignando, absque ulla contradictione aut replicatione, vel interpellatione incedere debeant. Nos etenim eisdem ossicialibus atque omnibus & singulis eorum ordinibus, ac Collegiis quibus ibet super quaesti nibus & controversiis quoad procedendi Ordinem , silentium imponimus, donec aliter a Nobis aut Successoribus nostris Romanis Pontificibus, vel competentibus Iudicibus definitum suerit in Iudicio petitorio, quod eis
earumdem tenore praesentium reservamus .
Ossiciales autem Camerae, Cancellariae & Poenitentiariae Apostolicarum , quibus consuetum in eadem Processione locum praeservamus , v lumus eodem incedere ordine , quo descripti reperiuntur in Rotulo a Nobis sub initio, & quolibet Pontificatus Nostri anno subscribi solito, seu in aliis Rotulis a Romanis Pontificibus Successoribus nostris pro tempore subscribendis: Quorum Rotulorum seriem & ordinem, ne vacante Apostolica Sede praedicta de eorum vigore & subsistentia haesitari contingat,
ad praemissorum effectum tantum ex nunc, prout ex tunc, & e contra confirmamus & approbamus: Ac quandocumque casus obvenerit, hujusmodi ordinem seu seriem Rotuli ultimo loco a Romano Pontifice tunc proximἡ defuncto subscripti, illiusque integrum tenorem ante ipsum Processionis praedictae initium per unum ex Pontificiis Cursoribus de more legi. & recitari praecipimus . Quo verti ad alias personas, de quibus in dictis literis meminimus, carum nomina , Ossicia, & incedendi Ordinem, ut infra praescribimus, videlicet. Praecedentibus Alumnis Hospitii Apostolici & Orphanotrophii, tum ordinibus Regularium, Parochis Ecclesiarum Urbis cum Stolis, Clero, atque Capitulis Ecclesiarum etiam Collegiatarum Insignium, &Basilic rum etiam Patriarchalium ordine suo . Ossiciales Cancellariae Apostolicae, necnon Camerae. Poenitentiariae , aliique in consueto Rotulo descripti, juxta ordinem ibi adnotatum .
Gubernator Conclavis) , Gubernator Urbi, ) uΑmbo cum Rocchetto Ac Mantelle ita nigra, & cum intortitiis, quae ab aliquo ex ipsorum Familiaribus Nobilibus deserri poterunt. Duo Acolythi cum Funalibus argenteis . Duo alii Acolythi cum Candelabris. Acolythus cum Navicula.
253쪽
Acolythi duo cum duobus thuribulis . Duodecim ex ossicialibus virgae rubeae cum intortitiis a lateribus. Servientes Armorum a lateribus. Item a lateribus Milites Helvetici cum suis Tribunis . Antistes deserens Sanctissimum Sacramentum cum Diacono &Su diacono sub Baldacchino . Duo alii Acolythi cum Funalibus argenteis. Minister de Mitra. Auditor Camerae in . Thesaurarius Generalis j
Archiepiscopi . Epit copi. juxta eorum gradum & respectivam antianitatem nulla ratione habita Assistentiae Solio Papae.
Protonotarii Apostolici Participantes tam de numero, quam supra- numerum, aliique in eorum scamno locum habentes. Abbates habentes locum in Cappella . Generales ordinum habentes locum ut supra . Auditores Rotae, cum Magistro Sacri Palatii. Clerici Camerae ejusdemque Praeses . Reserendarii Votantes Signaturae Iustitiae , cum ejusdem Auditore . Abbreviatores de Parco majori . Advocati Consistoriales cum Procuratore Fiscali , & Commissario
Camerae a Procuratores Ordinum .
Reserendarii Baldacchinum deserent ab Altari Cathedrae S. Petri usque ad Portam Basilicae. Ossiciales Collegii sancti Petri a Porta Basilicae usque ad Catenam Palatii.
Magistri Viarum aliique ejusdem ossicii Ministri a Catena ad finem Peristylii. Ossiciales Collegii sancti Pauli ab una ad alteram extremitatem Peristylii. Natio Florentinorum ped aliud Brachium Peristylii usque ad Po
Natio Senensum a Porta Ferrea usque ad Altare Consessionis sancti Petri. Servientes Armorum & Cursores Cardinalis vicarii cum suis Maziis totam Processionem custodiant, di hortentur ad procedendum, re non permittant sub finem aliquos exire cum intortitiis, nec ea extinguere , nisi data per Antistitem Benedictione super Populum cum S S. sa
254쪽
Militum Urbanorum turmae Processionem sequantur atque custodiant,& fiant solitae mortariorum explosiones in consuetis locis . Quoeirca Gubernatori Conclavis , di Gubernatori Urbis ejusdem que Urbis Vice sperenti tunc & pro tempore existentibus per easdem pro sentes committimus & mandamus, ut in consuetis respeeitvε locis aditantes , necnon illis Caeremoniarum Apostolicarum Magistris Supra numerum , qui etiam tunc & pro tempore extra Conclave existent, ut pro eorum officii debito praesentis Mandati nostri schedulain & in eis contenta quaecumque singuli pro virili parte exequi & observari saciant: Notariis quoque Camerae Apostolicae, ut praedictis Conclavis & Urbis Gu- hernatori , ac Vice erenti assislant . describentes nomina singulorum contumacium & inobedientium , quos praemissis & gravioribus etiam pro excessuum quesitate poenis puniri & mulctari volumus. Praesentes quoque . re desuper si videbitur expediendas literas semper validas reessicaces fore & else, suosque plenarios & integros ei sectus sortiri , & o, tinere & ab omnibus , ad quos quomodolibet speetat & spectabit in suturum , inviolabiliter observari ; sicque 5c non alias per quoscumque Iudices &c. etiam praedietae S. R. E. Cardinales , sublata &c. judicari &c. debere . irritumque M. attentari. Non obstan. quatenus opus sit. nostra & Cancellam e praedici e regula de jure quaesito non tollendo , & privilegiis c indultis di literis Apostolicis Collegiis praedictis eorumque singularibus personis, etiam in limine eorumdem Collegiorum erectionis concessis , ceterisque Constitutionibus & Ordinationibus Apotholicis, ac praedictorum Collegio tum etiam juramento &c. roboratis statutis &C. ceterisque contrariis quibuscumque; cum clausulis opportunis.
ET quod dictae Regulae, necnon privilegiorum & Indultorum praedictorum quomodolibet conccssorum ten res etiam veriores ac Datae habeantur pro expressis, seu in toto vel parte exprimi possint in literis etiam per viam de Curia si videbitur expedien. Et de perpetuis mandato, c Ommissione, derogatione, vel voluntate aliisque praemiis is , ut supra in dictis literis latissim h extenden. Volumus autem , quod sola praesentis nostri Motus proprii Schedulae Signatura sussiciat, & illius quoque exempla , seu transumpta etiam impressa manu alicujus Notarii publici subscripta ,& personae in Ecclesiastica dignitate constitutae Sigillo m nita , ubique fidem faciant in judicio, & extra illud , Reg
la quacumque contraria non obitante.
Datum Romae apud sanctam Mariam Majorem quartodecimo Kalendas Martii Anno Quinto. Alte-Disiligod by Corale
255쪽
Altera quae hic apponitur, ea est, quae nonnullas Advocatis Consistorialibus praerogativas decernit.
IN ter conspicuos ordines, quibus Romana Curia toto terrarum Orbe
celeberrima constat atque conflatur, & quorum aliqui pro gerendo universae Ecclesiae Catholicie regimine per inscrutabilem divini consilii altitudinem humilitati nostrae concredito, alii pro temporali nostro. seu verius beatorum Apostolorum Patrimonio administrando , consilium atque operam suam Nobis assiduis praestant; alii verti Ecclesiarum , sive Universitatum , aut privatorum controversiis , quae ad nostram hanc Urbem & Curiam undique deseruntur, cognostendis atque diiudicandis; alii denique in concertantium juribus & causis sustinendis , defensendis . agendis , scientiam suam atque labores impendunt; provida Praedecetarum nostrorum cura a remotissmis usque tam poribus extare voluit illulire Advocatorum Consistorialium Collegium , ex praeclaris compositum virtute ac doctrina Viris, quibus propter scientiae praestantiam ac rhrum usqm atque prudentiam , ex omni Advocatorum coetu delectis, si hgulare jus ac privilegium attribuerunt perorandi coram Romano Pontificeta citi s premo Iustitiae Solio, adllantibus Venerabilibus Fratribus suis S. R. E. Cardinalibus solemniter considente ; in sacro nimirum Consistorio, in quo pleraeque olim gravioris momenti causae , ad Apostolicae Sed is judicium ex omni parte delatae, dii cutiebantur ; & plures adhuc vel examinantur , vel si illae extra Consiliorium agitatae ac discusse jam fuerint, in ipso tamen Consiliorio definiuntur ac terminantur. Quod quidem Advocatorum praedictorum Collegium , singularesque personae vertentibus annis eidem adscriptae, industriam atque operam suam prael tis Praedecessoribus nostris ita probarunt, ut di gravissimorum munerum , quae ad retinendam sanctiorum judiciorum religionem . ad Apostolicae Sed is jura tuenda & conservanda , ad calamitosorum salutem & defensionem , ac promovendam Iuris & bonarum artium scientiam pertinerent, proprium sibi, atque ut vocant, privativum exercitium adjudicari; necnon amplissimis gratiis, privilegiis atque favoribus , plurium Summorum Pomtificum beneficentia cumulari, & cohoneltari meruerint. Quum autem hujusmodi privilegia . eximiis ipsorum meritis elargita , alia quidem aliis temporibus indulta reperiantur ; nonnulla vero , licet longissimi temporis usura , optimo jure ei ne in acqui lita esse dignoscantur , attamen propter remotissimain fortasse concessionum vetusta
256쪽
tem , incertis videantur principiis & originibus innixa , aliorum denique usum & quasi possessionem contrariis nonnunquam actibus interturbari &labefactari contigerit; optandum profecto videbatur, ut unica aliquando eorundem collectione peracta, eademque inviolabili Apostolicae auctoritatis robore munita . & ipsius Collegii splendori ac dignitati, & jurium ex Pontificia liberalitate eidem competentium firmitati ac securitati consuleretur. Nos itaque, qui concessum nobis olim a selic. recordat. Praedecessore nostro Clemente Papa XI. in eodem Collegio locum multos annos tenuimus, eundemque primum nobis in Romana Curia honoris gradum fuisse . & validum ad studia laboresque nostros in Apostolicae Sed is obsequia collocandos incitamentum , aptissimamque ad superiora munera & praemia adipiscenda occasionem extitisse , non sine jucunditate digrati animi sensu nobiscum recolimus, & palam profitemur : Cum jam eidese Collegio peculiaria quaedam indulta & privilegia per alias nostras literas in forma Brevis sub annulo Piscatoris expeditas benign8 concesserimus; ut illustre ac perenne extaret nostrae erga praedictum Collegium existimationis & benevolentiae argumentum , eadem indulta & privilegiatum a nobis, ut praesertur tributa , quam alia, quorum concessiones diversis Praedecestarum nostrorum literis consignatae reperiuntur , vel quae ex inveterata consuetudine ipsi Collegio competere dignoscuntur , in unum veluti corpus redigere, eaque omnia Apotholica nostra xuctoritate firmata & roborata, atque etiam , sicubi opus fuit, declarata & ampli Dia , praesentibus nostris literis perpetuo valituris comprehendere constituimus. Igitur dilectos filios modernos Aulae nostrae Consistorialis Advocatos, eorumque Collegium praedictum amplioris gratiae favore prosequi volentes, dca quibusvis excommunicationis, suspensionis & interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis re poenis a jure, vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodati existunt, ad eL sectum praesentium tantum consequendum , eorum singulares personas harum serie absolventes & absolutas sore censentes, Motu proprio, non ad Collegii, & Advocatorum praedictorum , vel aliorum pro ipsis nobis super hoc oblatae petitionis instantiam , sed de nostra mera liberalitate, &ex certa scientia , deque Apostolicae potestatis plenitudine, omnia in ira- scripta privilegia , indulta , jura, facultates , honores, munera, praeeminentias & praerogativas ipsi Collegio earundem tenore praesentium in
perpetuum asserimus , approbamus , confirmamus Ac innovamus, eaque novo Apostolicae nostrae auctoritatis robore communi mus, simulque, ut infra decernimus , statuimus, declaramus atque sancimus . Atque in primis duodenarium ipsorum Advocatorum numerum a
Praedecessore nostro Sixto Papa IV. in suis hac de re posteriore loco expeditis literis praefinitum , iis modo & forma, quibus ad haec usque tempora servatum fuit, firmum perpetuo & itabilem esse volumus; ita scilicet, ut septem ex iis , qui juxta admissionis ordinem in Collegio antiquiores Diuiti sed by Cooste
257쪽
quiores erunt, Seniorum atque Participantium nomine & juribus fruantur; reliqui verti quinque , Iuniores & Supra numerum nuncupari & haberi pergant. Si qui vero ex Pontificia dispensatione, justis suadentibus
causis, alicui ex duodecim Advocatis Coadjutores cum sutura successione deputati fuerint, hi quidem . prout nunc in more habetur , omnia exercere valeant, quae reliqui de numero pollunt; sed durante Coadjutoris . munere, & quousque successioni locus faetus non fuerit, tam voc e , quam emolumentis in Collegio careant. Porro in hujusmodi duodenario Advocatorum Consistorialium numero Civitas nostra Bononiensis . immemorabilis possessionis jure obtinuit& gaudet, ut uni semper ex ipsius Civibus locus sit, propter eximiam fortasse celebritatem ipsus Bononie n. Civitatis & Universitatis, in qua hinnas artes atque scientias omnes , ac genuinam potissimum solidamque juris prudentiam , seculo duodecimo ex diuturna obscuritate , in qua praecedentium temporum barbarie miserε jacuerat, in lucem tandem seliciter revocatam, proprias veluti fixisse sedes , indeque cum ad reliquas sch las , tum ad Tribunalia dimanasse , omnium consensu perhibetur. Alius vero locus hujusmodi a sel. record . Pio Papa IV. per Apostolicas literas datas anno Incarnationis Dominicae millesimo quingentesimo sexagesimo, celavo Idus Iulii, perpetuo assignatus reperitur uni ex Collegio Doctorum Civitatis Mediolanen. , quem Romanus Pontifex pro tempore duxerit eligendum ex tribus , ab ipso Mediolanensium Doctorum Collegio , eidem Romano Pontifici praesentatis, seu nominatis. Item rec. mem. Clemens ripa VIII. & Paulus Papa V. alium locum in praedicto Collegio uni Civi Ferrarienti saltem ex privilegio effecto , seu creato itidem perpetuo assignarunt, ac pro tempore concedi voluerunt; quam sane concessionem cumulavit piae mem. Urbanus Papa VIII. per suas etiam in sor-ma Brevis expeditas literas datas die decima septima Decembris anni millesimi sexcentesimi vigesimi quinti, dum Civitati nostrae tunc suae Ferra-xiensi per easdem literas indulsit, ut hujusmodi locus nonnisi Civibus Fe variensibus verε originariis, quorum nominatio ad Magistratum Ferrariae spectaret, pro tempore concedi & assignari deberet. Aliumque pariter locum in praedicto Collegio ex Apoitolica concessione sel. record . Innocentii Papae XII. Cives Neapolitani obtinere dignoscuntur , quibus praedictus Innocentius per suas literas in simili forma Brevis sub datum die decima quarta Novembris anni millesimi sexcentesimi nonagesimi septimi desuper expeditas indulsit, ut occurrente pro tempore praedicti loci, sic eis ut praesertur, concessi vacatione , ab Electis illius Civitatis tres Cives Neapolitani Juris utriusque Doetores Romano Pontifici pro tempore existenti nominarentur, ex quibus idem Romanus Ponti sex unum ad hujusmodi Advocati Consistorialis munus praeeligeret & assumeret, prout in singulis eorundem Pii, Urbani, & Innocentii Romanorum Pontificum
Praedecessorum nostrorum memoratis literis latius & uberius continetur.
258쪽
Quae quidem omnia praedictis Civitatibus, Collegiis, seu Universitatibus , vel a Praedecessoribus nostris, ut praesertur, expresia conCesi. sa, vel antiquae consuetudinis jure acquisita , Indulta te Privilegia , ut scilicet ex eisdem unus pro tempore juxta praescriptas respective formas electus, in praedictum dvocatorum Consistorialium Collegium cooptetur , atque ad exercenda munera eidem Collegio & Advocatis competentia servatis servandis admittatur , approbamus & confirmamus , & qua tenus opus sit, innovamus, & tanquam ex integro praesentium tenore concedimus & indulgemus . Volentes ut reliqui, ad explendum duodenarium praedictum Advocatorum Consistorialium numerum , ex omni Advocatorum Romanae
Curiae coetu eligantur, qui vel Almae Urbis nostrae, vel alterius Civitatis Apostolicae Sed is Ditioni in temporalibus subjectae, Cives exillant, ac necessariis probitatis, doctrinae, experientiae , natalium, aliisque requisitis dotibus & qualitatibus praediti sint: Ita tamen, ut quandocumque locus aliquis vacaverit in praedicto Collegio, qui Civibus alicujus ex praedictis Civitatibus addictus non sit, vel cui antea per deputationem Coadjutoris provisum non fuerit , ipsi Advocati Consistoriales collegialiter congregati, pro ipsorum fide, & notitia eorum . qui in Romana Curia laudabilem in Advocati munere operam navant, tres viros ex iis , qui vel Romanae , ut praesertur , vel alterius Civitatis Ecclesiasticae Ditionis, Cives existant, quosque in illustre ipsorum Collegium adscribi dignos censuerint, Romano Pontifici pro tempore existenti exhibeant, qui pro suo arbitrio unum ex illis in Aulae suae Consistorialis Advocatum eliget ac deputabit ; atque ita in posterum servari mandamus, non obitante se l. r cord . Praedecessoris nostri Clementis Papae XII. Decreto edito in Comsstorio secreto diei vigesimae secundae Ianuarii anno millesimo septingentesimo trigesimo primo, in quo aliam pro hujusmodi Advocatorum delectu formam praescripsit; cujus Decreti tenorem pro praesentibus inserto.
ac de verbo ad verbum expresso habentes, eidem in hac parte, motu, scie tia At potestatis plenitudine paribus expressε derogamus, illudque , ac si nunquam emanas Iet, cassamus, irritamus & annullamus, ac pro casIMto, irrito & 1nnullato in pol erum haberi volumus & jubemus . Collatum vero semel Advocati Consistorialis ossicium , excepto casu spontaneae dimissionis, aut juridicae privationis , nullatenus vacare intelligatur , nisi per promotionem ad Auditora tum Causarum sacri Palatii. aut Episcopatum cum residentiae onere eidem adnexo, aut ad Cardinatatus dignitatem.
Electis autem juxta sermam a Nobis supra praescriptam Advocatis Consistorialibus, quamvis minimε liceat propria hujusmodi ossicii munera exercere , niti post expletas omnes lanctiones, quae in eorum admissionibus de more peragendae sunt, quaeque sortasse , sicut etiam pro electis causarum sacri Palatii Auditoribus, novam atque meliorem nor
259쪽
mam, Deo favente, a Nobis accipient: Antianitatis tamen jura eisdem acquiri statuimus ab eo die, quo nostram, seu nostrorum pro tempore Successorum de eorundem electione schedulam , Motus proprii nuncupatam , in Collegio praesentaverint. Coadjutotes vero eandem antianitatem desument ab eo die , quo post praedictas omnes sunctiones expletas , an
tianitatem praedictam sibi ab ipsorum Collegio assignari petierint & obtinuerint per decretum ejusdem Collegii, Apostolicis deinde literis informa Brevis expeditis, si Nobis & Successoribus nostris placuerit, approbandum & confirmandum . Quae omnia in eum finem expressh disposita sunt, ut liquid: appareat quibusnam in occurrentibus optionis calibus debeatur locus inter septem Seniores seu Participantes, & cui pariter totius Collegit Decanatus pro tempore sit deserendus . Quod quidem Decanatus ossicium , Nos inhaerendo decretis alias ab ipso Collegio conditis, neque a Iunioribus aut Coadjutoribus ullo modo, neque a Senioribus absentibus obtineri volumus; sed nec ab iis , qui vel Episcopali charactere insigniti, vel ali 1s inter Curiae nostrae Praelatos adscripti reperiantur ; sed ad eum deserri debere statuimus, qui imter Seniores in Romana Curia praesentes, & non Praelatos, antiquior esse dignoscatur . Eveniente autem casu , quo omnes Advocati Seniores in Romana Curia praesentes, vel Episcopatu vel Praelatura decorati reperiantur, is qui antiquior inter eos erit, Pro-Decant titulo, muneribusque fruetur; donec in septenarium Participantium numerum sub ingrediatur aliquis non Praelatus, ad quem Deca natus hujusmodi ossicium jure
Ex privilegiis verci seu praerogativis, quibus hujusmodi Advocat.
Tum Consistorialium nobilis ordo, ex concessione Praedecessorum nostr rum & veteri consuetudine fruitur, nostraque demum voluntate in posterum gaudere debebit, alia pertinent ad ipsus Ordinis decora & ornamenta ; alia verti ad exercitium non unius generis munerum , quae eidem
Collegio privati vh sunt demandata . Cum enim praedicti Aulae nostrae Consistorialis Advocati veri sint & indubitati nostri, & Romani pro tempore Pontificis Familiares & continui Commensales, neque porro ad instar aliorum familiarium hujusmodi, sed pari formiter& aeqvh principaliter cum aliis Familiaribus & Commensalibus praedictis habeantur, & haberi
debeant; unde etiam panem honoris ex quotidiana nostra & Romani pro tempore Pontificis liberalitate percipiunt; atque in ejusdem Romani Pontificis iter agentis comitatu , quemadmodum in associandis S. R. E. Cardianalibus Legatis de Pontificio Latere missis, nec non occasone obviam eum di Imperatoribus, Regibus, & Principibus Viris ad Curiam venientibus, una cum reliquis Pontificiae Aulae Praelatis & Familiaribus incedunt; non solum reliquis omnibus Romanae vel alterius Curiae causarum Advocatis, Patronis, Procuratoribus atque Causidicis, omni busque tam Romanae . quam alterius cujuscumque Universitatis Licentiatis, Doctoribus. Ante-Ε e a cessoribus,
260쪽
cessoribus , atque Magistris, etiam antiquioribus, honoris & dignitatis praerogativa praecellunt, sed reliquis etiam tum Clericis tum Laicis . quantumvis ex nobili genere procreatis , & quocumque ossicio seu dignitate praestantibus, aliorumque Principum Familiaribus antecedunt; de tam in Cappellis , quam in Consistoriis, & Pontificalibus aliisque supplicationibus seu Processionibus, equitatibus ceterisque publicis functioniabus locum habere debent, immediath post Cubicularios nostros utriuiaque Aulae tam secretae , quam honoris nuncupatae , nimirum supra ipsos Intimi Sacelli nostri Cappellanos secretos aliosque in serioris ordinis . prout jam de ex preisso mandato noliro , omni sublata dubitandi occasione . in usu positum est; & nihilominus Nos idem perpetuis suturis temporibus
Observari, praesentium tenore mandamus atque statuimus . Easdemque
Cappellas & Funetiones omnes praedicto Advocatorum Consiliori alium Collegio, quemadmodum aliis Collegiis in eisdem locum habentibus , per Cursores intimari ; atque in eis Candelas, Palmas, & Ceras benedietas , Agnus Dei appellatas, in pari quantitate & qualitate cum reliquis Familiaribus nostris, ipsis distribui; necnon eosdem ad audiendas praedicationes verbi Dei , quae statis temporibus in Palatio nostro habentur . una cum Praelatis Romanae Curiae aliisque Familiaribus nostris, quemadmodum consueverunt, admitti volumus & jubemus . Sessionis verti locum , quem in Cappellis, quae in Basilica nostra Vaticana celebrantur, hactenus obtinuerunt, nimirum in inferiori Pontificii Solii gradu , infra Almae Urbis nostrae Conservatores, idem in post rum in praedictis aliisque Cappellis, quae pro loci amplitudine eodem ritu disponi poterunt, eisdem assignari decernimus. Ubi vero Cappellae in Pontificiis nostrarum Elium Sacellis habeantur, seu in aliis Ecclesiis i cIocis eodem ordine disponantur , quo in praedietis AEdium nostrarum S cellis ordinari consueverunt; firmam eisdem & ratam esse volumus concessionem sedilis seu scamni ad ipsorum usum , ante scamnum seu sedile pro nostris ad honorem Cubiculariis apponi solitum , de nostro expresso mandato semel positi & assignati , ac deinde per alias nostras in sorma Brevis literas die quinta Martii anni millesimi septingentesimi quadragesimi secundi expeditas in perpetuum attributi, ita ut ab ejusdem scamni seu sedilis usu & possessione a nemine quavis auctoritate ullo unquam tempore valeant amoveri. Ubi vero pro deserenda Umbella seu Baldac-chino in supplicationibus Pontificiis, necessarius sortε numerus non adsit dilectorum Filiorum utriusque Signaturae nostrae Reserendariorum , quibus hujusmodi honorem privative concessum esse dignoscitur, hujusmodi numerum , praesente Pontifice ab ipsius Cubiculariis secretis , vel his etiam deficientibus . ab aliis ejusdem Cubiculariis , honoris nuncupatis eodem verti Pontifice absente , ab Advocatis Consistorialibus suppleri debere decernimus.
In Conciliis autem tam Generalibus, quam Provincialibus, alii L