장음표시 사용
522쪽
Ergo Excellentissimus D. Legatus e magnifico Palatio Farnesiorum. unde genus ex materno sanguine ducit Rex Carolus, velut a Regali D mo discessit, cum Vespertinae preces cani cepissent coram Pontifice inmemorato Sixti IV. Sacello. Praeibant pedites Senatus Populique Romani Tympanotribae, aliique nonnulli Tubicines: Duo sequebantur ex gregariis Legati famulis, & familiari ejusdem veste, multo tamen argento variegata induti, equis insidentes. Tympana Tubaeque , quae subinde pulsabantur inflabanturque , velo serico , in quo Columnensium &Salviatae Gentis stemma pictum erat . circum vestiebantur . Posὲ hos equitabant Designatores duo, C FIOrerios vocitant J , ad quos onus incubuerat, comitatum omnem instruere, di suum unicuique locum attribuere . Nobiles deinde Aulici tam Eminentissimorum Cardinalium, quam Oratorum & Procerum & aliorum quoque, qui ipsi Regi vel clientela, vel beneficio sunt obnoxii : Tum intimi familiares Legati. Proeeres, & Equites quam plures, vel ex utraque Sicilia, vel Hispani. Succedebat Helvetiae Custodiae Dux , quatuor peditibus stipatus semulis :Principes post hunc, & Optimates, Regis vectigales: Tum duo Turmarum levis armaturae Pontificii Duces. Phaleratus postea & ornatus stragulo rubro villoso , quod opere phrygio intextum argento totum erat, manuducebatur a duobus Pedissequis urbana nigri coloris velle indutis Equus albus , nullo SesIore , sed Insignibus Sanctitatis Suae solido ex argento conflatis, quae supra ephippium a duobus famulis sustentabantur , magnifice onus ius. Sequebatur inde Praesectus Equili C,
lumnensium , cui pendebat e collo nummorum crumena, pariter equitvis,
post quem incedebat Eques D. Legatus nobili circum pedum Epheborum,
Procoetonumque corona interius circumseptus, exterius vero sorti Milutum Helvetiorum manu securibus Palatinis armata. & a duobus eorumdem Centurionibus ducta , quae in duos ordines ita protendebatur, ut& vectigalem equum, &qui post eum gradiebantur, utrinque medios concluderent . Proxim8 Legatum mulis praeclare instructis vecti nota pauci incedebant Episcopi, nemine praesertim absente ex iis, quos e Campania Summus Pontifex jusserat Romam evocari, ut Beatis inter Sanctos reserendis suffragari possent, & eorum Canonigationi interesse :Subsequebantur utriusque Pontificiae Cohortis Milites levis armaturae, qui de more sagati, sed sine lanceis, e Papae Custodia, deducendi L gati gratia , usque ad memoratum Farnesianum Palatium prius accesserant .
Claudebant agmen Currus duodecim , multo auro & caelatura spectabiles, quorum quatuor senis equis , reliqui bijugis agebantur . At verti , Per consertas Populi multitudine vias cum e Sancti Angeli Ponte in regionem Urbis, quam Burgum vocant, transgrederetur Legatus, hellicis tormentis ex Hadriani mole displosis salutatus perrexit equitans sub Porticu ad marmoream Constantini Statuam, prope quam descen
523쪽
de ns, & alienorum comitatu dimisso Papam adivit, ut ei Tolutarium equum de more offerret, qui per gradus Regiae, uti dicunt, Scalae in Aulam ascenderat. Ceterum ut magis appareat, quod brevi narratione explicatum est; sermam rei totius, prout gesta est . magno studio delineatae , di aeri affabre incisae non alienum visum est hic apponere . Ignes festi sacesque tota Urbe in viis & senestris lucentes noctem exceperunt. Praecipuό vero omnium in se oculos convertit celeberrimus. idemque unicus , sit moles immensa & artificium spectetur, Templi Uaticani Tholus , qui cura R. P. D. Ioannis Francisci de Abbatibus Cliverit Fabricae OEconomi cujus multa sunt memoratu digna ad Ornandum Principis Apostolorum sepulchrum , ejusque aeneum vetustissimum Signum Donaria , tam multis facibus & lampadibus mirifice dispositis , totus collucebat, ut noctem vincere videretur . Hujus Ichnographiam inter Imagines & delineamenta ad calcem operis sub numero primo appositam
Nec minori suerunt voluptati , licet quater in anno iterentur, Praeter alia nitrati pulveris ope spectacula in eadem Hadriani mole, aut missilium ignium genera varia , aut eorumdem uno tempore erumpentium tanta copia , ut Arx ipsa montis instar ignivomi Coelum flammis Operiret tonantibus. Biduo haec spectari quotannis solent, cum recolitur triumphalis passionis gloriosorum Principum terrae memoria : tertius hoc anno dies est additus novorum Sanctorum causa. Reliquum quod erat ejus noctis, non desuerunt Religiosi praesertim viri, qui traducerent in orationibus, ' cor suum tradentes, ut vigilarent ad Dominum , & de sutura Beatorum gloria maturius laetarentur . Summo mane quotquot ex utroque Cl ero erant, ut praesto essent suturae Supplicationi, ad constituta in Vaticanis aedibus Atria contenderunt ; praeceperat autem Sanctissimus Dominus Noster , ut Clerus non ,
quemadmodum prius factum erat, compositus hinc inde a Palatii porta . quam ferream vocant, usque ad Obeliscum , & ab eo per Forum usque ad primarium Basilicae ostium duas inflexas continuasque formaret lineas , & ita consisteret, descensum & transitum suae Sanctitatis per earum medium praestolaturus; sed ut composith graviterque incedens , Canens praeterea hJmnum Ate Idaris Stella recta introiret in divi Petri Templum. Quo verti Populi Clerique totius preces ac vota ad exorandam Canonizationis peragendae deliberationem ultimam publichaccederent; mandaverat , ut post Sacrae Congregationis Rituum Consultores, qui omnium postremi in hac Supplicatione suturi erant, Vexilla quoque quinque Beatorum Sanctis adscribendorum comportarentur. - di in-
526쪽
& intra Basilicam transeunti Pontifici humiliter exhiberentur . At viam quoque solito longiorem , quae ab universo procedentium ordine tenenda erat, in ea parte, quae a fronte ad frontem quadrigemini peristylii aperta est , &sub dio, Pollulatores praealtis trabibus in terra defixis . textilique serico rubro ab imo ad summum convestitis , supraque telis ex cannabe extensi s. ne solaribus radiis esset pervia, tegendam curaverunt.
Onus vero Cereorum distribuendorum singulis agminibus , qui Supplicationem componerent, ita duo ex Caeremoniarum Magistris . selectique aliquot Patres ex iis ordinibus Regularibus, qui sumptus in Canonietationem faciebant, inter se partiti fuerant, ut primi ope Acolythorum Cappellae Pontificiae Clericorum quadrilibres Cereos Cirdinalibus, Patriaria chis, & quibusdam aliis ; trilibres ceteris e Pontificiae Cappellae corpore traderent, dum successivε in ipsum Sacellum intrarent; alteri autem singulis ex utroque Clero, qui Supplicationi intererant, dum bini transirent ante ligneum suggestum, quod comparatum ad hoc fuerat in loculamento sub porticu a laeva exeuntium per supradictam portam ferream in peris 3 lium . Dabantur verti ab his Ceret ardentes in Supplicatione deferendi non omnibus aequales, sed bilibres aut librales , vel selibrae pondere, aut quatuor unciarum , Prout uniuscujusque coetus , aut personae
dignitas pollularet. Congregatis itaque Regularium , Monachorumque Familiis , Ecclesiarum Rectoribus & Clericis. Collegiatarum & Basilicarum Canonicis,
confertoque jam serme majoribus Ecclesiasticae dignitatis Ordinibus Sixti IV, licet peram plo sacello ; viis quoque, qua suppliciter procedendum
erat, per Milites circumseptis ; interiori praeterea Basilicae parte quate nis armatorum hominum ordinibus munita; submotaque e medio spectatorum turba undique jam irruente , coepta eii dirigi a Caeremoniarum
Magistris Supplicatio. Prima procedentium acies compIectebatur Pueros Hospitii Apostolici sancti Michaelis. ac Orphanos; Patres Tertii ordinis sancti Francisci Recollectorum Gallos ex Conventu S. Mariae Miraculorum; Eremita nos excalceatos ordinis S. Augustini ; Capuccinos ; Mercenarios ordinis beatae Mariae Redemptionis Captivorum e Domo apud sanetum Adrianum ; Patres S. Honuphrii ordinis Eremitarum S. Hieronymi Congregationis B. Petri de Pisis: Minimos sancti Francisci de Paula ; Patres Tertii ordinis sancti Francisci; Minores Conventu ales , De Observantia ,&eos, quos Resormatos appellant; Patres sanctae Mariae de Populo OG dinis sancti Augustini Congregationis Observantiae Longobardiae; Eremitanos ejusdem ordinis, ex Coenobio sancti Augustini; Carmelitas Congregationis Mantuanae apud Ecclesiam sancti Chrysogoni in Regione Transtriarina ; Alios praedicti ordinis B. Mariae Virginis de Monte Ca melo ex Monasteriis se hi Martini in Montibus , sanetae Mariae Trans pontinae in Regione Burgi, & sancti Iuliani in Exquiliis ; Eremitas Montis Se Duilired by Corale
527쪽
tis Senarii ordinis servorum beatae Mariae Virginis e Coenobiis sancti Marcelli, sanctae Mariae in via, & sancti Nicolai vulm de Arctonibus olim in Archemoniis, ita nuncupati ab hujus cognominis familia, cujus E cclesiasin. me. Benedicti Papae XIII. beneficentia est Patribus istis restituta post annum secularem millesimum septingentesimum vigesimum quintum: Patres Ordinis Praedicatorum sanctae Mariae supra Minervam & aliorum Coenobiorum . Hujus primae aciei corpora , quemadmodum & cetera alia , quae in altera acie subsequebantur , unum ab altero Crux praelata tamquam regale Christi Domini vexillum & triumphale signum , discriminabat. Secundam aciem Monasticae vitae Prosessores constituebant, videlicet, sancti Hieronymi Longobardiae ad divi Alexit aedem in Colle Aventino ; Canonici Regulares Sanctissimi Salvatoris ordinis sancti Augustini ad divi Petri ad Vincula in Colle Exquilino ; Monachi Congregationis Montis Oliveti ordinis sancti Benedicti apud sanctam Mariam Novam , quam olim minorem nuncupabant, in Foro Boario ; Monachi Congregationis Coelestinorum e sancti Eusebii Monasterio ad Cimbrum , seu ad Marii Trophaea in Monte Exquilino; Monachi ordinis Cis erciensis in unum corpus collecti, & unica sub Cruce incedentes, tam Congregationis Reformatae sancti Bernardi ad Thermas, & sanctae Pudentianae ad radices Montis Viminalis , quam Congregationis Etruriae e Monasterio SS. Vincentii, & Anastasii ad aquas salvias, & Congregationis Longobardiae ad sanctae Crucis in Jerusalem ; Monachi Congregationis Vallis Umbrosae ordinis sancti Benedicti apud sanctam Praxedem in capite Suburrae; Camaldulenses Ordinis ejusdem S. Benedicti apud sancti Gregorii maternam olim domum , mox ab ipso in Monasterium conversam . ad Clitum Scauri; Cassinenses Ordinis item sancti Benedicti e Basilica sancti Pauli extra Urbis moenia in via Ostiensi; Canonici tandem Regulares sanctae Mariae de Pace ordinis sancti Augustini Congregationis Lateranensis. Praeibat tertiam aciem Crux Cleri Secularis delata sicut aliae ordinum inter duos Acolythos cerostata portantes: Subsequebantur Alumni Seminarii Romani; Rectores Eccleuarum Parochialium Urbis, ac Vicarii perpetui, quibus, ut a ceteris de Ciero discernerentur, Sancti nsimus Dominus Noster nuper indulserat, ut circumpositam collo sacerdotalem stolam in publicis Processionibus in posterum deserrent. Parochis succedebant Canonici Collegiatarum, id est sancti Hieronymi Ill Iric rum , sanctae Anastasiae, sanctorum Celsi & Iuliani, sancti Angeli in Foro piscium, sancti Eustachii, sanctae Mariae in Vialata , sancti Nicolai in Carcere Tulliano, sancti Marci; & sanctae Mariae ad Martyres . Η rum postremus erat Cleri Camerarius superpelliceo ac Sacerdotali simia redimitus. Canonici demum insignis Collegiatae sanctae Mariae in Cosmedin, vulgo Bocca delia verita quae ad hunc dignitatis gradum evecta est assia. mem. Benedicto XIII., qui Canonicis ejusdem Cappa magna , at- qiae Diuiti sed by Corale
530쪽
que Rocchetto insignitis iacultatem praeterea fecit praeferendi Papilionis , & aereae manualis ante ipsum campanulae comportandae ad instar aliarum Collegiatarum Insignium , '& Basilicarum Urbis, Papilionibus &'Campanulis utentium in signum Mitricitatis : Substitutae eae quippe sunt tubis illis argenteis veteris Teilamenti . quae adhibebantur ad congregandum Populum, dandumque prosectionis signum, quoties castra movenda ei sent. Nec absimili quidem forma noli rae Campanulae conflatae sunt, si attendatur illarum tubarum descriptio apud Iosephum libro 3. Αntiquitatum cap. I I.: Pulsantur autem in Processionibus , ut sono vocis suae ad Fidem & Ecclesiae Congregationem quoslibet obvios vocent, & ad supplicandum simul cum aliis invitent. Antiquitatem ritus seculum octavum demonstrat. In secundo Concilio Nicaeno. quod anno septingentesimo octogesimo septimo celebratum est, ubi agitur de celebri illa translatione reliquiarum sancti Anastasii Mirtvris . memoratur signa sui sese pulsata non aerea , sed lignea , quae idcirco appellantur ibi: Lignas era : Cujusmodi sunt ea, quibus etiamnum utimur in diebus Tenebrarum ;& perseverare usus eorum dicitur in Ecclesia Graeca , Teste Amalario, qui libro . de Ecclesiast. o T. cap. 2I. ait: Adhuc junior Roma , qua antiquis temporibus sub uno domino cum antiqua Roma regebatur, tisum lignorum tenet, non propter aris penuriam , sed propter vetusatem : At reditus fiat ad Supplicationis ordinem. Post insignem sanctae Mariae in Cosmed in Collegi 1 tam , aliae antiquiores duae subsequebantur, sanctae Mariae Transtyberim ,& sancti Laurentii in Damaso. una incedentes juxta pactam inter se quotannis alternationem . Tum Cleri. & Collegia trium Patriarchalium Basilicarum , unumquodque sub Cruce sua cum Papilione & Tintinnabulo, nempe sanctae Mariae Maioris, sancti Petri in Vaticano, & sancti Ioannis in Laterano. Tribunal Ecclesiasticum & Civile Eminentissimi Romae Urbis vicarii, sive Ius dicentes pro eo , qui Praeside R. P. D. Ferdinando Maria de Rubeis Archiepiscopo Tarsi Urbis Vice erente,
Supplicatione transeunte consederant in comparatis sedibus extra gradus Portae serreae sub Peristylio ad sinistram exeuntium . instructo agmine Lateranense Capitulum consectati statim sunt, ut si quae sorth in via exorirentur contentiones & jurgia , sua auctoritate compescerent. Bini deinde procedebant Congregationis Sacrorum Rituum in Causis Sanctorum Consultores, Regulares quidem juxta admissionis duntaxat prioritatem ; reliqui vero juxta dignitatis gradum, quem obtinebant; ita ut ultimo incederent, qui Episcopali charactere fulgebant: ceteris Praesulibus cederent in utraque Signatura simplices Referendarii . Post Consultores comportabantur magna quinque Beatorum inter Sanctos recensendorum Vexilla hastis auro undecumque illitis innixa , & laciniata corona ex textili serico phrygioque opere ornata: Unumquodque a fia-