SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Acta canonizationis sanctorum Fidelis a Sigmaringa, Camilli de Lellis, Petri Regalati, Josephi a Leonissa, et Catharinae de Ricciis. Una cum apostolicis literis sanctissimi domini

발행: 1749년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

que , in quibus eosdem Aulae nostrae Consistorialis Advocatos , seu tanquam praesentis sert Pontificis Familiares Romanam Curiam sequentes , seu tamquam de Legati Apostolicae Sed is comitatu , vel etiam tamquam DeCretorum , aut Iuris Civilis Doctores , quedaadmodum in more positum esse dignoscitur, locum & sessionem habere contingat; easdem omnino praeeminentias ac praerogativas tam respectu officialium Romanae Curiae . quam aliorum quorumlibet, eisdem competere volumus, quas in Palatio nostro , atque in Romana Curia & Urbe obtinere solent. Habitus porro sermam eisdem usitatam Advocati praedi sti in postsTum etiam perpetuo retineant , tam in Pontificalibus aliisque solem.

nioribus lanctionibus, Cappellis , Consistoriis, Processionibus, Equutationibus, qu1m in ipsorum actibus Collegialibus; laneam stilicet talarem Cappam , coloris violacet , rubris undequaque suturis fulcitam,di Holoferico rubro subsutam , cum Capputio ab anteriori parte rotundo, a tergo vero prolixiori, Holoferico pariter rubro intrinsecus , eodem Verci etiam extrinsecus aestivo tempore; hiemali autem armellinis pellibus respective subito , coque vel aperto, vel clauso pro functionum di- Versitate gestando. Habeant etiam Pluvialis usum in die Coronationis Romani Pontificis , & in altera die , qua novus Pontifex Constantinianae Lateranens s Basilicae possessionem solemniter capit; ut scilicet, dum ad decantandum laudes faustaque omnia novo Pontifici de Coelo adpre- Canda , praecinente supradicta quidem Coronationis die S. R. E. Cardin li Diaconorum Priore , in die vero Possessionis altero ejusdem S. R. E. Cardinali Priore Presbyterorum , una cum Subdiaconis Apostolicis procedunt , Pluvialibus transversis induantur ; itaui pars aperta Pluvialis remaneat supra humerum dextrum, circa collum autem supra Pluviale Capputium de more deserant: Extra vero praedictas functiones, usualem gestationem Vestis Talaris nigri coloris, cum simili Mantellono rotundo ,

ab Alexandro Papa VII. Praedecetare nostro per speciale Decretum sub die vigesima septima Novembris anni millesimi sexcentesimi quinquagesimi quinti eidem Advocatorum Consistorialium Collegio privative concessam, approbamus & confirmamus; ita scilicet, ut nemini liceat similibus Vestibus & Insigni is uti, ipsisque electis Auditoribus Causarum sacri palatii Cappellanis nostris vetitum sit hujusmodi habitum assumere . nisi de licentia Collegii praedicti Advocatorum Consistorialium, juxta antiquam observantiam , ab eodem Collegio per supplicem libellum expresse petenda & respecti vh concedenda; quemadmodum Nos omnibus & singulis, &specialiter Auditoribus electis praefatis , non obstante quacumque consuetudine in contrarium serian inducta, per haec Apostolica scripta

vetamus atque interdicimus.

Utque praeterea ex Alma Urbe nostra alio proficiscentibus praedictis Aulae nostrae Consistorialis Advocatis debitus honor ab omnibus habeatur; quod jam vivae vocis Oraculo eisdem concessimus, ut scilicet habitu viatorio tolligeo bu COOole

262쪽

2 22 ACTA CANONI Z ATIONI s

torio ad formam habitus per Praelatos & Familiares nostros extra Urbem gestari soliti, servato tamen nigro colore , Advocati praedicti uti possint Mvaleant, praesentium quoque tenore expressε concedimus & indulgemus. Praecipua vero & propria eorum Collegii munera ea sunt, quae circa Consistorium, & actus atque negocia in eo gerenda atque tractanda sversantur : Quae quidem ita ipsorum Advocatorum Constitorialium propria sunt , ut ad ipsas sumitiones pro hujusmodi Advocati munere in Consistorio peragendas nequidem admittantur ex eodem Collegio illi , qui inter Romanae Curiae Praelatos adscripti reperiuntur, nisi Praelatitio habitu deposito . habitum Advocati Consistorialis in eum finem induere consentiant. Cum igitur aliqua majoris momenti causa in Consistorio secreto veteri more judicialiter agenda erit, non alii, quam Advocati Consistoriales praedicti ad deducenda Partium jura sunt admittendi. Et quoniam inter majores causas, quae a Romano Pontifice cum Venerabilium Fratrum suorum consilio definiuntur, Beatificationes servorum Dei, ac

Beatorum Canonizationes merito recensentur, congruum propterea Visum est, ut praerogativa scribendi in Iure in hujusmodi causis Collegio

Advocatorum Conlutorialium reservaretur; quamvis habita ratione plurium ossiciorum , quae illis incumbunt, opportune quoque statum sit, a Congregatione Sanetae Romanae Ecclesiae Cardinalium Sacris Ritibus praepolita, duodecim alios e celebrioribus Romanae Curiae Causarum Advocatis ad hunc effectum approbari & deputari, ad hoc ut Causarum hujusmodi Postulatores earum Patrocinium alicui ex illis, pro ipsorum Itis

tu , servatis servandis valeant demandare.

Ad ipsos tamen Aulae Consistorialis Advocatos privati vh spectat publicas in Consistorio instantias proponere pro Servorum Dei Beatificatione , aut Beatorum Canonigatione, hoc est in Consistoriis publicis, quae in traditione Pilei Cardinalitii novis Cardinalibus creatis , seu in recepti ne Legati Sedis Apostolicae ad Urbem redeuntis,.aut alicujus Principum oratoris ad praestandam Obedientiam Sedi Apostolicae missi celebrantur,

orationes habere super meritis ac virtutibus praedictorum Servorum Dei& Beatorum . instando apud Summum Pontificem , ut eorum Beatificatationis aut Canonigationis Causae committantur , seu ulterius Promoveantur , aut respective expediantur; quemadmodum abrogato veteri more

minus decenter indueto, declamandi scilicet de rebus profanis, & plerumque de atrocioribus criminibus confictis 3c imaginariis, per Urbani Papae VIII. Praedecessoris nostri Decretum sub die vigesima septima Ianuarii anni millesimi sexcentesimi trigesimi primi editum, subsequuta deinde circa methodum in hujusmodi orationibus servandam peculiari institutione firmatum fuit . Pro quibus Orationibus peragendis, quae in duo aut ad summum in tria Consistoria singulae dividi consueverunt , quaeque non solum a Senioribus & Participantibus. sed etiam a Junioribus & Coadjutoribus per turnum, servato antianitatis ordine, de a Coadjutoribus

263쪽

Praedictis tam ex propria , quam ex Coadjuti persona haberi solent, decem scuta auri in auro Advocato peroranti pro qualibet vice , ex malefi- Ciorum proventibus . expedito Mandato a Notario Charitatis, eoque a Gubernatore Almae Urbis nostrae subscripto persolvi debent.

In iis pariter publicis Consistoriis, quae pro alicujus Beati Canoni-Zatione coguntur, ad Advocatum pertinet Consistorialis Aulae, vitam, irtutes . atque miracula Servi Dei fusε integrEque enarrare, atque instantias Ecclesiarum , Principum , ic Populorum pro ejusdem Servi Dei Canonizatione Summo Pontifici repraesentare. Idemque paratus esse debet

Praedicta omnia, si opus sit, in sequenti Consistorio semipublico stri stim

referre . Deinde in die solemni Canonietationis in Vaticana Basilica peragendae , iterum pro definitivae sententiae prolatione coram Summo Pontifice publice instare. Pro quorum omnium implemento is, qui ea gesserit, ex emolumentis , quae occasione Canoni Eationis Advocatorum praedictorum Collegio debentur, triginta scuta monetae percipiet; a Postulatore autem causae, eidem dono dabitur Imago depicta Servi Dei inter Sanctos relati.

Quotiescumque demum summo Pontifici in Consistorio sedenti sup-Plicandum fuerit, sive ii, quorum res agitur in Curia praesentes sint, sive absentes, dummodo non sint Imperatoriae, Regiae, aut Cardinalitiae dignitatis, & in ipso Cons storio personaliter constituti; id nonnisi alicujus Advocati Consiliorialis voce & opera peragendum erit. Ipsique S. R. E. Cardinales, ubi suae dignitati renunciare, eamque in manibus summi Pontificis dimittere voluerint, per Advocatum pariter Consistorialem a Collegio de ipsorum assensu deputandum , praesentibus eorundem Procuratoribus legitimum mandatum habentibus, instantiam suam in Consistorio proponi facere debent: Qua de causa centum Ducati auri de Camera ad Collegii creditum antea depositi, eidem Collegio praestandi sunt, iique inter Participantes aequis portionibus dividendi. Similiter Patriarchae , Archiepiscopi , & nonnulli ex Episcopis, qui vel ex Ecclesiarum suarum juribus, vel ex personali concessione honore Pallii decorantur, illud in Consistorio secreto per interpositam Advocati Consistorialis personam postulabunt. Ideoque si Patriarcha, A chiepiscopus, sive Episcopus, ut supra Pallio donandus, in Romana Curia praesens existat, in Consistorio praedicto coram Pontifice se sistet, medius inter Advocatum pro eo perorantem a dextris, & Magistrum Caeremoniarum a sinistris; si verti Praelatus extra Curiam moretur. illius Procurator dextrum, Magister vero Caeremoniarum sinistrum , Advocatus

autem Consistorialis medium locum tenebit; atque hic pro supradicti Pallii concessione demisias Pontifici preces exhibebit. Et nisi agatur de Ecclesia in partibus Infidelium existente, vel cui ad instantiam , & juxta Decretum Congregationis S. R. E. Cardinalium negotiis de Propaganda Fide praepositae de Pastore provisum fuerit, Advocatus praedictus decem

264쪽

Ducatos auri de Camera , qui praecedenter depositi esse debent, pro hujusmodi petitione percipiet. Ad has vero petitiones in Consistorio proponendas soli admittentur septem Advocati Seniores seu Participantes . per turnum , exclusis Iunioribus & Coadjutoribus . nisi ex persona alicujus ex senioribus praedictis ad postillandum accesserint. Alterum verti officiorum genus, quod eidem Advocatorum Contastorialium Collegio privati vh incumbit, ad hujusce Almae Urbis nostrae Archigymnasii & studii generalis regimen spectat: Cujus Gymnasii Rectoratus cum olim uni ex Praelatis Romanae Curiae ad ejus vitam concedi& assignari soleret, a Sixto Papa V. Praedecessore nostro per ejus literas anno Incarnationis Dominicae millesimo quingentesimo octuagesimo septi-ino, decimo Kalendas Septembris sub Plumbo datas, pluribus ex causis

animum ipsius moventibus, nec non incompensationem Certae pecuniarum summae a praedicto Advocatorum Consistorialium Collegio in eum finem persolutae, eidem Advocatorum Consistorialium Collegio cum omnibus & singulis illius Ossicii juribus, reditibus & emolumentis . ne non cum quibusvis honoribus, oneribus, jurisdictionibus, facultatibus.& privilegiis supradicto Rectori Praelato alias competentibus , perpetuti

unitum , annexum & incorporatum fuit .

Quam proinde unionem & perpetuam annexionem & incorporationem ossicii Rectoratus hujusmodi. una cum facultatibus ipsum Gymnasium ejusque Ecclesiam . Scholas & Bibliothecam regendi , asservandi, & gubernandi, unumque ex proprio Collegio in singulos annos studiorum Rectorem , atque alterum Bibliothecarium , tum etiam Bibli thecae praedicta Custodes aliosque Gymnasii praedicti Ossiciales & Ministros, respective eligendi & deputandi; salvo eorum jure . quibus vel oneroso, vel alio legitimo titulo nonnullorum ossicialium hujusmodi de- , putatio competere dignoscatur; necnon ejusdem Bibliothecae libros permutandi , statuta quoque , ordinationes & provisones pro Gymnasii praedicti meliori regimine & utilitate condendi, faciendi & publicandi . atque illa seu illas, toties quoties eisdem seu eorum majori parti expedire

videbitur , mutandi & innovandi , sicuti per Praedeces res nostros Si tum V., Clementem VIII. & Alexandrum VII. Romanos Pontifices ei Ddem alias concesse fuerunt, approbamus & confirmamus, & quatenus opus sit, de novo concedimus & indulgemus. In eligendis autem per concursum , quoties ita Nobis & Successoriabus nostris placuerit, tam Iuris Canonici, &Caesarei in Archigymnasio praedicto Antecessoribus, quam aliorum Theologiae , Linguae saneta , ali rumque Linguarum & eloquentiae, necnon rationalis di experimentalis Philosophiae Medicinae , & ceterarum artium & facultatum , quae in Αμehi gymnasio hujusmodi publice traduntur, & explicantur, Prosessoribus atque Lectoribus; volumus, ut concurrentium examini coram Ven.

265쪽

di ejusdem Archigymnasii atque Universitatis studii generalis Cancellario, S. Clementis nuncupato , ejusque in ossicio Camerariatus hujusmodi Successoribus habendo, Advocati praedicti collegi aliter semper assistant; &pro eorum, qui examinati fuerint, electione una cum Camerario praedicto, qui tamen duplicis suffragii jure gaudere debeat, iidem Advocati

Consistoriales suffragium serant. Et quidem examen eorum, qui ad obtinendas Cathedras in Decretis, seu in jure civili scientiam & peritiam suam profitentur , ab ipsis Advocatis Consistorialibus peragendum erit. Ad aliarum vero scientiarum , sive facultatum, aut Linguarum Lectores Candidatos experiendos atque probandos, ab Archigymnasii Rectore pro tempore deputato , cum praedicti S. R. E. Cardinalis Camerarii partici-Patione di assensu , alii assumentur Assessores in scientiis , facultatibus, &Iinguis hujusmodi praestantes, juxta quorum consilium atque sententiam tam Camerarius , quam Advocati praedi sti in suffragiis serendis super Concurrentium peritia judicia sua dirigere valeant. Ac den ique totius examinis , sive concursus, & suffragiorum latorum relatio, Nobis seu Romano pro tempore Pontifici fiet; ut vacanti Cathedrae, sive lecturae, de persona habili & idonea, auetoritate Apostolica provideatur. Firmamque praeterea & ratam perpetuo esse volumus privativam facultatem Candidatos in utroque seu alterutro Iure Canonico & Caesareo experiendi, probandi, eosdemque Doctores in utroque seu alterutro Iure praedictis in Romana Curia & Urbe creandi, eisque Doctoratus hujusmodi insignia conserendi, supradicto Advocatorum Consistorialium Col- Iegio tum antiquae consuetudinis & possessionis jure competentem . tum etiam expressis Praedecessorum nostrorum Indultis & privilegiis multoties Conccsiam & attributam, praesertim vero a sel. record . Sixto Papa IV.,

Iulio Papa III., Sixto Papa V., & Clemente Papa VIII., prout in eorum literis decima octava Septembris anni millesimi quadringentesimi octuagesimi tertii, sexta Februarii anni millesimi quingentesimi quinquagesimi secundi, tertia Septembris anni millesimi quingentesimi octuagesimi septimi, & duodecima Septembris anni millesimi sexcentesimi primi,

respeeti vh datis plenius disponitur& continetur. Asserta vero privilegia , indulta, licentias & facultates, quorum praetextu aliae Personae,ieu Collegia cujuscumque status, gradus , conditionis S praeeminenetiae , id sibi licere contendunt, licet alias a praedictis aliisque Praedecessioribus nostris declarata , moderata , seu respecti vh revocata , annullata .& viribus vacuata suerint: Nos etiam , quacumque auctoritate di potestate , & quibuscumque ex causis, etiam ex titulo onerosio , &sub quibusvis verborum formulis, expressionibus, clausulis & Decretis. etiam

per Nos & Praedecessores nostros Sedemque Apostolicam , eadem praedictis concessa sorent, & quam tum vis longae & immemorabilis consuetudinis usu ab eisdem sive personis , sive Collegiis possessa & obtenta fuerint, Din. V. F f prae-

266쪽

226 ACTA CANONI Z ATIONIS

praesentium pariter tenore , quatenus opus sit, revocamus, annullamus 'cviribus perpetuo Vacuamus.

Et nihilominus attendentes, quod inter dilectos Filios Collegium

nostrorum& Sedis Apostolicae Notariorum , Protonotariorum nuncupatorum , de numero Participantium , ex una , praedictumque Collegium

nostrae Consistorialis Aulae Advocatorum , ex alia parte. lis , & causa super iacultate promovendi ad gradum Doctoratus in utroque vel altero Jurium, tam in Urbe ejusque dis frictu, quam extra illam & illum . in Causarum Palatii nostri Apostolici Auditorio . coram certo illius Audit re i ntroducta , adhuc pendet i ndecisa : Nos, qui jura , rationes, & ex

ceptiones utriusque partis, tam voce nostris auribus insinuata , quam scripto deducta , per Nos ipsos accurath examinavimus, & matura Consideratione perpendimus : Volentes ab utroque Collegio tam Notariorum , quam Advocatorum hujusmodi, quorum singulares personae familiares nostri existunt, omnes & quascumque super hac re lites, & Controversias penitus e medio tollere , eorumque respecti vh jura . facultates& privilegia certis congruisque limitibus praefinire ; Motu, scientia , &potestatis plenitudine paribus, praedictam ac quamcumque aliam . si qua sit, litem & causam . in praedicto Auditorio, vel alio quovis Tribunali coram quocumque Iudice , & in quacumque instantia , inter utrumque

Collegium hujusmodi super praemissis pendentem sillius respectivb statum , merita & alia quaecumque etiam de necessitate juris vel saeti omnino exprimenda, nec non utriusque Collegii praedicti concessiones, indulta, privilegia, & literas Apostolicas, eorumque totales & integros imnores satis Nobis cognitos & perspectos, praesentibus pro plenἡ & susti- cienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes in . harum serie ad Nos avocamus, penitusque & omnino supprimimus , & extinguimus , perpetuumque desuper silentium imponimus, atque os occludimus. Eil-dem vero Notariis de numero praedicto nullatenus licuisse , aut licere statuimus & declaramus, obtentu & vigore literarum se l. record . Sixti Papae V. P taedecessoris nostri incipien. Laudabilis super eorum privilegiis editarum . sub datum videlicet nonis Februarii Pontificatus sui Anno Primo , vel quarumvis aliarum literarum Apostolicarum sub quacumque sorma eidem Collegio concessarum , examinationem cujusquam . Doctora tus gradum in altero vel utroque jure suscipere cupientis , ad Partes , di extra Urbem committere , nec sub aliena fide , & relationibus examinationis hujusmodi, absentem quemquam cum clausula . ac si esset praucus, prout saepius hactenus factum fuisse intelligimus , ad hujusmodi Doctoratus gradum in eadem Urbe promovere; sed tantummodo Notarios n stros praedictos , eorumque Collegium quatuor personas singulis annis, easque in Urbe praedicta ver8, & realiter praeientes. praevio rigorosis examine personaliter, & collegialiter per ipsosmet Notarios faciendo .& non Diqilirco by Cooste

267쪽

QSIN QNE SANCTORUM &c. et a

& non aliter , nec alio modo , ad normam Indulti Apostolici a rec. mem. Urbano Papa VIII. etiam Praedecessore nostro eidem Collegio concessi,

per suas literas datas sub Annulo Piscatoris die quinta Septembris Anni millesimi sexcentesimi vigesimi noni, ad Doctoratus gradum hujusmodi

promovere, liberἡ & licite posse praesenti nostrae declarationis oraculo definimus: Decernentes sic , & non aliter intelligendas, & interpretandas fuisse , atque in posterum intelligi, & interpretari debere eorundem Sixti. & Urbani Praedecesssorum literas praedictas, quas pro majori cautela , & quatenus opus sit, eatenus limitamus, revocamus & abolemus , quatenus praesentibus nostris literis in aliquo adversentur , easdem in omnibus & per omnia ad viam & terminos earundem praesentium reducentes ; ne in re , quae tanti momenti eth pro recto ac felici Sanctae Ecclesiae & Rei publicae gubernio, vel periculum immineat, quod sub aliena fide di relationibus, ad gradus hujusmodi promoveantur indocti , di qui si diligentem examinationem per ipso met Notarios personaliter & collegialiter adhibitam subjiissent, minus idonei Iorsan reperti fuissent: Vel

id, quod absurdum reputamus, sequatur. ut scilicet praedicto Notariorum nostrorum Collegio. cui de vere & realiter prael entibus in eadem Urbe , nonnisi quatuor singulis annis diligenti pra: DisIo examine, juxta memoratum Urbani Praedecetaris Indultum, ad gradum praedictum promovere concessum fuit; id ipsum innumero indes nito pei missum centeatur . quoad eos, qui ab eadem Urbe absentes , dc in remotissimis sortasse re gionibus constituti permaneant. Ad consulendum tamen indemnitati eorum, qui hactenus a dilectis Filiis Sedis Apostolicae Notariis praedietis extra Urbem, dc in absentia contra praesentis nostrae declarationis tenorem . Doctoratus gradum in utroque vel alterutro jure susceperint; omnes & singulas hujus odi promotiones ad hunc diem peractas auctoritate nostra perpet uti revalidamus;&quascumque promotionum hujusmodi nullitates, ex potestatis dunt xat defectu provenientes, earundem praesentium tenore sanamus: Easdemque promotiones & gradus h etenus ita collatos, & respecti vh susceptos , ad omnes ei sectus . ad quos de cetero valere censebantur, Esdem sic. ut praesertur promotis in pollerum etiam suifragari debere

statuimus .

Quia vero UJustre & perantiquum eorundem Notariorum de numero Participantium Collegium hujusmodi, ob grata devotionis & Ω- miliaritatis obsequia . quae Nobis & Apostolicae Seda incessanter impendit, aliaque iJlius di Notariorum praedictorum merita, speciali benevolentia prosequimus , volentes aliquam propensae nostrae erga illud voluntatis significationem exhibem, eisdem Notariis de numero praedicto, eorumque Collegio plenam liberamque licentiam , facultatem & potestatemper eas deae praesentes tribui mus & impertimur , ut ipli de cetero in perpetuum si Culis anuis, nΩn quatuor duntaxat personas, easque familia-F s a res Diqiligod by Cooste

268쪽

res & pauperes, prout in dictis Urbani Praedecessoris literis praescriptum reperitur , sed vigore praesentium , sex quidem personas, etiamsi non familiares , nec pauperes dummodo tamen in Urbe praesentes ex illant. aliaque necessaria requisita illis suffragentur ) ad praedictum gradum Doctoratus in altero, vel utroque jure promovere possint& valeant: Ita quod sic per eos pro tempore promoti, & laureati omnibus di singulis favoribus, honoribus, gratiis & privilegiis , quibus similes Doctores in publico Archigymnasio Sapientiae Urbis laureati de jure, usu, privilegio , consuetudine , aut alias quomolibet utuntur, fruuntur & gaudent , parisormiter & aeque principaliter uti, frui, potiri, & gaudere possnt & debeant, ac ad omnes & quoscumque effectus, etiam Ecclesias Cathedrales assequendi, ab omnibus ubique censeri, haberi . & reputari, ac si in praedicto Archigymnasio verε promoti 8c laureati fuissent: Ampliantes & extendentes quoad haec utrasque Sixti di Urbani

Praedecessorum literas praedietas, de cetero in suo robore permansuras . Volumus autem, quod iidem Notarii eorumque Collegium praedictum in promotione & creatione dictorum sex , alterius, vel utriusque Iuris Doctorum , omnia & singula ad praescriptum di starum Urbani Praedecessoris di nostrarum praesentium servanda & adimplenda , omnino servare & adimplere teneantur: Et quod numerus dictorum sex , & non ultra , quavis de causa uno anno non Completus, non possi, nec valeat

subsequentibus annis compleri vel reintegrari: Quodque nota rogitus promotionum , eum nominibus & cognominibus ac Patria promotorum , intra mensem ex tunc proximum , a die cujuslibet promotionis computandum , ad Archivium Urbanum , ad instar aliorum rogi tuum , per Secretarium Collegii hujusmodi, vel per ipsos promotos & laureatos , deserri omnino debeat: Et tunc solum videlicet, postquam nota praedicta ad Archivium Urbanum delata fuerit, & non antea , talis promotus

pro Doctore se gerere, & pro legitime laureato & promoto ad quoscumque Iuris effectus haberi possit; alias promotus ipse pro Doctore publice , vel privatim se gerens, poenam falsi ipso saeto & jure incurrat.

Omnes vero alias promotiones & creationes Doctorum in utroque .

seu altero Iurium , atque Insgnium Doctoralium traditiones ab aliis. quam Advocatis Consistorialibus p dictis, etiam per Comites Palatinos , aut per ipsos Notarios de numero Participantium , eorumque Collegium , praeter vel contra praesicriptam formam , & ultra praefinitum n merum , in Romana Curia & Urbe praedicta in posterum factas vel f ciendas cum omnibus inde secutis & sequendis quibuscumque , irritas& inanes nulliusque roboris vel momenti esse & sore , ac pro nullis &insectis haberi & censeri, neminique ad quoscumque effectus ullo unquam tempore sit fragari debere , ipsosque ab aliis quam Advocatis praedictis , etiam per eosdem Notarios de numero praedicto, ultra sex praefatos, adfradum Doctoratus hujusmodi nulli ter & attentate promotos vel assumptos a

269쪽

QUINQUE SANCTORUM &c. 229

ptos, pro non Dinstoribus haberi . eadem Apostolica auctoritate statuimus , atque decernimus.

Praeterea supradictos nostrae Consistorialis Aulae Advocatos, eorumque Collegium amplioribus favoribus & gratiis prosequi , ictam praedicti Archigymnasi Almae Urbis nostrae splendori & dignitati, quam seliciori atque utiliori Romanae Curiae statui de regimini plenius consulere dc providere volentes , simulque dignum rationique consonum reputantes , ut quicumque ad Dignitates , Praelaturas , Magistratus aliaque munia Zc Ossicia dictae Curiae, quae in eadem Curia , oc in Romana Urbe Consistunt, dc in ea exercentur , 5c quae Doctoratus gradum in utroque vel altero Jurium annexum habent. aut quomodolibet requirunt, Pro tempore assii mi. dc promoveri desiderant, eorum doctrinae dc idoneit iis in praedicto Archigymnasio publicum praebeant experimentum ἰ Apostolica a uetoritate praedicta , motuque , scientia , dc potestatis plenitudine Paribus, ita tuimus atque sancimus , ut ii quidem , qui ante diem publicationis praesentium ad hujusmodi Doctoratus gradum in quacumque publica dc approbata tam Status ecclesiastici, quam extera Universitate studii generalis, legitime promoti extiterint, ad Praelaturas, Magistratus, Iudicaturas , Lecturas dc Dignitates etiam Ecclesiasticas dictae Urbis , nec non ad facultatem scribendi tam in jure, quam in laeto, dc patrocinandi uti Procuratores in caulas coram praedicto Rotae Romanae Auditorio , dummodo cetera necessaria requi sta illis alias respecti vh suffragentur, admitti, illasque dc illos seu illa recipere, retinere, dc exercere libere dc licitε possint 8c valeant. nec ob id eundem Doctoratus gradum iudieto Archigymnasio iterato suscipere cogantur . Contra vero ii, qui ante diem publicationis earundem praesentium literarum nondum doctoralem gradum , ut praesertur , suscepisse comperti fuerint, ad aliquam ex

dignitatibus, vel aliquod ex beneficiis Ecclesiasticis in Basilicis . aut Coblegiatis, vel aliis Ecclesiis ejusdem Urbis consistentibus , pro quibus assequendis , obtinendis , vel retinendis ex Sacrorum Canonum , aut Gen

xalium Conciliorum , vel Constitutionum Apostolicarum, seu aliarum Sanctionum dispositione , vel etiam ex lege fundationis, gradus ic qualitas Doctoralis requiratur , ac etiam ad Praelaturas, Magistratus, Judi Caturas . etiam alieno nomine exercendas. 6c Lecturas publicas Urbis dc Curiae praedictarum , nec non ad facultatem patrocinandi tanquam PrinCuratores in causis coram eodem Rotae Auditorio , aut respondendi de jure , seu scribendi pro Advocati munere coram quocumque Judice, seu Tribunali; ac demum ad quodcumque munus vel ossicium Urbis dc Curiae praedictarum in ipse Urbe exercendum , quod de jure pariter , vel statuto , aut ex aliqua Apostolica Constitutione 6c Ordinatione, vel etiam ex longa dc inveterata consuetudine gradum 8c qualitatem Doctoralem hujusmodi exigat, vel requirat, non possint, nec valeant recipi, vel admitti, illasque ac illos Zc illa respective obtinere vel exercere; etiamsi

270쪽

Praelaturae & Iudicaturae praedictae ejusdem Rotae, Camerae, & Cancellariae Apostolicae , Signaturae nostrae . Populi Romani, vel cujusvis Collegii etiam privilegiati & privilegiatissimi, ac specialem di specialissimam

ac speciscam & individuam mentionem & expressionem requirentis exi stant: nisi ante admissionem & receptionem hujusmodi, vel quoad praedicta beneficia di dignitates Ecclesiasticas , infra tempus a jure vel Constitutionibus & Canonicis Sanctionibus praedictis , aut in fundatione respective praefixum , Doctoratus gradum in ipso publico Urbis nostrae Archigymnasio susceperint: Decernentes & eadem auctoritate statuentes , quod gradus Doctoratus hujusmodi post earundem praesentium publicationem in alia quavis studii generalis Universiitate tam extera . quam Status nostri Ecclesiastici, quantumvis publica, approbata, celebri & famosa , ac specialissima mentione digna, datus & receptus, ipsis gradu atis ad quemcumque alium , non autem unquam ad effectum assequendi supradictas Dignitates, Praelaturas, Iudicaturas, Lecturas, Munera & Ossicia praedicta in Curia & Urbe nostra. suffragari de reliquo valeat; immo pro effectu praemissiornm Doctoratus gradus alibi datus & receptus, habeatur di haberi debeat, ac si nullo modo datus ac receptus suisset. Ab hac tamen generali lege illos duntaxat exceptos esse volumus ,

quos in vim Apostolici privilegii seu Indulti alicui Nationi , Civitati ,

Universitati . seu Collegio ab hac S. Sede concessi . vel ad munus Advocati Consis oriatis. ut supra , vel ad Audito ratum Causarum Palatii nostri Apostolici nominari, Jc Nobis seu Romano Pontifici pro tempore existenti , praesentari. seu alias juxta Indultorum hujusmodi tenorem eligi &deputari contingat: Ut scilicet. si illi qui ad praedicta Ossicia nominati seu electi fuerint, in aliqua conspicua Universitate illius Nationis, aut Civitatis, vel in ea respecti vh Universitate aut Collegio , quibus indulta hujusmodi, seu privi lcgia concessa fuerunt. ad Doctoralem gradum in utroque jure promoti suisse dignoscantiar, hujusmodi gradus ab iis, ut praesertur susceptus , juncto illivis seu illorum lcstimonio , qui eos praesentaverint, nec non Pontificis judicio , qui eosdem ad praedicta Ossicia elegerit & deputaverit . satis eisdem suffragari censeatur, ad effectum assequendi hujusmodi ossicia , eaque servatis servandis exercendi , ahique eo quod ad iteratam pri icti gradus susceptionem in dicto Sapientiae Archi- gymnasio compelli possint. Ut igitur ordinatio & statutum nostrum hujusmodi perpetuis suturis temporibus inviolabiliter observetur Ven. Fratribus noltris Thomae Episcopo Ostien. & Velitern. S. R. E. Cardinati Vice Cancellario Rufo, &Anibali Episcopo Portue n. ejusdem S. R. f. Cardinali Camerario S. Clementis ; necnon dilecto Filio nostro Nereo S. Eustachii praedictae S. R. E. Diacorio Cardi tuli Consino nuncupatis. Signaturae nothrae Iustitiae Praefecto. eorumque in dictis Osficiis Successeribus . dc dilactis 1praeterea filiis,

Collegiis Notariorum Apollo licorum , Proto tariorum nuncupatorum

SEARCH

MENU NAVIGATION