장음표시 사용
611쪽
que offensa in dies oriebantur. Hanc ergo veluti furentium leonum si I-vam ingressus Ioseph , succinctus pectora nat theo charitatis , & calceatus pedes in praeparatione Evangelii pacis . fidei scutum galeamque salutis assumens , & gladio spiritus, quod eli verbum Dei , instructus; tumentes undique iras compressit, odia rettinxit, atque efferata dudum
corda chrillianae pacis suavitate demulsit; ut nova prorsus Regionis facies , novi populorum mores brevi tempore apparuerint; ipsi verti tamquam restitutori pacis, di fundatori publicae quietis , maxima apud homines parta gloria , majus autem praemium pacificis a Deo promissum in Coelis assertum fuerit. A Verum quo majorem adipiscendi Coelorum Regni securitatem Servo suo saceret Deus. permisit eum in tentationes varias incidere. gravissimasque persecutiones pro justitia perpeti; ut ipsius virtus per tribulatim num ignem probata inveniretur in laudem & gloriam in die Domini nostri Iesu Christi. Nam praeter immane supplicium eidem Constantinopoliab Infidelibus irrogatum , quum intra Palatii septa deprehensum , quoad annunciandum Christi fidem penetraverat, sublimi e trabe ferreis uncis suspenderunt, atque igne fumoque supposito pene sutacarunt; innumeras etiam ab improbis Christianis injurias atque molestias saepe sustinuit , dum pro suscepto sanctae praedicationis ossicio , hominum vitia viriliter oppugnans , atque ita pervicacium offensionem incurrens. verberibus saepe, & colaphis, & contumeliis impetitus, aliquando etiam in vitae discrimen adductus suit. Quae tamen omnia, quum nec ipsius mansuetudinem neque constantiam loco demovere valuerint, totidem Josepho gradus facta sunt ad coelestem triumphum, quem ipsi tandem a justo
Iudice tributum suisse non est dubitandum . B Id enim evincit ipsius pretiosa mors, quam apud Oppidum Amatricis Reatinae Dioecesis, post diuturnam infirmitatem in pietatis & patientiae exercitationibus transactam, anno aetatis suae quinquagesimo septimo, ab Incarnatione Domini MDCXII., placidε obiit in osculo Do. mini ; & manifestε ostendunt illustria signa atque miracula , quae ab Omnipotenti Deo. tum saepe losepho vivente, tum etiam in ipsa ejus moriste & post illam edita fuerunt; inter quae id sanε mirabile fuit, quod
defuncti corpus assidua maceratione , ac morbi vi antea squallidum . inusitata coloris & speciei venustate repente florere , & suavissimum odorem exhalare coepit; intima vero ipsius viscera medico cultro dissecta, nulla imbuta faece , sed lacteo quodam humore tota redundare reperta sunt. Innumeras vero gratias ad Iosephi invocationem a Deo se obtinuisse t itati sunt Fideles , qui ad ipsius funus undique frequentes convenerunt propter conceptam de ipsius Sanctitate opinionem : qua etiam impellente , Iosephi Cives post aliquot annos pium illud iacinus audacter per
petrarii. Adversa patitur propter Mem , is justitiam.
612쪽
petrarunt, ut nocte quadam , occasione data, ad Amatricis oppidum accedentes venerandum ipsus corpus asportarent. Ac Leonissam dese
rent ; firma spe ducti , magnum sibi adversus ingruentes calamitates in illius possessione ac Servi Dei patrocinio praeudium fore . Cumque ad legitimum instruendum judicium de ipsius Beatificatio- Α
ne & Canonizatione nihil deesset eorum , quae per Sacrorum Canonum& Constitutionum Apostolicarum Decreta requiruntur; nonnulli primum Processus a Locorum ordinariis constructi . mox etiam alii Apost lica Auctoritate confecti fuerunt, ex quibus desumptae sunt tum Virtutum Theologalium & Cardinalium . iisque adnexarum , quae in Iosephoemicuerunt, tum etiam Miraculorum ejus intercessione a Deo edit
rum plenissimae probationes ; quibus per dilectos Filios Consultores
Congregationis Sacrorum Rituum , deinde per Uen. Fratres nostros S. R. E. Cardinales eidem Congregationi praepositos maturε & ex ordine discussis, san e memoriae Praedecessior noller Clemens Papa XII., auditis
eorum consiliis . die XV. Iulii Anni MDCCXXXIV. definivit; Gηssare Bde Mephi Virtutibus in grasu heroico ; ac similiter triennio post , die nempe VIlI. Junii Anni MDCCXXXVII. de duobus Miraculis constare decre. Cuit; nimirum de puero, qui a nativitate palpebras inter se adeo junctas habebat, ut lucis usura ipsi perpetuti interclusa judicaretur ; implorata vero super eum Josephi ope , oculos statim aperuit, persectumque visionis sensum deinceps obtinuit: deque Iosepho Novello, qui quum gravissimo vulnere in genu sauciatus fuisset , invocato Servi Dei nomine , momento temporis sanatus fuit. Et consequenter de ipsius pariter Congregationis consilio idem Praedecessor ad publicum cultum Iosepho indui . Dundum progressus est : Qua de re expeditis Apostolicis Literis die X l X.
ejusdem mensis Ac anni, ejus Beatificationis Solemnia in Basilica Lateranensi celebrata suerunt, aliaque religiosi cultus obsequia ad formam Indultorum in iisdem Literis contentorum , ipsius beati Viri memoriae summo Fidelium studio fuerunt exhibita. Altero autem biennio vix elapso , quum eidem Clementi Praedecesso gri pro parte Ministri Generalis Ordinis Minorum S. Francisci Capuccinorum , totius Religionis suae nomine , expositum fuisset, ipsus beati Viri sanctitatem novis atque frequentibus Miraculis a Deo illustrari, communibusque Populorum votis atque etiam postulationibus clar. mem. Caroli VI Hispania ruin Catholi ei & Romanorum Regis in Imperatorem electi, nec non Carissimorum in Christo Filiorum nostrorum Magnae Brittaniae, Poloniae , atque Sardiniae Regum , aliorumque supremor um Principum & Magnatum , complurium praeterea S. R. E. Cardinalium , Antistitum, Ecclesiarum , atque Universitatum expeti, ut de solemni
A serie ectorum in ea a ipsius Beati alionis . a Approbantur ipsius beroica virtvtes c Item miracula bis enuneiata . D Beatificat o . x causa rea mitur .
613쪽
ejusdem Beati Canonizatione juxta Ritum N praxim Sanctae Romanae Ecclesiae tandem ageretur; placuit eidem Praedecessori. praelata Congregatione approbante. pro hujusmodi Causae reaisumptione Commilitociem signare, & compilationem novorum Processuum super indicatis Miraculis poti indultam Josepho venerationem sequutis, auctoritate Apostolica . nonnullis Episcopis de more delegare . A Quorum Processuum validitate approbata . Nobis jam Dei volunt te in Petri Cathedra sedentibus, sex potissimum Miracula in praefatα Sacrorum Rituum Congregatione iteratis vicibus rite discussa fuerunt; de quibus postquam Nos ipsi suffragia Consultorum perlegimus .& Cardinalium praedictorum consilia audivimus in Congregatione Generali coram Nobis habita die xxii. Septembris Anni MDCCXLIV., nihil Nos quudem tunc pronunciavimus, sed invocato saepius Divini luminis adjutoris novisque diligentiis jussu nostro peractis. ut quaedam tollerentur dissicultates in animo nostro subortae, dum interim privatis studiis rem t tam ad summum judicii rigorem exigeremus. demum die prima Maji Anni MDCCXLV. . in Festo sanctorum Apollolorum Iacobi & Philippi.
celebrata Missa in Basilica Lateranensi , publico Decreto edito, infra scrupta duo Miracula tertii generis omni ex parte probata esse declar
B Primum est consolidatio crurium Ac se morum pueri Josephi Dionysi. qui in seriora hujusmodi membra adeo debilia di flaccida ab utero M
tris attulerat, ut iis nullo modo corpus sustentare posset; quin immo quum eorum membrorum Carnes, linteoli ritu , quaquaversum complicarentur . ossibus ea carere omnino putabantur: Hunc Mater biennii jam
aetate nil proficientem ad Aram adduxit, sub qua beati Iosephi corpus
Tequiescit; cumque omnipotentem Deum pro deplorata filii sanitate per ipsius Beati merita eum lacrymis exorasset . exaudita est oratio ejus, itaut puerum inde pedibus suis incedentem Domum reduxerit C AIterum est sanatio Antoniae Morelliae, cui congesta tabes in finistra thoracis regione interiora viscera adeo insecerat, ut Iices Chirurgi mana externus tumori hiatus apertus fuerit, attamen non ex eo solum , sed saepe etiam ex aegrotantis ore, sanies mixta sanguine alternatim fluere per rexerit ἔ assiduusque dolor cum tussi & sebri, hecticam Mulierem biennio toto afflictam detinuerit; vulnus autem , contracto callo, in fissu Iam degeneraveriς, ex qua spiritus per respirationem pectore exceptus adeo libere permeabat, ut aliquando candelae flammam extingueret. Iahoe desperato va Ietudinis statu . quum oleo ex lampade ante corpus beati
Iosephi ardente fistulae Iabia inuncta suissent; unius noctis spatio fistula
coaluit, abscessit febris & doIor. tussis cessavit, color viresque redierunt, atque integra & perseveram vaIetudo Mulieri est restituta . - Ηis
614쪽
alis igitur probitis. quum in praefata Sacrorum Rituum Congrega- Αtione coram Nobis coacta die 3. Augulti ejusdem Anni MDCCXLV., proposita fuerit quaestio, an tuiti procedi posset ad solemnem beati Iosephi Canonizationem, nemini dubium fuit . quin juxta praxim Apostolicae
sedis & Praedecessorum nostrorum Decreta, omnia jam ad hujusmodi effectum abundε luppeterent: Nosque ipsi demum die xv I I. ejusdem menis lis & anni in anniversario Alsumptionis nostrae solemne Decretum edidimus de eadem Canonietatione , servatis servandis, quandocumque peragenda. Pro cujus Decreti executione quum praedictorum supremorum Prin- Beipum , & Antistitum . ac Populorum vota, demissaeque ordinis praediaeti Fratrum Minoium Capuccinorum preces Nos urgere non desiste rent; Tandem communicato consilio cum universo Collegio Ven. Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium in Consistorio secreto die xv m. elapsi mensis Aprilis coram Nobis congregatorum , eorumque assensu accepto , complures Ven. Fratres Atahiepiscopos & Episcopos ex tota se me Italia ad gravissimum eonsilium advocavimus; eorumque judicio i tam hujus Causae seriem . atque omnia , quae de virtutibus & miraculis beati Iosephi probata fuerant, tum oretenus in Consistorio publico co- Gram Nobis habito. in quo dilectus Filius Philippus Maria Pirellius Aulae
Nol rae Consistorialis Advocatus ipsius Beati Causam peroravit,tum etiam in scriptis exponi mandavimus; tradita nempe singulis distincta praeminsorum omnium relatione, ex authenticis monumentis praelatae Congregationis Sacrorum Rituum religios8 desumpta. Quibus praemissis. adiud DCons storium die xii I. labentis mensis Iunii coegimus, in quo praeterVen. Fratres nostros S. R. E. Cardinales, praedictos quoque Patriarchas, Archiepiscopos, & Episcopos in Romana Curia praesentes sedere jusmmus , atque adstantibus Apostolicae Sedis Notariis , & duobus antiqui ribus Causarum Palatii nostri Auditoribus, super expetita beati Iosephi praedicti Canonietatione sententias dicere . Cumque omnes ad unum pro suprema ipsius Beati glorificatione non assensum modo suum solidis rationibus confirmatum , sed enixa etiam studia & vota sua declarassent; Nos quidem et de re a praedictis Apostolicae sedis Notariis publica I strumenta confici. ac praeterea prolatorum suffragiorum exempla a singulis subscripta colligi, & in Tabularium Ecclesiae Romanae inferri manda vimus : Verumtamen antequam ad serendam hujusmodi definitivam sententiam adducerentur , indictis per Urbem generalium jejuniorum di bus . designatisque ad supplicationes Ecclesiis cum Indulgentia ab iis consequenda, qui suas cum nostris obsecrationibus jungerent. publicas Ecclesiae preces apud Deum Patrem Iuminum interponere curavimus, ut
a meretum de tuto progressu ad Canouitationem . B con orium Secretum . c consorium Publicum .
P Cardinalium-Epi oporam sententiae in consisto, is Semipubliso.
615쪽
ad dirigendos sensus nostros juxta viam suam gratiae suae auxilium Nobis
I. Tandem hac die beatorum Apostolorum Petri & Pauli Triumphis
decorata , in Balitica Vaticana, ad quam solemni ritu Nos praecesserunt omnes Cleri Secularis & Regularis Ordines. omnia Magistratuum feossiet alium Romanae Curiae Collegia cum praedictis Ven. Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus , Patriarchis, Archiepiscopis , & Episcopis . Ecclesiasticum conventum celebrantes antequam sici a mysteria conficeremus, exhibitis Nobis iterum iterumque a dilecto Filio nostro Joachimo Tituli SS. Quatuor Coronatorum Presbytero S. R. E. Cardinali Por-t arrero nuncupato , per organum dile sti Filii Virgilii Monte catini Consistorialis Aulae nostrae Advocati praedictorum christianorum Principum , Ecclesiarum, & Populorum postulationibus, ac votis pro ipsius beati Josephi a Leonissa , quemadmodum etiam pro Beatorum Fidelis a Sigmaringa, Camilli de Lellis, Petri Regalati, & Catharinae de Ricciis solemni Canonigatione , implorata prius coetellium Spirituum & Sanctarum omnium intercessione , atque invocato Paraclito Spiritu ad ho. norem sanctae & individuae Trinitatis, ad exaltationem Fidei Catholicae, di chrilitanae Religionis augmentum , ac de concessa humilitati nostrae Apostolicae auctoritatis plenitudine , ipsum beatum Iosephum Ordinis
Minorum Capuccinorum Sacerdotem , omnium christianarum virtutum laude , plurimorumque miraculorum gloria , maturo nostro , & aditantium Fratrum nostrorum judicio cumulatissimum . una cum prae satis Fideli . Camillo, Petro, &Catharina, Sanctum esse decrevimus & definivimus , ac Sanctorum Catalogo adscripsimus, ejusque memoriam . quam in subsequuta Missae celebratione Nos ips solemniter venerati su mus , ab universa Ecclesia quotannis die Iv. Februarii religios8 eoli man-B davimus, in Nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Omnibus quoque Christi fidelibus ad tantae solemnitatis celebritatem congregatis , Pleis nariam , his vero, qui singulis annis praedicta die ad ejusdem Sancti Corpus venerandum accessissent, septem annorum & totidem quadragenarum Indulgentiam , in somna Ecclesiae consueta misericorditer in Domino largiti fuimus. Gaudeant igitur in Domino universae familiae gentium, & in vocibus exsultationis jubilent Deo , qui Ecclesiam suam perpetua miseratione custodiens. praeclaris eam sanctorum exemplis quotidie instruere , meritis atque praesidiis roborare non desinit; ut quibus per Filium suum sancti Dsima vitae documenta tradidit, amplissimamque Caelestis Regni haereditatem promisit, iisdem per Sanctos suos nova ad currendam salutis viam incitamenta, novam semper attingendae metae fiduciam praebeat; ipso adjuvante & donante . qui est justitia, & sanctificatio, & redemptio noli ra; qui cum Patre & Spiritus sancto vivit Jc regnat in secula seculorum. Ut
616쪽
Ut autem praemisia omnia ad universae per orbem Ecclesiae notitiam perducantur . eorumque memoria perpetuis suturis temporibus ad Dei gloriam, & Fidelium eruditionem indeficiens perseveret; Nos ea praesentibus Apos olicis Literis complecti & roborare voluimus, mandantes , Aharum transumptis . sive exemplis, etiam imprelsis , manu alicujus N. tarii publici subscriptis, & sigillo personae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem ab omnibus fides habeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur . si forent exhibitae vel ostensae . Nulli ergo omnino hominum liceat paginam hanc nostrie definiti Bnis, decreti, adscriptionis, mandati, statuti, relaxationis, & voluntatis infringere , vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc a tentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud sanetum Petrum anno Incarnationis Dominia acae MDCCXLVI., ΩΙ. ΚaIendas Iulii, Pontificatus Nostri anno v I.
Ego Benedictus Catholicae Ecclesiae Episcopus.
S. R. E. Vtce-Cancellarius . t Ego A. Episcopus Portuensis Card. S. Gementis S. R. E. Camerarius . t Ego V. Episcopus Prane nus Card. Petra, Major Paenitentiaraus .
A Fides habenda Transumptis . n Sanctio. C Dat. Postim. s. die as. Iunii II 6.
617쪽
tttACTA CANONIZATIONI sEgo P. A. Episcopus Albanen. Card. Carasa . Ego C Episcopus Sabinen. Card. Tichiar. Ego Meilaus Maria D. S. Petri ad Uin Ia Predditer Card. Lereari. Ego F. Tit. S. Maria Transiseris Presbter Card. Burghesius. Ego A. Tu. S. Stephani in Monte Coelio Presbter Card. Gentili. O Fr. I. A. Tit. SS. SiIυViri di Martini Presbur Card. Guadunt. Ego T. Tit. S. Caecilia Presbter Card. de Acquaυi Da . Ego D. Nit. Basilica Sanctorum Duodecim Ap solorum Presbyter Card.
Ego I. B. Tu. S. Maria Audorum Presbter Card. Spinuti. Ego R. Tu. S. Sabina Predditer Cardinalis de Iliis.
RO D. Tit. S. Bemardi ad Thermas Presbter Card. Passoneus. Ego S. Tit. S. Prisca Presbur Cardinalis Valenti. Ego I. F. Tit. SS. βuatuor Coronatorum Presb er Card. Portacarrere. Ego C. Tit. SS. Ioannis o Pauli Presbter Card. P Iulius. Ego C. A. Tu. S. Maria de nee Presbter Card. Ca Ichinus.
Ego F. Tit. S. Maria de Populo Presbter Card. de meriis. Ego A. Tit. S. Silvestri in Capite Presbur Cardinalis Rufus.
618쪽
t Do P M. Tit. S. Aenetis extra muros Presbter Card. de Montibus. t Ego F. Tit. S. Ma thaei in Merulana Presbter Card. Tamburini . t Ego I. Tit. S. Crucis in Hierusalem Presbrer Card. Besedi.
i Ρο Carolus S. Maria in Via-Lata Diaeonus Card. de Marinis . t Ego Alexander S. Maria ad Martyres Diaconus Card. Abauus t Ego P erius S. Eusachia Diaconus Card. Corsinus . t Ego Agapitus S. Agatha Diaconus Card. Mψω.
i Ego C. S. Maria in Porticu Diaconus Card. Sacripantes. t Ero M. SS. Omae ct Damiani Diacontis Card. Boloenetius. t Ego H. S. Angeli in Foro Tiscium Diaconus Cardinalis Columna. t Ego P. S. Georgia in Velabro Diaconus Card. Columna . t Fgo A. S. Maria in Aquiro Diaconus Card. Tanari. t FIO H. S. Adriaηi Diaconus Card. Bardi. t Ego D. SS. Viti di Modoti Diaconus Card. Ursinus. I. Datarius.
VISA de Curia I. C. Boschi. Loco ' plumbi.
I. B. Eugenius. Regisrata in Secretaria Brevivm.
619쪽
LITERAE DECRETALES CANONIZATIONI s
s a R v υ s S ERYORUM DEI Ad perpetuam rei memoriam.
a 4 D nuptiale convivium , quod Rex coelestis praeparavit Filio suo,
ad quod non cessat ab origine Mundi humanas animas invitare, a donec Electorum numerus impleatur , Omnes quidem Virtutes, quibus electe Sponsae tamquam dotali censu ditantur, ingressum atque aditum parant ; sed virginalis potissimam corporis animique puritas adeo iaciles accessiis praestare consuevit, ut qui casti sunt corpore dc spiritu , interdum etiam ante statutum sponsalium diem ad ipsa nuptialia gaudia introduci contingat, nimirum talibus tantisque de Coelo favoribus in hu)us vitae exilio adhuc degentes cumulari, ut jam fere ad perfectam cum Sponso unionem in antecessum pervenisse videantur . Hoc est fortasse, quod Nobis innuunt prudentes illae Virgines , de quibus in Evangelica Parabola legimus , quod licet ipsae tune Sponsi thalamo destinatae non essent, attamen quum studio pervigiles. & cum ornatis arde libusque lampadibus & vasis oleo plenis inventae fuerint, adveniente siponso, intraverunt cum eo ad nuptias; ut scilicet pro earum captu, ineffabiles illas praegustarent delicias, quibus felices demum animae coin tes erunt, quum post expletam mortalis vitae peregrinationem, inemplum Regis, in Sanctuarium Dei cum laetitia & exultatione adducentur Hoc satis apoth declaravit ipse Dominus Iesus , qui in diebus carnis suae Discipulum illum virginitatis candore praestantem , prae Ce teris omnibus , quos amicos suos appellavit, singularibus charitatis significationibus est prosequutus ; eidemque postea secreta coelestia revelavit . Hoc saepe deinceps in pluribus sanctis utriusque sexus virginibus demonstravit. Hoc denique recentius ostendit in B. Catharina Virgine ordinis Praedicatorum Montali; in cujus innocentia ac puritate ita sibi complacuit Sponsus virgo dc Virginis Filius , ut eam ad sublimissimum Persectionis culmen evectam, ac coelestium charismatum copia persusam . ad intimam sui familiaritatem in terris admiserit, & tandem suae
ipsius beatitudinis participem in Coelis secerit; ubi illam in sinu Dilecti
620쪽
eertissim ε regnantem, & pro nobis assidu8 intercedentem , ab universa Ecclesia colendam ac venerandam esse praevia virtutum ipsius , ac miraculorum in ejus gratiam a Deo editorum cognitione ac juridica a probatione , in de Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium, nec non Patriarcharum, Archiepiscoporum . & Episcoporum in Romana Curia congregatorum consilio & assensu , auctoritate Apostolica nuper definiendo declaravimus . decrevimus , atque statuimus.
Florentiae clarissima Italiae Urbe ex Nobili Familia de Riceii, Aanno MD XXII. ortum habuit Catharina , quam Parentes in Baptisma te Alexandram nuncuparunt. Porro ad quam excelsum Sanctitatis apicem provecturus eam esset omnipotens Deus, Cito demonstravit praeveniendo illam in benedictionibus dulcedinis, ut quum ab ipsa puerili aetate sublimibus mentis illultrationibus atque ineffabili cordis suavitate in
sanctae orationis exercitio atque in ceteris pietatis ossiciis exequendis frequenter completa suerit, jam tunc mundana gaudia despicere, & ad coelestia ex animo adspirare alla everit. Itaque quum ad firmiorem aetatem pervenisset, di claustralis vitae bona, in Monasterio primum S. Petri e Monticulis prope Florentiam , tum in alio S. vince i in Civitate Platensi praegustasset; frustra deinde Pater secularium nuptiarum splendorem & commoda ipsi proposuit; quae in odorem coelestis Spons currens nunquam quievit , donec ei tandem permissium fuit ad praedicti Pratensis Monasterii solitudinem convolare, ibique Deo sub Regula san- acti Dominici perpetuo se addicere. Angelicam vivendi rationem statim a Tirocinio exorsa, quum se in omni virtutum genere universae Societati magnopere probasset, summo Sororum studio ad Religiosam Prosessionem admissa suit, quamvis ipsa Irae animi demissione rejiciendam se fore pertimesceret. Perlectissimauit Catharinae obedientia dissicilioribus lichi experimentis probata; absolutissima Regularis di lciplinae custodia ; alacris in abjectis quibusque mini lieriis obeundis promptitudo; admirabilis modestia atque ab omnim , quae ipsius animae puritatem quoquo modo obsuseare aut obnubilare posset, lumma aversio; assidua vero unio cum Deo, ad cujus honorem
omnia sua dicta & laeta fideliter dirigebat.
Tanta vero illius virtutum admiratio in Monialium animis excitata Cfuit, ut eam vix quintum aetatis tui tum egressam unanimi consensu totius Monasterii moderatricem elegerint; idque munus deinceps eidem, quantumvis invitae , atque obediendi magis , quam imperandi cupidae ad annos quadraginta duos in omnem scilicet ipsius vitam prorogaverint. Nisil enim in ea desiderandum sibi esse intelligebant, sive ad rectitudinem atque prudentiam , sive ad vigilantiam & solicitudinem , sive ad charitatem & comitatem , sive ad religionis di pietatis iovendae
A S. tbarinae ortus bi primordia . n Retitionem ingreditur . c Monosteri3 Perpetuum regimen obtinet.