장음표시 사용
581쪽
pauperum aegrotantium levamen tam in Nosocomiis, quam in privatis Domibus accurrentes, incredibilem Urbi universe utilitatem attulerunt. Haec autem utilitas tunc major evasit, quum multis Ecclesiasticis viris
Camillo se se adjungentibus, ipsoque Camillo de praedicti S. Philippi directoris sui consilio , post exacta in Scholis Collegii Romani singulari humilitatis exemplo Literarum studia , ad sacrum Presbyteratus Ordinem promoto, spiritualis non minus quam temporalis vitae subsidia aegrotis quibusque praestare coeperunt. Ea re permotus sapientissimus Pontifex A Sixtus Papa V. Praedecessor noster per suas Literas Apostolicas datas apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die xviij. Martii anni MDLXXXVI. hujusmodi Institutum, omnipotentis Dei atque ejus pauperum aegro torum famulatui dicatum , ac voluntariae paupertatis, castitatis. 8c obedientiae proposito, nulla tamen voti sponsione adstrictum, collaudans atque commendans perpetuo approbavit & confirmavit sub denominatione cingregationis Miniserantium Infirmis . eidemque complura Indultα& Privilegia tam in spiritualibus, quam in temporalibus benigne concessit; inter quae illud specialibus Literis die xxvj. Junii ejusdem anni datis indulsit, ut illius Sodales pro habitus proprii distinctione Crucem
fulvi coloris ad latus dextrum vestium suarum assutam deserrent. Sed quum hujusmodi Congregatio paucorum annorum decursu, Camillo praeside & promotore , non solum fructuosior evaderet, sed lespectabilium virorum numero aucta, ad ampliorem Domum S. Mariae Magdalenae de Urbe in Regione Columnae translata fuisset, omniumque eidem adscriptorum jam sensus esset, ut sub prudentissimis Legibus & Regulis ab eodem Camillo praescriptis, ac solemni paupertatis, castitatis, &obedientiae professione, in perenni ministerio aegrotantium, ne excepto quidem pestiserae contagionis casu, Religiosam vitam degere optarent; B exhibitis felicis recordationis Praedecessori pariter nostro Gregorio Papae XIV. hujusmodi Regulis, iisque examinatis & approbatis, placuit eidem Gregorio praelatam Congregationem in Ordinem Regularem erigere sub nomine & nuncupatione ciericorum Regularium Minifrantium Ins mis ; ejusque Prose res in quibuscumque locis tunc & deinceps commorantes , sub immediata & speciali sua & Apostolicae Sed is protectione perpetuci susceptos, amplissimis gratiis & privilegiis de Apostolica liberalitate ditare; prout in ipsius Gregorii Praedecestaris Literis, datis apud S. Marcum Anno Incarnationis Dominicie MD XCI. Kalen. Octobris plenius atque distinctius continetur . C Ex hac nova charitatis schola, mirum quanta in omnium ordinum homines, tum corporum tum animarum praecipuis utilitas dimanavit. Non jam aegrotantes ad morborum aerumnas, solitudinis ac derelictionis
a Societas plurimum aucta , a Sixto V. eonfirmatur ἐν privilesiis ditatur .a Ea.em in civeredationem 'Iularem erigituν a Gregorio πικE Otis congregariovis arilitas, ἐν fructus .
582쪽
moerorem accessisse doluerunt: Non jam transacta vitae reatibus gravati imminentis mortis discrimen absque peccatorum expiatione subire timuerunt: Non jam humani generis adversarius miseros mortales in e X tremisia rantes infesta rabie circumsistens , eos a susceptorum Sacramentorum
robore imparatos,aut Fidelium exhortationum solatio & subsidio destitutos invenit. Reddita Nos omiis mundities, allevati Ministrorum labores, animarum Pastores ubique adjuti, in anxietatibus . curis & solicitudinibus sublevati; ut minime sit mirandum, tot hujus Instituti Domos, & tunc modico temporis intervallo per Italiam universam , per Siciliam aliasque remotiores Provincias, & deinceps per Europae totius Regiones, plaudentibus Civibus. Episcopis adnitentibus , erectas esse ; in quibus cum magno populorum fructu & emolumento viget eximiae charitatis spiritus
per Camillum in ipsius Filios atque Discipulos diffusus & propagatus.
Ipse verti saluberrimi operis institutor atque promotor, cum omnes Aquas aliis tradiderat, chrillianae persectionis Leges exactissim ε implevit; tum eam praecipue, quae plenitudo Legis est , Dilectionem : Cujus pro- sediti Nobis datum est, ex collectis de ipsius vita & rebus gestis, certissismis monumentis, tam sublimitatem atque profundum , quam latitudinem longitudinemque dignoscere. Sublimis prosedici charitas, quae a Deo procedens, & in Deum ip-Bsum se referens, creata omnia, quae aliis inordinatae cupiditatis sementa esse solent, vel tamquam pietatis in Deum argumenta, vel tamquam occasiones misericordiae in Proximos exercendae unice intuebatur. Hinc , quum ex omnibus rebus, quaecumque ipsius sensibus obversabantur , nova quotidie amandi laudandique Creatoris incitamenta sumeret, novas
Charitatis flammas conciperet; in assiduos de Deo sermones, in flagrantissimos Divini Amoris actus, non sine lacrymis identidem erumpebat; tantoque cor ejus aestuabat ardore , ut sensibilem aliquando lucem e vultu suo radiantem emitteret; & nihilominus ingemiscens, quod se infinitae bonitati pro merito diligendae imparem agnosceret, infinitas sibi animas dari voluisset , quas in Dei amore totas impenderet. Hoc desiderio in-Census, ad operosa ministeria Proximis praestanda eo spiritu accedebat,
ut omnipotenti Deo , quem in pauperibus intuebatur, Obsequium ali- quod pro viribus exhiberet; ab eaque cogitatione nunquam mentem animumque avertebat. Itaque coelestem fert vitam in Terris ducens, nonnumquam visus est per mirabiles ec stases a sensibus omnino alienatus, totoque corpore in aere elevato ac suspenso . beatorum spirituum consortio
sese miscere: Unde di eorum ope ac praesidio complura vitae discrimina mirabiliter evasit; & S. Philippi Nerii testimonio compertum est , Ange Ios ipsius Sociorum lateribus , dum Infirmis ministrarent, adstantes appa-xuisse. Sed & aliis supernaturalibus donis a Deo cumulatus, spiritu pro- Phetiae , gratia curationum, & mirabili in naturae leges imperio, adhuc
583쪽
vivens, innumera coelestis favoris, quo fruebatur , argumenta dedit. A Ab ea tamen virtutum suarum , & supernorum charismatum sublimitate oculos declinans Camillus, eosque in propriae humilitatis prosunditate libentius defigens , nec unquam oblivione captus purgationis veterum suorum delictorum , saepe se inter omnes peccatores pellimum appellabat, seque indignum qui inter homines viveret, ac destinatum aeternis ignibus titionem intimo animi sensu profitebatur ; ex quo sane humilita tis fonte prodierunt assidua, quibus corpus afflictabat, poenitentiae ac mortificationis exercitia ; praecipue vero demissus ille mentis habitus,
quo pauperibus & aegrotis , quos sibi in Dominos adsciverat, in abjectis& laboriosis quibusque ossiciis sine requie ministrabat atque interviebat. Neque verti ob praeclaram , Deoque & hominibus acceptissimam Reli gionem a se fundatam , sapientissime administratam , latissimeque propagatam , ullo modo efferebatur; quinimci delatum sibi sorte Fundator ignomen refugiens, ipsam quoque ordinis Praesecturam, quam per xxvij. annos in omni patientia & solicitudine gesserat, tandem , firmato jam ipsius statu & regimine , humiliter a se abdicavit & iponte dimisit; ut ita cum eo , a quo didicerat mitis esse & humilis corde, fratribus suis j1m dicere posset: Ego autem in medio Uesri sum , tamquam qui mimserat. Qua
tamen ex re iidem novam utilitatem sunt consequuti ; dum ab ipso ordinis moderatore , a quo sapientissimas leges atque vivendi Regulas ad eum diem acceperant, deinceps etiam periectae subjectionis & obedientiae sormam ipsius exempla intuentes desumere potuerunt. B Sed jam videamus, qua latitudine dilatatum sit cor ejus, ut charitatis suae fructus ad omnes Proximos in tribulatione & angustia positos deria varet. Quo in genere non hic omnia recensenda ducimus , quae Camillus assidue pro Pauperibus sustentandis, alendis, hospitio accipiendis, pro Virginibus tuendis & collocandis , pro Viduis ac Pupillis defensandis sublevandisque gerebat. Unum pro cunctis opus , quod sibi suisque Alumnis proprium & praecipuum sumpserat, ut aegrotantium animabus corporibusque succurreret , immensam prope illius charitatis amplitudinem satis demonstrat. Quis enim tota Urbe infirmabatur, cum quo commi serationis affectu non infirmaretur Camillus 8 Ad quem non accurreret. ac vel ipse praesens inserviendo & consolando usque ad extremum adesset . vel subrogatis Sociis, desideratam opem afferret Quem reperit inopia pressum , aegritudine prostratum , aut nimio mortis metu perterritum , cui non opportuna corporis animique subsidia contulerit, eumque in aeternae salutis fiduciam erexerit. 3 Quem vitiis atque peccatis irretitum , vel Religionis mysteria dc dogmata ignorantem , quin eum ad melioris vitae proposi tum , ad Divinae bonitatis sinum reducere studuerit, vel indoistrina Fidei & in lege Domini erudierit Z Quin etiam constat, aliquos Haereticos in Urbe morbo correptos, Camilli charitate & comitate
584쪽
devinctos. ejusque instructionibus atque hortationibus illustratos, adjuvante Divina gratia , Ecclesiae catholicae relli tutos suisse . Quibus in rebus quum per omnes Urbis Regiones ac Domos magni
ipsius fuerint & quotidiani labores; tum vero in publicis Xenodochiis, di potissimum in Hospitati Domo Sancti Spiritus in Saxia illius opera adeo assidua fuit, ut ibi cogitationum atque studiorum omnium scopum , ibi veluti perpetuam vitae suae sedem collocas. videretur . Ibi non solum Famuli & Inservientes , sed ipsi quoque Praepositi viderunt eum in omnis ossicii ministerio sibimet ipsis praeeuntem , quaeque inter plures dispertita
sunt munera , eumdem unum omnia amplectentem , ac mira sedulitate
obeuntem. In eo habuerunt aegroti quidquid homines sere ab amicis, propinquis, parentibus desiderare consueverunt: Nec major est amantissimae Matris sol ici tudo erga unicum languentem filium , ea quam CD. millus singulis quibusque aegrotantibus praeliabat; eorum delideria praevertens, eorum solatium , commodum , munditiem, ac pol illimum animae expiationem , rectamque Sacramentorum perceptionem procurans; In eos vero peculiariter intentus, a quibus ceteri vel contagionis metu ,
vel morborum nausea & horrore refugiebant, eos ipse ulnis amplexari, vere sinu , suisque vestibus tegere non recusabat. Ibi saepe laboriosas noctes laboriosissimis diebus continuavit, nec ulcerati cruris , nec gravis herniae incommodo & dolore detentus , nec cibi, nec somni, nec requietis memor, non semel ob extremam corporis defatigationem , spirituum deliquio captus in terram semianimis corruit. Reliquum erat, ut praesenti experimento proposito , videretur, an ACamilli charitas ad illum quem cum Sociis professus fuerat, gradum revera pertingeret, ut nimirum aegrotis Fidelibus , quos etiam pestis incessisIet, opem & ministerium praestaret. Et quidem quatuor vix annis post indultam novo ordini Apostolicam confirmationem invasit Urbem contagiosa lues, cum extrema Annonae caritate conjuncta, ut duplici clade perculsa Civitas, suneribus. luctu , vastitate completa luerit. Alios morbi vis, alios inopia & fames, plurimos desperatio & horror ad mortem ducebant; omnes vero metus, ac praesens vitae periculum , ad salutem & securitatem alibi conquirendam , vel saltem discrimini non objiciendam adigebant. At vero Camillus propria incolumitate vitaque Contempta , minim8 dubitavit cum suis Alumnis pro salute publica se devovere . Itaque visus est, non modo publicis omnibus No comi is sine intermissione adesse, ac miseris aegrotantibus opera , consilio, exhortationibus opem ferre; verum etiam incredibili solicitudine privatas quaslibet Domos ingredi, quandoque etiam , si occlusae essent seres, adhibitis scalis per fenestras penetrare ; remotissima quaeque loca , obscuras cryptas , immunda stabula anxiε circumire; languentes , afflictos , inedia dejectos Conquirere , atque omnes quibuscumque poterat, subsidiis juvare, ac re-
A Grassante pse in urbe, quid praestiterit Camillus .
585쪽
ficere; eorum plagas curare, tabem abstergere, sordes eluere, lectos purgare: Praeterea novum aperuit Xenodochium in ipsa Religionis suae Domo; alterum in Regione Caelimontana ad sanctum Sixtum ; alterum quoque ad Clivum Capitolii in via Rhedarum nuncupata constituit; illucque aegrotos undique comportari curavit, complures etiam propriis sublatos humeris ipse detulit; per omnes denique Urbis vastissimae Regi nes alacer opera , voce , animo praelio fuit, ut non sine causa judicatum fuerit, clementissimum Dominum . qui etiam in ira sua misericordiae recordatur, deliberato in Urbem flagello opportunum levamen per Camillum , ejusque propositi Sectatores opponere voluisse . Ea tempeltate sedata, ecce biennio poli, novum calamitatis genus novam Camillo praebuit occasionem ardentissimae charitatis suae erga peri-olitantes Proximos ostendendae : Quum scilicet Tiberis aquarum copia plus nimio auctus magnam Urbis partem inundasset, jamque adjacentes sancti Spiritus AEdes invadens inferiora ipsius cubicula occupasset ;commotus tanto Infirmorum periculo Camillus, in medias aquas prosiliens coepit aegrotos ipsos , eorumque grabatos humeris suis alici transferre . nec prius ab opere cessavi t, quam immenso trium dierum labore
in tuto omnia collocata conspexerit.
Quod si, veritatis aeternar testimonio, majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis ; quid ni heroicam agnoscamus suisse charitatem Camilli, qui minime detrectavit pro Pauperibus Christi vitam saepe suam in manifestum discrimen adducere , nec unquam animam suam pretiosiorem secit ea cujus desiderio flagrabat , Proximorum salute pB Neque vero unius Romanae Urbis ambitu se continuit ipsius dilecti nis amplitudo , sed alias quoque Regiones ac Civitates complexa est , ad quas Instituti sui fructum utilitatemque propagavit; Italiam verti universam sere benefaciendo peragravit, mirifica charitatis opera ubique exercens, omniumque necessitatibus opportune succurrens. Mediolanum , & Nolam Urbes, pestifera contagione grassante , quo tempore alii earum Urbium commercia omni ratione vitabant, quin etiam earum Cives alio evolare posse cupiebant, ultro ingressus est Camillus , dilecticinis ignem in sinu portans, atque utrobique admiranda illa virtutis exempla , quae Roma olim conspexerat, pari omnium ordinum admiratione renovavit. Bucianicum Patrium oppidum, ut audivit Annonae dissiculi
te graviter alflictum, illico Roma eci se contulit, suosque Cives impensis providentiae & charitatis ossiciis, illustribus quoque impetratis a Deo prodigiis, mirificε recreavit. C Denique inextinctam charitatis suae flammam usque ad exitum vitae, usque ad metam praeclari cursus feliciter perduxit; cumque diuturno triaginta
A uti id exundante numine . B auid aliis in civitatibus cs, Θρι is .c II uisancta mors .
586쪽
.inta trium mentium languore, latriaque & molesta iebri probatus suisset , praenunciatum sibi coelitus mortis diem animo concupiscenti praestolando nil aliud praeter Dei & Proximi dilectionem in corde & in ore ha hens , nil aliud Sociis ac Discipulis suis commendans, tandem Eccle sitie Sacramentis piε & religiose lutceptis, die xiv. Julii anno salutis MDCXIV. . aetatis suae LX v. ad regnum perseetae Charitatis migravit. Nec dubitarunt quicumque i plius laborum agnovere certamina quin,psi coronam justitiae reddidisset justus Iudex; qui etiam , editis potentiae suae signis, devota frequentis populi ad ejus lunus confluentis ossiciasbi accepta esse monitravit . Cumque de hujusmodi Miraculis , ac potis. simum de perspecta Servi Dei sanctitate , universalis fama & conlians
hominum judicium esset, cito deventum est ad legitimorum Processuum constructionem , quibus ordinaria primum , mox etiam Apostolica auctoritate consectis , eorumque validitate approbata, post maturum omnium examen iteratis vicibus resumptum , Nobismetipsis olim pro munere Promotoris Fidei, quod gerebamus, minutillima queque dubitationis capita proponentibus, tandem a selic. recor. Praedecet bre Nostro
Benedicto Papa XIII. cum consilio Congi egationis Sacrorum Rituum Ajudicatum est, constare de Camilli Virtutibus in gradu heroico; ut patet ex Decreto ab eo edito die xxiv. Iulii Anni MDCCXX VIII. Mox examinatis in eadem Congregatione Miraculis, quae post Camilli obitum , ejusdemque intercessione evenisse dicebantur ; hujusque examinis summa ad Nos ipsos in Petri Cathedra jam sedentes delata , post Binvocatam Divini luminis opem ac re iteratam collectarum probati num considerationem visum eth Nohis , duo potissimum ex novem propositis indubitanter approbanda esse; unum nimirum de enormi Polypo in naribus cujusdam Puellae Viterbiensis suborto. N pl es jam mentes pervicaciter permanente , qui ex selo contactu fili subuculae Servi Dei penitus evanuit. Alterum de lethali morborum congerie, maligna scilicet febri, pulmonum & pleurae inflammatione, gutturis etiam ulcere, quihus Catharina Dondula sexto jam mense uterum ferens . correpta & ad extremum vitae Medicorum etiam judicio deducta fuerat, sed omnia solo haustu aquae , in qua comminutus fuerat pulvis e cubiculo Servi Dei collectus, illico depulla suerunt, itaut aegra non modo sanitatem , sed Pristinas etiam vires momento temporis recuperaverit. Quae quidem Miracula quum Nos Decreto edito die xxv I. Septembris Anni MDCCXLI. approbata publicaverimus, mox praefatae Congregationis consilium audierimus super Beatificationis honoribus eidem Dei Servo tulci deserendis . die demum secunda Februarii Anni MDCCXLII. in Festivitate Purificationis beatissimae Virginis Mariae , quo die olim Camillus superni luminis radio illustratus ad bonam frugem conversus suisse perhibetur,
A Heroicae Camilli Virtutes juridice approbantur .n Miracula pro Beatificatione a robata .
587쪽
aliud Decretum protuli nus de Musdem tormati Beatificatione peragenda ;A euius solem nix deinde in Basilica Principis Apollo lorum de Urbe rite celebrata suerunt vigore Literarum Nostrarum Apostolicarum die vis ejusdem mensis & anni sub Annulo Pucatoris editarum . Indultam beato Viro venerationem , ac lummo Fidelium studio eidem exhibitam nova subsequuta sunt Miracula, quae manifestam Dei volunt: tem de ipsius glorificatione in Terris augenda ostendere videbati-B tur. Tribus itaque Epit copis ad iuquirendum luper hujusimodi Miraculis auctoritate Nostra Apollolica de more delegatis, cognitaque Pro- celsuum ab ipsis consectorum validitate , ex tribus Miraculis in praedicta Sacrorum Rituum Congregatione accuratissime discussis , audito ut par erat, Peritorum judicio, novisque inquisitionibus super sanationum obtentarum perseverantia legitime Peracti β, duo potissimum tamquam approbatione nothra digna Nobis Proposita fuerunt, quae quum revera
privatis nostris studiis adhibitis , di invocato lumine Spiritus sancti, clari stima in luce posita esse judicaverimus, die Prima Maji superioris a ni MDCCXLV. Decreto nostro approbavimus & publicavimus . C Primum est fanatio Luciae Theresiae Petti Puellae ex oppido Capra- rotae, quae quum ab ipsa nativitate Ob pravam Thoracis structuram magna respirandi dissicultate laborasset , & procedentibus annis , ingravescente Asthmate , accedentibus purulentis Zc sanguineis excretionibus, ac summa virium prostratione , externo quoque Contracto gibbo , gravem
sibi aliisque vitam haud longε protrahere posse ottenderet; in maxima morborum hujusmodi intensione, quum invocata beati Cain illi ope, aquam bibisset praefato pulveri admixtam, unius noctis spatio a morbis omnibus expeditι , & persecta valetudinis firmitate donata suit Alterum est tui antanea sanatio Margaritae Castelli duodeviginti annorum Puellae ex oppido Marini. quae ob vitium sanguinis ab utero Matris contraetum malignis pustulis sepe afflicta , tandem earum numero in immensum aucto . ita ut universum ipsius corpus unica crusta, sanie taboque manante coopertum 'appareret, acuta quoque febri superveniente , omnique amissa motus & len suum facultate jamjam expiratura
judicabatur; quum subiici imposita ipsi Imagine beati Camilli, ac brevi
prece ab ipsius Sorore & Matre emissa , velut a somno mortis eXcitata Perseiste convaluit; corpus repente detumuit, crustae deciderunt, rei,
quit eam sebris ; itaut e lecto statim surgens , integerrimis viribus incedere & operari potuerit, neque deinceps inveteratae hujusmodi assecti nis incommoda amplius perpella fuerit. D Consulta deinde fuit eadem Sacrorum Rituum Congregatio, aurebus ita se habentibus, ad solemnem beati Camilli Canonizationem tuto procedi posIe censeret; omnibusque Venerabilibus Fratribus Noliris
A Solemnis Beati,catio . a Causa reassumitur . C Mistaeula pro canotriRatistuvProbuta. D Decretum de tuto processu ad Canonia itio em .
588쪽
S. R. E. Cardinalibus eandem Congregationem coniti tuentibus, necnon dilectis Filiis ejusdem Congregationis Consultoribus in partem assirmativam consentientibus, Nos deinde matura ponderatione praemissa , ac serventibus Deo oblatis precibus , tandem anno superiore die xv H. Augusti , illius diei anniversaria , quo inscrutabilis Divini consilii altitudo Nos immerentes ad Summi Pontificatus apicem evexit, publico Decreto edito hujusmodi Congregationis sententiae Nos quoque adhaerere declaravimus.
Urgebant vero pro hujus Decreti implemento non solum communias delium Populorum , ac in primis dilectae Urbis nostrae vota, sed & enixae preces ac supplicationes antedictie Congregationis Clerieorum Regularium Ministrantium Infirmis. quibus, & olim clar. mem. Philippus III., di Philippus IV. Hispaniarum Reges Catholici, plurimique Ecclesiastici& Seculatis Ordinis Proceres apud Praedece res nostros Romanos Pon- tifices suas preces adjunxerant, & suas nuper postulationes Nobis humiliter exhiberi mandaverant Carissimus in Christo Filius noster Carolus
utriusque Siciliae Rex Illustris , ejusque Conjux Carissima in Christo Filiae nostra Maria Amalia utriusque pariter Siciliae Regina Illustris , &cum aliis pluribus Antistitibus & Principibus . dilecti Filii Nobiles Viri Neapolitanae Civitatis Electi . Quapropter communicato consilio cum universo Collegio Venerabilium pratrum noli rorum S. R E. Cardinalium in Consistorio secreto die xv m. elapsi mensis Aprilis coram Nobis ha- .hito , hisque similiter, audito a Nobismetipsis Causae statu ac meritis , adulteriora, servatis servandis, progrediendum esse suadentibus; Nos demum convocatis per Literas compluribus Ven. Frati ibus Archiepii Ο-pis & Episcopis per Ecclesias constitutis , eorum quoque suifragia . ut in tanti momenti judicio fieri consuevit & decet, audire deliberavimus. Itaque expositis primum in plenario publicoque praedici Irum S R. E. Cardinalium , Antisti tum omniumque ordinum Romanae Curiae Consessu , per dilectum Filium Iulium Caesarem F ignInum nostrae Consili xialis Aulae Advocatum , ejusdem B. Camilli geliis, virtutibus & Mi-xaculis ; iisdemque praeterea in summaria Relatione ex monumentis praedictae Sacrorum Rituum Congregationis fid cliter desumpta una cum Actorum serie , praedictorum omnium judicio subbeetis : die decima cumrentis Iunii eosdem S. R. E. Cardinales, & patriarchas , Archiepiscopos, C& Episcopos universos coram Nobis in Coni storio semipublico congregatos, adstantibus de more dilectis Filiis Sedis Apotholicae Notariis & Causarum Palatii nostri Auditoribus requisivimus, an ad solem .iem ipsius Beati Canonizationem deveniri posse centerent : cumque omnes unanimi
sensu id a Nobis praestandum esse sua delent, exhibitis quoque in scriptis per singulos suffragiis, quae in Romanae Ecclesiae Tabularium inferri jussi-
A Consistorium Secretam . B Consistorium Publicum.
e cor ιhia lium , Episcoporum sufetja in Consisto, io Semipublico .
589쪽
mus: Nos quidem tunc eos omnes hortati sumus, ut pro impetrando Nobis superni luminis adjutorio , suas Deo preces offerrent; mox generalia per Urbem jmunia indiximus . delignatisque Ecclesiis cum Indulgentia ab omnibus Christi fidelibus Nobiscum orantibus consequenda. iteratis etiam Sacrificiis, Deum omnipotentem precati sumus, ut sedium suarum assistricem sapientiam ad illuminandas mentis nostrae tenebras
A Demum adveniente hac die beatorum Apostolorum Petri & Pauli Martyrio consecrata, in splendidissimo Ecclesiae Romanae jubilo, prae cedentibus cum prece omnibus Cleri Secularis & Regularis Ordinibus.& subsequentibus Aulae nostrae, & Curiae ossicialibus atque Ministris, frequentissima Con cerdotum corona stipati, ad sacram beatissimi Apostolorum Principis memoriam in Vaticano solemnis supplicationis ritu processimus: Ubi exhibitis Nobis iterum a dilecto Filio nostro Ioachimo
Tituli Sanctorum Quatuor Coronatorum Presbytero Cardinali Pori ar-Tero nuncupato , praedictorum supremorum Principum & Procerum ,
Ecclesiarumque, & Congregationis Clericorum Regularium precibus &obsecrationibus, Dei nomine cum gemitibus invocato, ad laudem sanctae & indiu duae Trinitatis , ad Triumphantis Ecclesiae gloriam, dc Militantis consolationem atque praesidium auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, sanctorum Apostolorum Petri Jc Pauli . ac Nostra. ac de Congregatae Fraternitatis , ut supra diximus, assensu ic consilio praedictum Camillum de Lellis Dioecesis Theatinae Sacerdotem , Fundatorem Congregationis Clericorum Regularium Ministrantium Infirmis , de cujus Praecellenti Fide &charitate ceterisque virtutibus in gradu heroico, necnon de Miraculis ipsius intercessione a Deo patratis plenissimε constabat & constat . Samstum esse definiendo pronunciavimus, & pro
Saneto ab omnibus habendum atque colendum ediximus, in nomine Patris & Filii & Spiritus Saneti; omnibusque Christi fidelibus , qui singulis
annis die xiv. Julii verre poenitentes & consessi Ecclesiam S. Mariae Magd lene de Urbe Congregationis praelatae Clericorum Regularium, in qua ipsius Sancti Corpus religiosε asservatur, devote visitaverint, septem annos & totidem quadragenas de injunctis eis, seu alias debitis poenitentiis. eadem auctoritate in perpetuum misericorditer relaxavimus . Denique ita obsequium omnipotentis Dei decantato Laudis & Consessionis Hymno, incruentam salutis nostrae Hostiam ad Altare Consessionis beatissimi P tri Apostoli in spiritu humilitatis obtulimus cum commemoratione
etiam ipsius S. Camilli Consessoris . necnon Sanctorum Fidelis Martyris . Petri, & Iosephi Consessorum, & Catharinae Virginis , quos pariter San chorum Albo rite adscripsimus, omnibusque ibi praesentibus plenariam peccatorum Indulgentiam largiti suimus.
Exultet igitur Ecclesia sancta Dei, & jucundetur in Domino , qui
590쪽
seeunssum pro inissiones tuas sanctitatis di dilectionis spiritum in ea co servat & Hvet. Excitentur Fideles ad praeclara Sancti hujus persequenda velligia, ut ipsius mereantur suffragiis adjuvari ; qui quum in illo Regno Beatitudinis in quod neque luctus neque dolor ingreditur, non habeat, cui assueta misericordiae suae exhibeat ossicia , nos hic in tantis angustiis re calamitatibus constitutos sua intercessione sublevare, & flagella Diavinar iracundiae a nobis lubens studebit avertere . Ut autem praemissa omnia ad con lationem & eruditionem Chri Astianae plebis ubique innotescant, Nos ea praesentium Literarum Apost Iicarum tenore & auctoritate, publicanda atque edicenda esse censuimus; mandantes , ut earumdem praesentium transumptis , sive exemplis
etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, & sigillo per nae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides ab omnibus habeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si serent exhibitae vel ostensae. Nulli ergo omnino hominum liceat paginam hanc nostrae definitio-Ηnis, decreti , adscriptionis , mandati, statuti, relaxationis, & voluntatis infringere , vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc a tentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud sanctum Petrum anno Incarnationis Dominiis ccae MDCCXLVI., III. Kalendas Julii, Pontificatus Nostri anno vi.
Ego Benedictus Catholicae Ecclesiae Episcopus
A Praefentium Literarum exempIis auctoritas tribuitur . a Sanctio .c Dat. Pontificalus Anno v I. die as. Iunii IT s.