SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Acta canonizationis sanctorum Fidelis a Sigmaringa, Camilli de Lellis, Petri Regalati, Josephi a Leonissa, et Catharinae de Ricciis. Una cum apostolicis literis sanctissimi domini

발행: 1749년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

571쪽

eaque fama per universam Ecclesiam in dies magis augeretur; visum est Apollolicae Sedi, instante potissimum Venerabili Coetus. R. E. Carabnalium negociis propaganda: Fidei praepositorum , t qui, post eam Congregationem constitutam , primum hunc ex Missonariis a se ablegatis pro Christo mortem oppetiisse gloriabantur) , legitimas Inquisitiones atque Processiis auctoritate Apostolica confici ; ut si de Fidelis martyrio pro catholicae Fidei causa perpesso , & juxta tutissimam Ecclesiae Romanae disciplinam de miraculis praeterea ipsius intercessione a Deo patratis rite constitisset ; debitus ipsi cultus in terris cum Sanctis Martyribus, quorum consortium in Coelis obtinuerat, ab Ecclesia exhiberi possiet. Α Coepta sunt igitur usque a temporibus se l. record . Praedecessoris Nostri Urbani Papae VI ll. . eoque annuente & jubente, hujusmodi Inquisitionum Aeta , quae per integrum sere seculum continuata, tandem instantibus clar. memor. Carolo VI. Hispaniarum Catholico & Romanorum Rege in Imperatorem electo, 8c Charissima in Christo Filia Nostra Elisabeth a Christina earundem Hispaniarum Catholica ac Roma- horum Regina Illustri , nunc ipsius Caroli Vidua , aliisque supremis Principibus, nec non pr dicta Congregatione S. R. F. Cardinalium de Propaganda Fide, magnoque numero Antistitum & Procerum Germaniae, totoque praefato ordine Fratrum Minorum S. Francisci. Capuccinorum , sub piae memoriar Benedicto Papa XIII. similiter Praedecessore Nostro ad examen deducta, & primo quidem pro validis agnita, mox ad eruendas Martyrii di Miraculorum praedictorum probationes , totius Congregationis Sacrorum Rituum judicio subjecta suerunt . Cumque Nos ipsi tunc in minori statu Promotoris Fidei munus gerentes, pro OLficii nostri debito , quaecumque super duplici hujusmodi judicii capite

animadverti aut objici poterant, diligentissime adnotare . & tam vo-Ce , quam scripto deducere non omiserimus ; triplici ipsus causae examine . ut moris est , in praedicta Congregatione Sacrorum Rituum

B praemisso, idem Benedietus Praedecesser . audito ejusdem Congregati O-nis consilio, causaque cognita, die xxiv. Februarii anni MDCCXXIX. Pronunciavit, constare de Martyrio in odium Fidei ea rholicae a FIDELI perpesso, ac de veritate quatuor potissimum Miraculorum ad invo C cationem ipsius beati Viri a Deo editorum ; quorum primum suit, quod exorto in Arce Majenfeldensi maximo incendio , eoque inter aptissima ignis alimenta , ligna nimirum de pyrii pulveris cumulos increbrescente , invocata apud Deum Fidelis ope . statim restinctum fuit, Secundum, quod Monialis quaedam . nomine Caecilia Munfingerin , horribili inflammatione mamillae cum suspicione cancri plures jam dies e

cruciata , admotis gloriosi Maroris Reliquiis , periectam sanitatem ii lico

A Actorum series. B Deo elum de marirrio , o, cavsa martarii. C Miracula pro Beatiscatione approbata .

572쪽

Iico recuperavit. Tertium, quod oculus Infantis Pauli Francisci Pa pussin a primis ipsius vitae diebus humore diffluens , apertoque foramine,& pellicula super in ducta , excipiendae luci jamjam ineptus, quum a medica facultate auxilium frustra quaereretur . concepto a Matre voto in honorem ipsius Fidelis , naturali integritati restitutus suit . Quartum denique, quod Gaspar Stigher ob quinquennales dorsi dolores ad omnem serε corporis motum impotens factus, quum se Fidelis patrocinio commendasset, ad tactum mucronis , quo Dei Servus confossus fuerat, momento temporis convalescens, non itineri modo , sed & rusticis quibusque laboribus ipsa die se dedit . integris viribus exinde

utens . Quare audito iterum prae satae Congregationis consilio super tuto progressu ad formalem ipsius Servi Dei Beatificationem , idem Be-Αnedictus Praedecessor per suas Literas in forma Bievis datas die xx r. Martir ejusdem anni ipsum Fidelem in Beatorum Martyrum numero recenseri. ejusque memoriam , imagines, atque reliquias religiosε c li , Divina quoque Osficia, & Missas in ipsius honorem a Fratribus Minoribus praedicti ordinis Capuccinoruin , universoque Clero nonnul- Iarum Civitatum & Oppidorum celebrari permisit. Cum autem Beati gloria novorum prodigiorum fama, &impen-Bsiori fidelium cultu in dies amplificaretur, & praefati Supremi principes , & S. R. E. Cardinales , aliique per orbem Antistites & Proceres , idemque Capuccinorum ordo pias super eo inflantias iterarent, placuit sel. record . Decessori Nostro Clementi Papae XII., non solum Lectiones proprias de i plius beati Fidelis vita di mam tyrio a praedicta Sacrorum Rituum Congregatione recognitas in ejusdem ossicio recitari , ejusque nomen in Martyrologio Romano describi ; sed etiam reassumpta causa , novos auctoritate Apoliolica Processus instrui concessit super Miraculis , quae poli indultam ipsi venerationem accidisse dicebantur : Cumque hujusmodi Processus ante omnia rite & valid8 consectos esse constiterit; ex quatuor Mi-xaculis inibi recensitis, & in praedicta Congregatione Sacrorum Rituum semel, his, tertio, audito semper ore tenus & in scriptis dilecto Filio Piomotore Fidei, examinatis . duo praecipuε reperta sunt plenissimis

Probationibus testata , & omnem naturae vim excedentia ; quae quum

deinde Nos ipsi privatis studiis accuratissimε discusserimus, ea tandem , invocato saepe Divini Luminis auxilio, solemni Decreto nostro. die xv III. Ianuarii anni MDCCXLIV. in Festivitate Cathedrae beati Petri Apostoli edito approbavimus & publicavimus. Unum eorum accidit C dilecto Filio A. Candido a Mediolano Sacerdoti professo praesiti ordinis Minorum Capucciuorum , qui epilepesco morbo per decennium laborans , postremo infirmitatis suae anno nullam ferε diem , nullam D V v v a tem ,

A Solimnis Eeatificatio . B cause reassumitur pro Canoni tione .c 2 ova Miraeuia pro canoamatione approbata.

573쪽

ctem ab iteratis gravibusque ejusdem morbi accessibus liberam ha buerat; & itomachi temperie labefactata cibum retinere non valens , corporis viribus adeo destitutus remanserat, ut in lectulo projectus ne cibum quidem manibus suis ori admovere posset. Hic poli inutilem plurium medicamentorum usum beati Fidelis opem implorans , Hu Drue Imaginem a Consessario sibi benedicente oblatam devoto mentis ac ectu veneratus, persectam sanitatem corporisque vires ac robur , nulla interiecta convalescentiae mora, recuperavit; ita ut ipsa die communis Initituti observantiam resumere , & plurium milliarium iter peragere non dubitaverit, deindeque laboriosis quibusque ossiciis obeundis idoneus, &a quocumque praedicti morbi incursu exemptus extitc it. Alterum evenit in puero Iosepho Κirner, qui antequam per aetatem Pe dibus suis incedere posset , dira rachitide in inferioribus corporis partibus correptus , eaque jam per triennium perseverante, nullo modo poterat cruribus pedibusque se substentare ; Cum autem ipsius Mater adheati Fidelis Aram supplex eum detulisset , ab omnipotenti Deo obtinuit . ut ita tim consolidatis ipsius balibus, reli istisque fulcris, quibus corpus regere consueverat , per se ambulans & exiliens Domum redierit , ac deinceps libero pedum & crurium usu ga visus fuerit. λ His itaque novis miraculis, ut praediximus, cognitis & approbatis , quum jam beati Martyris glorificatio ipsius Dei voce manifeste declarari videretur, accepto prius consilio Ven. Fratrum Noltrorum S. R. E. Cardinalium, aliorumque in praedicta Sacrorum Rituum Congregatione suffragium habentium, Spiritus sancti lumine nostris ali rumque precibus implorato, tandem die xx Iv. mensis Aprilis ejusdem ni MDCCXLIV. ipsius gloriosi Martyrii anniversaria . poli sanetum Sacrificium Deo oblatum in Ecclesia Fratrum Capuccinorum ad Altare, in quo expositae erant e usdem beati Fidelis Reliquiae , publicum Decretum edidimus , quo caulam hanc in praefata Congregatione absolutam denunciantes . ad solemnem ipsius Beati Canonigationem servatis servandis quandocumque procedi posse declaravimus. Pro cujus Decreti exequutione . quum praeter superius enunciatos,

Charissima quoque in Christo Filia Nostra Maria Thereta Hungariae &Bohemiae Regina Illustris, in Romanorum Imperatricem electa , aliique catholici Principes & Populi, Eccletiarumque Pallores demissas Nobis

Preces obtulissent, Nos, ut in tanto negotio nihil contra Saninionum& Constitutionum Apostolicarum statuta , & tutissimum Praedecessorum nostrorum morem ageremus , primum quidem congregatis coram ΝΟ

Ε bis die xv I I i. elapsi mensis Aprilis in Consiliorio secreto universis Ven. Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, de praeclaris beati Viri meritis verba fecimus , & adhibitas in hujus causae discussione , ad normam De

cretin. A Decretum de tuto processu σὰ Canotri Milonem .n Consistorium Secretum.

574쪽

QUINQUE sANCTORUM &c. sas

eretorum Apostolicae Sedis , exactissimas diligentias, prolataque tum a Nobis, tum a Praedecessoribus nostris; ut praesertur, matura judicia Nos ipsi distinete exposuimus: Cumque eorum unanimis sententia sue inrit, ut supremam gravissimo judicio manum , servata tamen consueta in hujusmodi causis tractandis Ecclesiae Romanae praxi, tandem imponeremus ; Ideo accitis ad Urbem compluribus Ven. Fratribus Archiepiscopis, S Episcopis per Ecclesias constitutis, uberem prim5 Relationem de ipsius Beati vita, virtutibus martyrio, ac miraculis in publico Consistorio co-Αram Nobis universoque Ecclesiasticorum ordinum consessu , per dile num Filium Virgilium Montecatinum nostrae Consistorialis Aulae Advocatumore tenus eXponi; mox aliam ex authenticis monumentis praedictae Congregationis Sacrorum Rituum collectam scriptoque traditam, omnibus & lingulis, quorum suffragia exquirebantur, exhiberi mandavimus . Deinde die v I II. currentis Iunii . coactis iterum coram Nobis in Consi- Bstorio semipublico praedictis S. R. E. Cardinalibus, tum etiam Patria eliis , Archiepiscopis & Episcopis in Romana Curia praesentibus , adstantibus quoque Apostolicae Sedis Notariis , & Causarum Palatii Apost lici Auditoribus, praedictorum consulentium suffragia , & quidem omnia in unum sensum pro Beati Canonigatione convenientia laetantes audivimus ; quorum etiam exempla a singulis subscripta in Tabulariis Romanae Ecclesiae jussinus asservari. Nos autem infirmitatis nostrae conscii, ut spiritum consilii de Coelo nostris atque fidelis populi precibus obtinere mereremur , generalibus indictis jejuniis , publieas in designatis per Urbem Ecclesiis obsecrationes plurium bierum spatio , concessa etiam in eum finem orantibus Indulgentia, fieri praecepimus. Tum adveniente hac die CApostolorum Petri & Pauli natalitio dicata . solemni supplicationis ritu ad Ecclesiam beati Petri in Vaticano procedentes una cum omnibus praedictis Ven. Fratribus Nostris celetisque Romanae Curiae & nostrae Mulae Praelatis , Ossicialibus & Familiaribus, universoque Clero Seculari & Regulari, & devotissimo Populo divinam opem advocantibus; auditis iterum enixis christianorum Principum , Ecclesiarum & Populorum postulationibus, quas Nobis repraesentavit dilectus Filius Noster Ioachimus Tituli Sanctorum Quatuor Coronatorum ejusdem S. RE. Presbyter Cardinalis Portocarrero nuncupatus; post sacros Hymnos, Litanias aliasque preces de more decantatas . ad laudem & gloriam sanet e&individuae Trinitatis, ad Fidei catholicae exaltationem, & christianae Religionis augmentum auehoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum Ap solorum Petri dc Pauli, ac Nostra. & de praemissiorum omnium Ven. Fratrum Nostrorum consilio & aflensu , praedictum Fidelem a sigmaringa Sacerdotem ordinis Fratrum Minorum S Francisci Capuccinorum, de cujus vita

A Consistorium Publicum . n Cardinatium is uiseoporum suffragia in Coin orio

emis ublico. c Solemnis canonietatio .

575쪽

vita saneth traducta , & morte pro catholicae Fidei propagatione per. pelia , deque miraculis ipsius intercessone patratis plenissim ε constabat&constat, Sanctum Chri iti Martyrem esse pronuncia vi mus , & sanctorum Martyrum Catalogo adscriptum ab universa catholica Ecclesia honorari & coli decrevimus , definivimus . & respecti vh mandavimus; In Nomine Patris, & Filii .& Spiritus sancti: Omnibus quoque Christi- A fidelibus, qui singulis annis die xx Iv. Aprilis verst poenitente & conse L si Ecclesiam Cathedralem Curiensem, in qua sacrum Martyris Corpus asservatur. devoth visitaverint, septem annos & totidem Quadragenas de injunctis eis, seu alias debitis poenitentiis. eadem auctoritate misericorditer in Domino relaxantes.

Mox omnipotenti Deo cum Angelis & Sanctis ejus humillimam gratiarum actionem , demissasque preces per ipsius Sancti merita offerentes ad sacram beati Petri Apostoli Consessionem sacrosanctum Missae Sacrificium cum commemoratione ejusdem sancti Fidelis martyris . nec nolsanctorum Camilli. Petri . & Joseph Consessorum , sanctaeque Catharinae Virginis a Nobis pariter Sanctorum Albo rit adscriptorum solemniter celebravimus , ac denique humiliatis in conspectu Domini Fideli. bus cunctis ibi praesentibus plenariam omnium peccatorum Indulgentiam largiti fuimus. Gratulemur igitur invicto orthodoxam Religionis Praeconi , cui donatum est pro Christo non solum ut crederet in eum, sed etiam ut pa

traetur pro eo, atque ita per momentaneum tribulationis certamen ad aeternum Beatitudinis triumphum perveniret in Coelis, ubi eum pro catholicae Fidei dilatatione , & pro temporum nostrorum tranquillitate , apud Auctorem pacis nostrae , & consummatorem Fidei suae, deprecatorem fore confidimus.

Ut autem praemissa omnia perpetuae suturorum temporum memoriae commendentur , Nos ea praesentium Literarum Apostolicarum ten re in omnium per universum Orbem notitiam deduci voluimus; manis dantes, ut earumdem praesentium transumptis, sive exemplis etiam impressis , manu alicujus Notarii publici subscriptis, di sigillo personae in Eccles astica dignitate constitutae munitis, eadem ab omnibus fides habeatur , quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae vel ostenta . Nulli ergo omnino hominum liceat paginam hanc nostrae definiti

nis , decreti, adscriptionis, mandati . flatuti, rotaexationis, & voluntatis infringere , vel ei ausu temerario contraire . Si quis autem hoc attentare praesumpserit , indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum

st Butauentiae . B Praesentium transiumptis auctoritas tribuitur. C Sanctio.

576쪽

Datum Romae apud sanctum Petrum anno Incarnationis Domini- Acie MDCCXLVI. , I II. Kalendas Iulii, Pontificatus Noari anno v I.

Ego Benedictus Catholicae Ecclesiae Episcopus.

t Ego P. A. Episcopus Albanen. Card. Cara . t Ego V. Episcopus Sabinen. Card. Tichius. t Ego Nicolaus Maria Tit. S. Petri ad Vincula Presbter Ca M. Lerearit Ego F. Tit. S. Maria Transybi erim Presbyter Card. Burghsur

a Dat. Pontificatus vi. die as. Iunii II 6.

577쪽

i Ego Ir B. Tit. S. Mariae Angehrum Presbter Card. Spinula .

t HOD. Tit. S. Bernardi ad Thermas Presbur Card. Passioneu . t Ego S. Tu. S. Prisca Presbter CardinaIis Valenti.

t Ego F. Tit. S. Maria de Potiti Presbter Card. de Ricciis . t EIO A. Tit. S. Silvesri in Capite Probter Cardinalis Rufus . t Ego C. Tit. S Maria de Ara-GeIi Presbγter Card. Calcagnini. t Ego P. M. Tit. S. Agnetis extra muros Presbter Card. de Montibus . t Ego F. Tit. S. Matthai in Mertilana Presbter Card. Tamburini . t Ego I. Tit. S. Cruris in Hierusalem Presbter Card. Besodetu .

tllltti Ego carolus S. Maria ἰη Via Lata Diatanus Card. de Marisis . t Ego Alexander S. Mama ad Marures Diaconus Card. Albanus . t Fgo Plerius S. Eustachii Diaconus Card. Corsinus.

578쪽

s 29 QUINQUE SANCTORUM &c.

t Ego Agapitus S. Agatha Diaconus Card. Msca.

i Ego C. S. Maria In Porticu Diaconus Card. Sacripantes. t EIO M. SS. Come o Damiani Siaconus Card. BOIEnetius . t Ego H. S. Angeli in Foro Piscium Diaeonus Cardinalis talamηa . t Ego P. S. Georgii in Velabra Diaconus Card. Columna . t tio A. S. Maria in Aquiro Diaconus Card. Tanari. t Ego H. S. Adriani Diaconus circ. Bardi. t EIO D. SS. Viii ct Modest Diacinus Card. Ursinus.

D. Card. Passioneus.

I. Datarius.

VISA

de Curia I. C. Boschi. I. B. Eugenius. Loeo t Plumbi. Registrata in Secretaria Brevium.

B. CAMILLI DE LELLIS CONFESSORIS.

BENEDICTUS EPISCOPUS

SE Ru Us SE REORU Μ DEI Ad perpetvam rei memorIam . MIsericordiae studium, coelestis Patris exemplo, inculcatoque saepius Salvatoris nostri praecepto commendatum , Discipulos Christi Ecclesiaeque Filios ab omnibus humanarum Societ tum Sectatoribus ita discernit, ut qui dilectionem habuerint ad invicem , ii demum supereminentem omni scientiae disciplinam percepisse, ii verhad Regnum Filii Dei pertinere dignoscantur. Haec charitatis lex non lapideis Israelitarum cordibus insculpta, non Levitico generi haere- Tom. V. X x x ditate

A Exordium .

579쪽

ditate transmissa , non Aaronis stirpi cum Sacerdotii praerogativa tributa fuit, sed in Fidelium cordibus per Spiritum sanctum suaviter copioseque diffusa, sicut alienigenam Samaritanum languenti Iudaeo proximum fecit, ita universas Orbis Terrae Nationes Fraternitatis vinculo inter se copulavit. Per hunc dilectionis spiritum vere renovata est facies Terrae; dum genus humanum , peccatorum & consequentium poenarum vulneribus sauciatum , non amplius hanc lacrymarum vallem pro exilii atque supplicii loco, sed pro charitatis exercitatione, ac beatae peregrinationis diversorio habere coepit; humanaeque infirmitates jam inter unius Corporis membra communes redditae, patientibus quidem fictae sunt in expiationem delictorum , & causam salutis aeternae; compatientibus verti meritorum augmentum , & obtinendae sibi, quam aliis praestitissent, misericordiae fiduciam attulerunt. Hoc spiritu de Coelo repletus superiori seculo beatus Camillus de Lellis piam calami totarum omnium , praecipu8 verti aegrotantium curam in se suscepit, quosque nec

patriae, nec sanguinis conjunctione ullo modo attingebat, urgente Charitate Christi , plusquam paternis fraternisque ossiciis complecti & sublevare, proprium sibi munus assumpsit. Quin etiam quum se videret,

nec ad omnes ubique in tribulatione constitutos, nec ultra praefinitum sibi vitae cursum , ad suturas aetates operam studiumque suum extendere

posse; propagato in alios ejusdem spiritus sui servore, iisque perenni charitatis nexu, & Religiosi voti proposito obligatis, spiritualem ac

temporalem Infirmorum curam ipsis perpet uti commisit& commendavit . Cujus quidem beati Viri virtutes , quum ad illud persectionis fastigium , quod humana ratio . & naturae vires assequi nequeunt, Dei gratia pertigisse constiterit; ejusque Sanctitatem omnipotens Deus , illustribus editis miraculis, in conspectu filiorum hominum magnificare dignatus suerit, Nos eum merito ex hac veritatis Cathedra, de Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium , necnon Patriarcharum, Archiepiscoporum. & Episcoporum in Romana Curia frequenti numero congregatorum assensu & consilio, Ecclesiae universae colendum & venerandum, Populis invocandum, Fidelibus cunctis imitandum proponimus, & praesentium literarum tenore denunciamus.

A Natus est is Bucianici Theatinae Dioecesis oppido in Marrucinis Anno Domini MDL. non sine suturae Sancti talis praesagiis, quum Mater, quae ipsum provecta jam aetate conceperat, visa sibi in somnis fuerit Puerum peperisse, Crucem in pectore gestantem, & Chorum ducentem aliorum complurium Cruce similiter signatorum . Quibus tamen auspiciis minimε respondit Camilli adolescentia, ab eo in vitiis, maximeque in effuso alearum lusu traducta, cum valetudinis, sortunarum, & famae dispendio; ut etiam probrosa paupertate adactus, abjectissimis primum ministeriis a natalium suorum conditione alienissimis, in Nos omio I

A S. camilli ortus , is adolescentia .

580쪽

curabiliu m de Urbe , mox laboriose Militiae in Venetorum castris , denique in Sipontino Fratrum Capuccinorum Conventu famulatui se addicere compulsus fuerit; ubique inconstans , ubique sibi aliisque gravis,

nunquam tamen a miserentis Dei longanimitate desertus, qui di eum semper a prosundiore abysIo , a blasphemiarum scilicet impietate , aleatoribus adeo familiari arcere dignatus fuerat; & tandem ossensurus in eum divitias misericordiae suae excitavit ipsum aliquando a somno mortis, & in manu potenti & brachio extento a perditionis via ad salutis tramitem revocavit. Cum enim quadam die iter agens Camillus, accepta quondam fastidientibus auribus piarum exhortationum verba solus secum recoleret & quasi ruminans animo volutaret, interiori luce subiici perculsus, ac peccatorum suorum conscientia , divinorumque judi- Aciorum timore perterrefactus humi se prostravit; nec inde prius surrexit , quam anteacte vitae crimina vehementissimo doloris actu detestatus, de custodiendis in posterum justificationibus Domini immutabiliter constituerit. Ex eo tempore novus homo sactus Camillus, non modci ab omni vitiorum genere deinceps abstinuit, sed ad sublimiorem christianae persectionis metam contendere coepit. Sancti Francisci habitum in Ordine Fratrum Capuccinorum Siponti induit . Sed veteri ulcere , quod olim in tibia contraxerat, identidem recrudescente, bis a dolentibus Superioribus dolens dimissus , ab hac sibi charissima anctioris vitae semita deflectere coactus est. Romam reversus , vetus Hospitium suum , S. Iacobi scilicet Domum, Incurabilium nuncupatam repetiit, ac Deo sic disponente , ejusdem bonorum administrationi praeseetus fuit . Quo in munere quum se Camillus non tam hominibus quam Deo servire cogitaret, maxima sedulitate ac diligentia , Infirmorum necessitatibus sublevandis se totum dicavit. Sed quum ea in re non satis sibi obsecundare videret eos, qui temporali mercede conducti in ipsius Nosocomit ministeriis adhibebantur , secum cogitare coepit quomodo serventiores Operarios praestantioribus propositis spiritualium meritorum praemiis compararet. Communicavit Consilium hac de re suum cum S. Philippo Nerio tunc in humanis agente, Rcujus praeceptis nutuque pendebat; quo approbante atque hortante, cum paucis primo Dusdem Nosocomii Ministris, mox cum ampliori piorum Fidelium numero, Sodalitatem quandam instituit Laicorum hominum , B qui se Divinis obsequiis, di aegrotantium curae , in ipsa primum S. Iacobi Domo, pro Dei amore & suturae vitae mercede manciparunt, di contempta propriorum commodorum ratione, superatisque Divino praesidio invidorum calumniis, in Instituto constanter perseverantes, brevi tempore extra praedictam quoque Domum charitatem suam dilatarunt; cumque proprium sibi domicilium in Urbe constituissent, inde ad omnium

XXX a Pau-

a I us mi Deum converso , o Ianctioris vitae initia . B Deletaιem instiιuit M.nistrantium Infirmis.

SEARCH

MENU NAVIGATION