장음표시 사용
511쪽
pertiri; quanici magis sperandum est, quod modci Beatus in Coelis pro
Alumnis luis Deum orare non cesset, suamque opem humiliter postulantibus, afferre non recuset, ut in illa coelesti confirmentur doctrina, in qua eos ore suo , per quod Christiis loquebatur, erudivit. Tertia die in Ecclesia S. Pudentianae fiet solemne in Pontificalibus Sacrum , intervenientibus dilectis filiis Protonotariis Apostolicae Sed is ex numero Participantium . Nam perhibent hoc loco fui e domum Pudentis Senatoris, apud quem , cum primum Romam advenit, hospitatus est Princeps Apostolorum Petrus, qui in eadem domo Verbum Dei Gentibus an nunciavit, sacras habuit Synaxes, Sacrum pluries lecit. 8c Sacramenta Christi administravit; adeo ut in ea jacta sint quodammodo prima Romanae Ecclesiae fundamenta omnium aliarum Eccletiarum MDtris & Magistrae , quam superbae inserorum Portae non vincunt. Quarta die in Ecclesia S. Mariae in Vi Lata Missiarum persolvantur solemnia , intervenientibus dilectis filiis Causarum Palatii nostri Auditoribus . Locus enim iste antiqua est Religione celeberrimus; ibi primum, ut sertur, hospitio exceptus est Apostolus, & Magister Gentium Paulus , qui, ut Acta Apostolorum testantur, ' mansit biennio toto in suo eonducto , ct puscipiebat omnes , qui ingrediebantur ad eum , praedicans Regnum Dei,
o docens qua sunt de Domino Iesu Chrisο , cum omni fiducia sine prohibitione . Quinta die ad Missarum solemnia in Pontificalibus celebranda convenient dile sti filii Camerae Apostolicae Clerici in Eccles a S. Petri ad Vincula seu Titulo Eudoxiae. Haec enim prima Ecclesia esse traditur , quae a Principe Apostolorum suit Romae immortali Deo dedicata ; in hac ejusdem beati Apostoli sacra Vincula servantur , quae semper summo in
honore ac veneratione apud Fideles omnes fuerunt , pluraque benignissimus Deus miracula per ea essicere ad laudem & gloriam Servi sui dignatus est . - Ηaec enim sunt felices illi nexus , qui de manicis di compedibus in coronam mutandi Apostolum contingentes martyrem reddiderunt: Felices catenae , quae nudatis pene ossibus inhaerentes vivas reliquias de sanguinis sudore jam attrita carne rapuerunt : Felicia Vincula , quae reum suum usque ad Christi Crucem non tam condemnatura, quimconsecratura miserunt.
Sexta autem die in Ecclesia S. Petri in Carcere, quo, ut serunt, BB. Apostoli Petrus , & Paulus per plures menses aretissima custodia ad mortem usque detenti sunt, eorumque Custodes Processus, & Martinianus ad fidem conversi , subito ex proxima petra Divina virtute sonte enato , suerunt a Petro sacro Baptismo abluti; & ubi in vinculis, & tete rimi carceris foeditate invisentibus se Evangelium Dei praedicare , Curare infirmos, sanare aegrotos, & multa alia patrare miracula non desierunt.
Missa autem in Pontificalibus in Ecclesia superiori, ob inserioris angustiam a
512쪽
stiam, adstantibus dilectis filiis Reserendariis volantibus Signaturae Iustitiae , celebrabitur.
Septima die Misssa in Pontificalibus. assistentibus dilectis filiis A
breviatoribus de Parco Maiori, celebrabitur in EccIesia S. Petri in Monte Aureo, ubi, ut pia traditione sertur, beatus ApostoIus Petrus Cruciassi xus martyrio coronatus est capite ad terram verso, & in sublime pedibus elevatis . asserens . se indignum, quod sic crucifigeretur, ut Dominus suus; sed ita e terra Coelum, quo iter parabat, suspiciens, admirandae humilitatis virtutem, novique m)sterii disciplinam & inter
Demum octava die festiva BB. Petri, & Pauli Apostolorum Principum solemnitas in sancta Lateranensi Basilica absoIvatur . Ibi enim suprα Altare Majus in argenteis Imaginibus margaritis lapidibusque pretiosis ornatis sacra Apostolorum Capita , quae olim in Ecclesia S. Laurentii ad
Sancta Sanctorum servabantur, a sel. rec. Urbano Papa V. Praedecessorς Nostro reposita suerunt. Beata capita, quae Sanctarum illarum animarum sedes nihil humile, aut mundanum , sed coelestia solum ac Divina Cogitaruntς quae non terrenum pulverem , aut humanas sordes, sed Duvinas revelationes , & coelestia Arcana recipere meruerunt; quae in no vissima omnium mortuorum resurrectione aeternis ornanda sertis corporibus ac animabus suis supernae Patriae beatitudine fruitura conjungentur. Mane Misarum solemnia in Pontificalibus, praesente Ven. Fratrum nostrorum S. R. F. Cardinalium Collegio, eo majori ritu dc solemnitate, qua sacri hujusmodi Cardinalium conventus peragi unquam solent, celebrentur . Vespere autem sacras Aeostolorum Reliquias veneraturi solemni cultu &pari animi devotione 'ad eamdem Basilicam pergant dilecti Filii Nobiles Viri Senator Urbis, & Romanorum Civium, & Camerae Urbis Conservatores, quorum pietatis exemplo commotus ad debitas immortali Deo gratias reddendas pro ineffabili munere ei colIato in beatorum Apostolorum Petri, & Pauli patrocinio universus Romanus PopuIus celebri frequentia di aemula festinatione accedere contendat . Pomeridiano autem tempore aliorum dierum omnes Constaternitates hujus Almae Urbis, per Venerabilem Fratrem nostrum S. R. E. Cardinalem Vicarium pro tempore publico Edicto intimandae, statis suis quaeque diebus ad eam Ecclesiam, ubi mane Missa in honorem Apostolorum celebrata fuerit, piε ac devot8 procedant. Singulis autem Conseatribus processionaliter accedentibus septem annos & totidem quadragenas,& aliis omnibus utriusque sexus Christifidelibus verε poenitentibus occonsessis, qui eamdem Ecclesiam . ubi Statio erit, religiosε visitaverint, de omnipotentis Dei misericordia confisi centum dies de injunctis eis , aut alias quomodolibet debitis poenitentiis misericorditer in Domi
513쪽
Monemus autem in Domino , & instantius rogamus, omnes Christi fideles in hac Alma Urbe natos & commorantes, ut pia Majorum exempla in veneratione erga beatos A postolos laudabili studio aemulantes in Ecclesiis a Nobis constitutis devota celebritate conveniant, & spirituali laetitia exultantes laudantesque Deum, qui glorificatur in Sanctis suis , tantam Natalis diei Apostolorum celebrent solemnitatem . Siquidem de praesidio Divinitus Nobis ad exemplum patientiae , & confirmationem fidei praeparato in horum excellentia Patrum merito est
exultantius gloriandum . quos gratia Dei in tantam altitudinem provexit , ut horum alteri magnum & mirabile consortium potentiae suae tribuerit Divina dignatio; alter verti vas electionis, & specialis Doctor Gentium superno oraculo & coelesti sententia suerit designatus . Praeterea meminerint saepe hanc Urbem potenti Apostolorum protectione a Barbarorum incursibus, a caede, a depopulatione, ab incendiis, a te rae motibus aliisque innumeris periculis & calamitatibus liberatam In mentem revocent innumera illa prodigia & gratias, quas ad gloriam servorum suorum Brandeorum , vel Catenarum contactu, vel sola ratione, aut nominis invocatione antiquorum Fidelium pietas ac devotio ab omnipotenti Deo obtinuit. Demum in memoria habeant verba illa B. Leonis Praedecessoris Nostri ad Romanum Populum ex beati Petri Cathedra clamantis & dicentis: ' Licet cmnem Ecclesiam , qua in icto es Ombe Terrarum . evnciis oporteat forere virtutibus; vos tamen praecipue inter ceteros populos decet meritis pietatis excellere, quos in ipsa Apsolica pe ra arce fundatos, Dominus Noser Iesus Chrisus eum Omnibus redemit, ct beatus soIus Petruspra omnibus erudivit. Caveant igitur, ne sanctis suorum Pastorum monitis inobsequentes, ne immemores beneficiorum Dei, ne irreligiosi erga Servos ejus B B. A postolos , & absimiles Majorum pietati inveniantur . Magnum enim periculum est, esse homines per oblivionem beneficiorum ingratos Deo, & Servis ejus, nec correptione corrigi, nec de gratiis recordari . Sciant denique, quod beatos Apostolos, qui apud Deum intercessores sibi esse non curat, suarum culparum severos Iudices habebit, &quos conciliatores supernae miserationis habere contemnit, offensae majeltatis
Nulli ergo omnino hominum liceat hane paginam nostrae Constitutionis, decreti, statuti, definitionis, monitionis, & voluntatis in se impere . vel ei ausu temerario contraire : Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei , ac beatorum Petri. &Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum . Datum Romae apud
S Mariam Majorem anno Incarnationi a Dominicae millesimo septingentesimo
514쪽
tesimo quadragesimo tertio Calendis Aprilis Pontificatus Nostri anno
P. Card. Prodatarius. D. Card. Passioneus.
N. Antonellus. I. B. Eugenius. Retistata in Seeretari a Trevium . Anno a Natisitate D. N. IESU CHRISTI milles. mo septingentesimo et ta-draeesmo tertio Indictione quinta die vero I 3. Aprilis, Poniscatus autem Sancti ni in chrso Patris, ct D. N. D. BENsDιCTi Divina Providentia PP. X V. Anno Tertio, supradicta Consitutis lixa ct pi blicata fisit ad GItas 'BasIica Lateranenses , o Principis Apsclorum , ct Cancellaria Apsclicae , Curia Generalis in Monte Citatorio , ct in Acie Compi Flora , ae in aliis Iωis selitis G consuetis urbis per me Nicolaum Cappelli Apos. Oirs Antonius Pelliccia Mag. CursFr. Gio: AN Tonio dei Titolo de' SS. silvestro e Martino a ' Montidella S. R. C. Prete Card. Guad agni della Santita di Nostro S ignore Vicario Generale &c. I Nerendo not alia cistitietione delia Santita di Nostro Signore B pNpns τα
516쪽
Sabbato quarto glomo si porteranno alla Chiesa di S. Maria in Villata . Compagnia di S. Petronio de ' Bu nes.
Compagnia , o a Universita de' Ma araeetari. mpagnia di Gesu e Maria in S. Simone Prosta . Compagnia di S. Catarina di Siena a Strata Gititia .
Compagnia det Santissimo Rosaria e Sagramento in S. Niceola de' Prestri. menica quinto glomo si porteranno alla Chiesa di S. Pietro in Vincoli. Compagnia deI SS. Croces se in S. Marcelli.
Compagnia Osa Uniυersta degI' Osi in S. Biagio delia Fossa. Compagnia de' Testori in S. Maria dCI' Anguli. Compagnia de' Bergamaschi. Lunedi sesto giorno si porteranno alla Chi eis di S. Pietro in Carcere.
Martedi set timo glorno si porteranno alla Chiesa di S. Pietro Montorio . Compagnia di S. Spirito in Sassia .
Compagnia di Campo Santo. Compagnia di S. Giaeomo in Bo O. Compagnia di S. Anna de' Parasrenieri. Compagnia det Onsalone. Mercoledi ottavo ed ultimo glorno si porteranno alia Basilica Lateranense . Compagnia de' Luechesi in S. Bonatentura .
517쪽
quippe quae ab Operariis nondum erat expedita, sed in Sixti IV. sacello cantatae fuerunt a Summo Pontifice adstantibus Cardinalibus & Praelatis juxta proprii ordinis gradum sacro pretioso indumento distinctis,
prout decet, cum Papa est in crastinum celebraturus; ad quod Sacellum ab Aula Paramentorum exiens , cum deserretur Sanctissimus Pater , coram ipso in sella composito , adstante Advocato Fiscali R. C. A. citavit Praeco maxima voce, qui annuo solvendo tributo erant obnoxii. Cum
verti in Regiam Aulam delatus esset, in qua Eminentissimus Albanus S. R. F. Camerarius Cappa rubra indutus, & omnes Camerae Apostolicae Clerici & Cainerales collegialiter uniti ejus transitum praestolabantur , Fisci & ejusdem Camerae nomine D. Ioannes Philippus Advocatus Toppi pro Parmensi & Placentino Ducatu interpellans protestatus est . Substiterat Sanctitas Sua protestationem exceptura ζ qua audita, responsum dedit de more . Supererat vectigal, quod pro Regno utriusque Siciliae cis, ultr1que Pharum positae, O directum enim earumdem Dominium pertinet ad Apos lGlicam Sedem J Pontifici penditur quotannis a Rege per Legatum extra ordinem, qui magno Aulicorum di Nobilium equitatu album eidem repraesentat Equum , & Certam pecuniae vim, quibus vectigal continetur. Solet id neri in ipso sanctorum Apostolorum pervigilio, &intra vaticanae Basilicae vestibulum, cum post Vesperas redit Pontifex in
Aulam Paramentorum : Quamquam nec status ille dies servatur aliquando , nec locus; si aliter ferat temporum conditio, di Pontificis volu tas. Ita anno millesimo septingentesimo quadragesimo, cum Festus ,
ti Petri dies in Pontificiorum Comitiorum tempus incidisset; vacavit enim Sedes a Februario Mense ad diem xv I. Kalen. Septembris, quo die Clementi XII. sussectus est Bress Dicetus XIV. , Excellentissimus D. Fabritius Columna Magnus Comestabilis Regni Neapolitani, & Legatus extraordinarius Serenissimi Caroli Sebastiani Borbonii Hispaniarum Infantis , & utriusque Siciliae Regis nomine vectigal pependit v I. Idus Septembris in Templo beatae Mariae de Populo , in quo solemni de N tivitate virginis Sacro primum post electionem suam BENEDICTus adstiterat. Hoc ipso anno non in Basilica Vaticana, quae proximae celebritatis causa impediebatur , sed in Aula Regia Palatii Vaticani vectigal pe solvit Beatissimo Patri idem Regis Legatus, quem quidem cum Roma
magno equitatu ad Vaticanum euntem eo die videret, non potuit quin& Caroli Regis, a quo ille mittebatur, statim meminisset; ejusque Religionem & pietatem miraretur, cum tribus annis ante non Urbis visendae studio Romam accessit, sed ut sacras beatorum Apostolorum Petrici Pauli reliquias veneraretur , & ingenua provolutus BENEDICTO Iesu Christi in terris vicario , quem ' Caput omnis Principatus & Potestatis agnoscebat , addictum benevolum & obsequentem animum suum Coram ostenderet. Ergo