장음표시 사용
641쪽
super magni Hemispherii projecturam, ac quadrigemina inter ingentes illius pilas prominentia podia. quintum & ultimum luminarium ordinem complebant. Nemini igitur mirum videbitur, si tot fuerint cerei, qui intra Basilicae arderent ambitum sex aut octo librarum pondere , ut mille quingenti octoginta sex numerari potuerint; exceptis iis grandioribus , qui intra Mista solemnia oblati Pontifici sunt; iis item varii ponderis & sine numero, qui singulis in tam frequenti Supplicatione fuerant distributi. Reliquum est, ut de nobilissimo Theatri apparatu aliquid dicatur ,
cum quo si cetera Templi ornamenta conserantur , non parum videri poterunt dignitatis amittere . Ab ipso Basilicae solo ante Aram principem mea mole superimposta celeberrimam , ad Occidentalem Templi partem ita sensim attollebatur, ut in altitudinem palmorum quinque desineret, oblonga centum viginti palmorum lignea contignatio, quae nobiliorem & integram Theatri aream componeret. Quatuor ad hanc gradus ducebant, singuli unciarum octo, qui ab utroque transverse Nais vis spatio , ubi superiores maximi Tholi pilae obliquantur Aultrum versus & Aquilonem , ita incipiebant, ut utrobique primum directi , mox sinuosi , in medio demum e regione Arae principis in ovalis hemicycli figuram dispositi, centum octoginta septem palmorum longitudinem occuparent. Hos aeque ac integram Theatri caveam stragulum laneum colore viridi obtexerat, non ad ornatum tantum, sed ut decentius supra gradus ita compositos de more assi terent eo tempore Suffragatores in Signatura Iustitiae , Abbreviatores, Reserendarii Signaturae utriusque , Cubicularii tam intimi quam honorarii, Advocati Consistoriales , Cappellani Sanctissimi Patris, tam qui ab intimo Sacello sunt, quam qui
Ex eadem Areae planitie prope Veronicae loculamentum, triplici gradu ibatur in tabulatum palmos duodecim longum , tredecim latum, supra quod consueta eminebat Pontificis Cathedra stragulo cooperta serico rubro , di floribus aureis consperso . Dorsuale ejusdem sulcrum, 1orma quasi triangula, pari item velli tum texto, ad palmos tredecim ita utrinque protendebatur , ut posticam Cathedrae partem muniret pariter & ornaret. Id erat parvum Pontificis Solium , ex quo sacras idem vestes ad sacrificium acciperet; dum cantus Horae tertiae Canonicae de more absolveretur. Extra Solii gradus , quos laneus textus rubeus tegebat, mensa suerat in liructa pro septem candelabris inauratis cum candelis arabicε pictis, ante Crucem ad supplicationes & ante Cardinalem Diaconum ad Evangelii cantum deserendis. In opposita vero ipsius Areae parte prope sanctae Helenae loculamentum , quinque erant mensae, in quibus singulis singulae apponerentur Oblationes pro unoquoque Sancto , Pontifici exhibendae. Ceteri Abaci ad sacra Ministerii vasa, quae cum summus Antilies celebraturus et , e Pontificili gaza ad lautiorem apparatum
642쪽
paratum solent depromi, inter Aram maximam & ipsam Theatri caveam dispositi fuerant. Non longh a gradibus parvi Solii, di a quinque oblationum mensis
scamna utrinque incipiebant ordine continuo, ubi Sacer alsderet Senatus, & in cunei sermam ad imam Theatri partem protendebantur. Ad haec , quae Babylonicis Aulaeis fuerant instratae, per duplicem gradum erat ascensus , in quorum altero Caudatarii eorumdem Eminentissimorum Patrum erant consessuri. Primo huic lubselliorum ordini alter & tertius succedebat eadem cuneata forma , alius tamen alio altior . ut prospectus in Synedrium pateret omnibus. Sedes hae , quae sequioribus non tamen inelegantibus instratae fuerant peristromatis , tenebantur dextrorsum quidem a Praesulibus non Assisientibus , ab Abbatibus & Poenitentiariis rubra casula indutis; sinistrorsum vero a Gubernatore Urbis vice-Cam ratio, ab Auditore Generali & Τhesaurario Apostolicae Camerae, a Pr tonotariis tam Participantibus , quam supra numerum , ceterisque aliis, quos Pontificia potestas & liberalitas hac praerogativa insignire voluit. ut in eodem assiderent scamno, a Religiosorum item Mendicantium Ordinum Ministris & Procuratoribus Generalibus. His proximum consuetum pro Bononiae Oratore scamnum fuerat appositum . Pro Consultoribus autem Sacrorum Rituum , quibus interesse hujusmodi Achionibus conceditur, humiliores a tergo parvi Solii, & post oblationum mensassuerant sedes paratae.
Poli vacuum a fronte Theatra Iis areae quinque & viginti palmorum interstitium , septeni assurgebant gradus singuli unciarum septem, minori longitudine ex adverso Arae principis, productiores vero qua ad Cardinalium consessum utrinque vergebant. Supra hos, qui palmos quinque & uncias decem altitudinis aequabant, suprema porrigebatur maximi Throni planities latitudine palmorum sexdecim , longitudine sex serme supra viginti, quam una cum gradibus laneum peripetata rubet coloris undique operuerat. In his seisuri erant Sacrae Rotae Audiatores una cum Sacri Palatii Apollo lici Magistro, & Clerici Camerae. Duo praeterea in hac planitie gradus erant holoserico villoso rubro comtecti , quae ad Pontificiam Cathedram praeberent aditum . Eminebat haec tamquam totius corporis caput. palmos serme duodecim in summa e demque media Theatri totius parte, ut prospici iaci th posset ab infinita pene hominum multitudine , quae eb confluxerat . Ad opportunum praeterea Suae Sanctitatis recessum in postica hujus Solii parte parvum suerat asseribus exaedificatum cubiculum , cujus aditum ab hominum aspectu removebat ea vellis stragula, quae post Anaci interium Cathedrae ligneum convelliebat parietem . Ad latera quoque, etsi extra gradus Solii nec longh ab ipsis Cardinalium subselliis, alia interna receptacula di aditus duo, quamvis ostio&sera firmati, majorem absidem versus pio temporariis sacri Senatus opportunitatibus utrinque habebantur .
643쪽
Porro Pontificii Solii structura varia marmorum genera ad speciem veri mirificε picta coloribus imitabatur . Suberat primae contignationi a Theatri pavimento ad graduum altitudinem Africani instar marmoris magna basis, quae palmos protensa tres & quadraginta , ut sundamento esset praegrandibus stylobatis per utramque faciem excurrentibus , Pal- marem alteram specie Anthracini lapidis supra se excipiebat, cui innitebantur triglyphae spirae inauratae columnarum duarum , quae utrinque Throno adjacebant.
Columnarum scapus striatus striis auro illitis , strigibus verti cyanei lapidis colore pictis, aurato epistylio ordinis Corinthii terminabatur. Ad utrumque columnae latus pile stelaeque balibus & capitulis pariter inauratis floridum Onjichem simulabant.
Quae columnis stelisque superimposita excurrebat communis corona, maculosas antiqui marmoris crocini venas reserebat. Huic non ab
similis colore erat alia grandior operis fastigio superini ucta , cujus quidem operis pars media sursiam arcuata in semicyclum detinebat. Columnarum vero stelarumque sub ea tympanum craneo veluti marmore constare videbatur ; ZOphorus pari modo pictus , qui inter utrasque procurrebat coronas Anaglyphis inauratis, & mira varietate distinctas, hanc praeserebat Epigraphem magnis literis aureis expressam :
Aligeri duo colore aeneo insistebant arcuatae supercilii extremitati genibus flexis , & palmas florumque serta manibus attollentes . Adstabant pariter ad utrumque Throni latus vestibus multo auro
illustratis solida Religionis & Iustitiae simulacra , quae suae singula basi
insidebant ex Alabastri te caeruleis interfecto lamellis, & aureis lineis coronato, Cui substrata insertiis erat stereobata crocinii coronide , di Cymatio Caelaturis aureis variato. Huic stereobatae suberat stylobata persicae arboris floribus colore non absimilis. longitudine tanta , quanta &latitudine supra basim infimam anthracinam . qua haec extra pilas pro tendebatur imposita, cujus a fronte magna Pelta , Pontificia Insignia subobscuro auro picta reserens, extabat inter encarpos & vittas. Ad haec in similitudsnem veri marmoris colorata culcitae copioso aureo coccineoque serico mirifich textae , tamquam venui hi postes utrumque Throni latus eique superextantem e serico villoso umbellam , sub qua Pontificia erat Cathedra , aureis taeniis fimbriarumque maeandris mugn. fice Ornatam circumscribebant. Ultra supercilium quod totius Solii te iminabat ornatum , eminebat S. Fidelis Vexillum ab Angelis inter lucidam nubeculam apparentibus elevatum . Suberat illud autem altiori
splendidisIimaque luce cireumfuso Spiritus sancti Symbolo , unde tum
Iacii longe lateque di Tisi vexillum ipsum , subjectumque Pontificii
644쪽
Throni ornatum illustradant; tum plures Aligerorum vultus inter nubes Iuleo colore expressas, & auro plurimo nitentes descendere conspiciebantur. Venustatem quoque augebat labens ab utroque vexilli latere
magnum serici villosi rubri paludamentum , taeniis atque laciniis aureis ad oras assutum , quod sensim diffusum ad angulos externos coronidis pilarum quae solium intercipiebant , post concinnam alternamque fi xuram iterum labens utrumque inauratum signum , Iustitiae scilicet&Religionis. a tergo undecumque vestiebat: Huic alterum velut amplissimum conopeum subjectum erat & sociatum ex damasceno coloris rubri fasciolis aureis dii criminato. iisdemque ac villosum rubrum laciniis , quod a gloria Domini de qua superius iactum eth, incipiens demitti, paulatim it1 latius discurrebat, ut laxitate sua non solum paludamentum ipsum quasi chlamydem Throni exciperet & Concluderet, sed circumve-io laret praeterea , quam latus erat, totum Theatri prospectum , ita tamen ut non aequaliter ante propenderet, sed mollibus modci nexibus corrugatum allevaretur a majoribus Aligeris inter alios minores varie dispositos, poli myxum altera manu quindecim cereorum duplici ordine distributorum suilinentibus ; modo inversam subsutamque sibi posteriorem partem aureis floribus conspersam detegeret; ita demum sinuatum in utrasque arcuum stelas suspensum desineret Tota itaque nobilissimi Throni moles, quae in lateribus debita proportione ser vata humilior erat, centum & decem palmorum sublimitatem aequabat in medio.
A Simulacrorum de quibus dictum est, stylobatis utrinque per I tera ad finem usque primarum Tholi pilarum prope loculamenta Veroni- eae & divae Helenae, in ipsit mei superioribus stylobatarum spatiis crates
incipiebant inauratae , quae ligneam interius extructam contignationem intercluderent. Super eas parastatis concinnε intercisas continua auroque
illustrata ita prominebat corona , ut ex ejus projecturis fastigia quaedam inllar turbinum & ornatus assurgerent , conchyliis & encarpis inter se colligati, quibus Tiara Pontificia decussataeque claves, auro item sul- gentes , erant impositae. Perpetuum similiter florum ac frondium inauratarum sertum a pilarum Throni Epistyliis elabens & super ipsam continenter coronam procurrens per consertas puerorum manus speciosissimo lusu traducebatur ad coronandam pretegrandem peltam cum Suae Sanctitatis insigni in medio totius ornatus prominentem ; cum enim lapideae
stelae , quae ingentem hinc & inde Hemispherii fornicem sustinent, transennas utrinque appositas intersecarent . quarum amplitudo erat palmo rum octo supra Centum & quadraginta , impedirentque, ne pone conti gnatio cohaereret; supra crates ibi etiam procurrentes ad unitatem O natus servandam, basis subrubro colore , in qua exaratae legebantur
645쪽
ACTA CANONIZATIONI sI ONOR ET GLORIA IN SERMONE
bes cap. 3. vers. a I. basis inquam sursum elevabatur , quae praedictam magnam peltam ipsis
innixam stelis attolleret. Infra crates vero textile ex damasceno rubro taeniis aureis concinne decurrentibus per futuras dispertitum . & in summa parte serico villoso item rubro coronatum Convestiebat undique ligneum contiguarum contignationum parietem . Ut verb unaquaeque pars toti responderet, cederetque in ampliorem Theatri ornatum , & in nobilium Matronarum commodum , quae conventurae in Basilicam erant eo die ; in adversis ipsi Theatro locula mentis tam divi Andreae , quam sancti Longini aliae comparatae fuerant eminentes Contignationes eodem ac reliquae ornatu. Hae sicut di aliae prius commemoratae . congruis interposi iis repagulis seorsim separatae, ita Sanctitatis Suae jussu fuerant distributae, ut quae proximae Solio Pontificio utrinque erant, Postulatoribus quinque Beatorum assignarentur ἔquae his adjacebant, in dextera sinistraque Theatri parte Principum oratoribus darentur , licet demandatum sibi munus ex benevolo Summi Pontificis permissu, nondum palam obirent; item Colum nensium Familiae. ac Almae Urbis Senatori . Deerrea Cantoribus Cappellanis pro Odeo contignatio, quae in transversum Pronaum vergebat ab Helenae loculamento ; quae vero ex adverso erat, Capitulum Vaticanum inter & Poli Ducem Sacri Hospitii Magistrum fuerat bipartita; ceterae urbanis & exteris Matronis erant destinatae. E superioribus tandem lapideis Procestriis , apud quae reliquiae Sanctorum in Basilica servantur , serico stragulo varie ornatis , nec sine multis cereis, ut superius dictum est , pendebant deorsum quatuor alia Beatorum Vexilla, ex eo nimirum , quod Veronicae simulacro supereminet, vexillum beati Camilli de Lellis, ex altero supra sanctam Helenam , beati Petri Regalati , ex tertio apud sanetum Andream , beati Iosephi a Leonissa ; in quarto supra Loculamentum sancti Longini, beatae Catharinae de Ricciis. Haec & cetera quae narranda serent, melius quam sermo subjiciet oculis tabula, quae superius apposita est.