장음표시 사용
241쪽
x6x FAs et I ATTICr Apollonius, alioque nomine Helio rus Alexandrinus nato vicit Olympia ex Africano.Quum vero Apollonius cognomento Rhantis Alexandrinus a pugilatur certamine exclusus erit , eius loco Heraclides Alexandrinus , quamvis intacto pulvere , palmam
obtinuit . Heraclides ille etiam a Plutarcho memoratur s- .
Eponymus autem hic Atheniensium Archon , qui Hadriani , dc etiam Gallieni instar , Caesaris dignitati
Atheniensis etiam Archontis munus adiunxit , nunc mihi primum ex ambiguis prosecto , sed non obscuris tameta Philostrati x3 verbis assulsit . Narrat Philostratus Apollo. nium Tyanensem Olympiorum tempore Pisas venisse, ibique iuvenem quemdam Atheniensem, qui Ludos spectaturuvenerat , Apollonio dixisse maxime benevolam Imperatori
Palladem esse, δικαια πράττειν τὴν Θειν , ' o βασο λευς την επωνυμον A'θηναίοις θ recte facere Deam , quo
niam Imperator Eponmo magiseratu apud Athenienses imperaret . CI. Fabricius in hoc Philostrati loco rescribendum asserit μωνυαον, Α'θ νας , adeoque reddit quoniam Imperator in urbe ipsi Palladi cognomine rerum summam teneret . Itaque Fabricius vocem ἐπώνυμον ad πολιν Atheniem sum urbem referendam esse putavit . Nulli bi tamen Philostratus, aut ullus ex Graecis Scriptoribus αρχειν ex is νυμον πολιν dixit ; sed in prosa oratione ipsorum quilibet τῆς ἐπωνύμου πολεωe dixisset; quamvis eleganter saepissime oc
ἄρχειν, ut ex ipso quoque Philostrato variis in Ioeis ostem di Itaque vox ad πολιν referri non poterit; ad. eoque non Α'θηνας, sed veterum codicum auctoritate Αθηναίοισlegendum erit . Ergo , si Domitianus Caesar την μῶυμον A'θηναίοιe , eaque formula apud Philostratum ipsunta Eponymus Atheniensium Magistratus exprimitur , dubitari sane non poterit , quin eo Olympiadis anno Domitianus
Caesar Athenis supremam Archontis Eponymi dignitatem obtinuerit . Ac certe quidem , si Fabricii sensus & explicatio admittatur, qui inferri poterat ea de caussa Palla dem
242쪽
Ο L T M p I A s CCXVIII. 163dem Domitiano Caesari benevolam esse oportere, quod ille Athenis in urbe Palladi cognomine imperaret, perinde quasi in ceteris etiam urbibus ille non imperaret λ Ergo perspicuus, ac nativus sensus hic postulat ut distincta quaedam, ae peculiaris caussa, & distinctum aliquod, ae peculiare imperii genus afferatur , quod Palladis amorem ae praesidium tibi vindicaret : quod facile proneto intelligi , & explicari poterit , si Domitianus ipse privatum ac peculiare Atheni. ensis Urbis Palladi consecratae imperium obisnuisse dicatur . Haec eadem concinnior , ac vera Philostrati sententia ex verbis aliis inferri poterit , si tamen rite contra Interpretum aliorum mentem explicentur . Subdit Philo. stratus adolescentem illum ab Apollonio interrogatum esse
ει ις εν Παναθηναίοις ; an vero in Panathenaeis etiam Domitianus Caesar rerum summam tenebit λ subditque Apollonius Athenienses ea in re parum consentanea iis facturos, quae pro Harmodio , atque Aristogitone decreverant ; si postquam ipsis statuas erexerant, quia in Panathenaeis Festis II pparchum Atheniensium Tyrannum sustulerant , τυραννοις
h e lubentes coρ cesserint, ut eorum Legati summae rerum praeessent . Ergo Philostratus , aut Apollonius hie loquitur de dignitate, ae imperio quod Athenienses ipsi veteris in Tyrannos odii prorsus immemores huic Tyranno Caesari lubenter concesserant. Id vero non de communi sane Romani orbis. adeoque Athenietas etiam urbis imperio intelligi poterit, quod Domitianus aliorum Caesarum instar occupaverat ἔsed de peculiari solum Magistratu, quem Athenienses s n. te ipsi concessςrant, simulque de potestate, qua Domitianus tanquam Eponymus Archon, adeoque iure suo, Panathenaeis Festis praesideret , eosque ablegaret , qui eius tamquam Archontis nomine Festis illis praeessent . Itaque prorsus immerito aut Proconsules, aut Consulares intelligenis dos esse putat Fabricius ; neque enim illorum eligendorum potestas Caesari a tabentibus Atheniensibus solis concessa fuit ; nec Proconsules , aut Consulares illi Panathenaeis Festis praeesse poterant ; ut inde Apollonius Atheniensium inconstantiam inferre , & obiurgare posset, quod in Pana - henaeis olim quidem Tyrannum occidissent , tunc ve-X a ro
243쪽
An. L. Per. Iul. 8io. Vrb. Cond. 83o. Chr. 97. Stephanus Cappadox sadio victor. Africanus.
An. T' Per. Iul. 48r . Vrb. Cond. 8s . Chr. I T. Achilleus Alexandrinus gladio vicit Olympia ex Asri.
His temporibus circa Traiani Caesaris initia Maximus quidam in Achaiam missus est, qui Graecarum Urbium Tes mire perturbatas componeret. Id ex Plinii Epistola perspicue apparet in qua is de Athenis loquens ait: Habeante oculos hanc esse terram, quae nolis miserit rura , quae leges non victa acceperit , sed petentibur dederit : Athenaradeas , quibus reliquam umbram . oe resduum li. lertatis nomen eripere durum , ferum , barbarumque est. Itaque iis temporibus Athenienses adhuc libertate, sed fera umbratili fruebantur, suisque solum legibus utebantur; quem admodum sane suis magistratibus parebant , ut opporc nius, ac illustrius ostendetur ad Olymp. CCXXVII.
. Theonas , alioque nomine Smaragdus Alexandrinus Ira dio vicit Olympia ex Africano . An. Quum Traianus Augustus hoc anno V. C. 859. bellum adversus Armeatos, ac Parthos moveret, Athenas
244쪽
OLYMpIAs CCXXI. 16singressus ibi Osrhois Parthorum regis Legatos excepit, iisque responsum, postquam in Syriam appulisset, se daturum promisit'. Hoc autem Traiani iter hoc anno, non 86s. V. C. contigisse fuflus , atque aeeuratius in Dissertatione Minissari Regis Nummo demonstravi .
An. Per. Iul. 48χχ. Vrb. Cond. 862. Chr. IO9. Callistus Sidetes Liadio victor. Africanus. Aristarchus Phalereus Athenis Archon . Suspicionis , & coniecturae genus , quod mihi pridem affulserat , ut hunc Aristarchum Eponymorum Archoat uiri Fastis insererem , opportune iam a tibi , ingenueque proposui.
An. Hadrianus Caesar Athenis Archon DCCXCV. Hoc anno supremam Archontis Eponymi dignitatem ab Hadriano Caesare susceptam fuisse ex Phlegontis testi. monio perspicue iam alibi demonstravi . Ita quoque singula subtilius exploravi , quae tune temporis ab Hadriano Athenis degente gesta a variis Scriptoribus memorantur ;ac proinde iis iterum recensendis haud immorabor.
An. L. Per. Iul. 816. Vrta Cond. 866. Chr. III. Eustolus Sidetes Badio victor. Africanus. An. ξ. Macrinus Athenis Arehon DCCI C. Phlegon in Libro de Mirabilibus to Μaerinum hune memoravit ubi de androgyno Antiochiae viso loquens ait
245쪽
Consulibus Romae Lucio Lamia , O Aeliano Vetere. Ibi Meuriasus rescribendum asserit δεώκίου Αἰλιανοῦ, Οὐέτεροις sed tamen in Fastis aliis habetur Λουκίου Αἰλίου Λαμία, Αἰλιανοῦ ούετε Ο licet alii Aemilium Aelianum, oe Lucium Antisium Veterem anno V. C. 863. sive 4. Ob. CCXXIII. Coss. nobis exhibeant.
An. a. Per. Iul. 83o. Vrb. Cond. 87 . Chr. III. Isarion Alexandrinus Hario victor. Africanus.
An. Per. Iul. 4834. Vrb. Cond. 874. Chr. Iar Aristeas Μilesius Badio victor. Africanus. Niearetus Paranomus Athenis Archontes Dionysius Haec tria Eponymorum Archontum nomina ex illustri Atti eo Marmore nuper exsculpsi , quod in Inscriptionibus Atticis edidi. Certe Dionysium in Archontis munere proxime Paranomo successisse Μarmor testatur, Nicare ius vero ipsis antiquior asseritur; sed ita tamen ut ille Paranomum proxime praecesserit, aut certe paucis omnino annis ipso antiquior censendus sit. Quandoquidem vero in Marmore nullus omnino tem poris character occurrit, cuius praesidio horum Archontum aetas arctioribus finibus eireum seribi posii t , illud unum opportune observavi, quod Archontes illi inter Oly. CXvIII.
246쪽
OLT M pias CCXXV . ac & CCXXVII. imperarunt; postquam nimirum duae novae Tribus Athenis institutae Hierant . sed prius tamen quam
nova, ac decima rertia Tribus Hadrianis inveeta foret. Charaeterum forma, aut, si quod monumentum aliud in lucem prodiret, definiendae Archontum horum aetati conserre posset. An. -'. Eusebius hoc anno Σ. ΟIympiadis CCXXV . Chr. Iaa. Aviola , ct Pansa Cossi Hadrianum Atheniensibus leges petentibus ex Solonis , dc Draconis legibus hau
sias dedisse memorat , proximoque anno Chr. 12 I. dum
Athenis hiemem ageret , Eleusiniis Mysteriis initiatum esse, pontemque Cephiso flumini exundanti imposuisse . Perspicua Eusebii verba opportunius alibi exhibui , simulque
ostendi Hieronymum Eusebii interpretem rerum , ac temporum illorum ser tem perturba sse . Itaque longe verisimilius videtur Hadrianum exeunte anno V. C. 87s. Athenas
venisse , ibique sequentis anni 876. hiemem exegi sie ς ac leges aliquas edidisse . Certe Dio ab Hadriano Caesare Athenis edita lege cautum fuisse dicit, nequis Senator publicorum vectigalium redemptor esse posset ; ac Sponius integram Hadriani Iegem tunc fortasse Athenis editam exscripsit de oleo ex Atticae finibus exportando . Neque tamen hinc fieri, vel in Drri posse putaverim quod integram . Legum seriem Atheniensibus ille praescripserit ; multoque minus quod leges illae ex Draconis, & Solonis legibus haustae , atque Atheniensibus petentibus editae sint, ut scribit Hieronymus. Quid enim Athenienses ab Hadriano Ieges illas petiissent, quas a Solone, ceterisque Legumlatoribus acceperant: perinde quasi ignotae, vel obliteratae illae Q. rent λ Aecedit etiam quod Hadriani Iex de oleo exportando Iata Solonis legi prorsus opposita fuit ; ae severiores illae 'Draconis leges , quae iam sublatae prorsus , & extinctae fuerant , nulli bi certe ab Hadriano restitutae effingi possunt. Ergo Hieronymi verba hoc uno sensu intelligi debent, quod nempe Hadrianus Draconis, & Solonis instar Ieges ali. quas Atheniensium hortatu edidit; quemadmodum sane Dioni plures leges ab illo constitutas esse testatur ; idque facilius
247쪽
intelligi potest, si eharaeteres ΚNΘ initio Legis praefixi ex.
plicari debeant, ut in Notis Graecorum conieci No 1ου Θεοῦ Caput Legis Dioi Hadriani: sie enim innuereturalia Legum capita ab Hadriano proposita fuisse . Interim vero dum Hadrianus Athenis degebat Quadratus Apostolorum discipulus , ct Aristides Athenientis Philosophus Imperatori Libros a se conscriptos obtulerunt . quibus Christianae religionis defenso continebatur, ut Eusebius in semel, iterumque testatur. Hoc quidem Eusebius in Chro. nico ad annum x. Oly. CCXXVI. revocavit. Sed perspicua temporum series ostendit id ad hane CCXXV. siste ad CCXXVII. Olympiadem referendum esse . Certe Hieronymus eodem ipso tempore id contigisse memorat, quo
Hadrianus Eleusine Mysteriis initiatus est : madratur Aphtolorum discipulus, o Atheniensi Pontifex, Ecclesiae nomine Hadriano Principi Eleusine Sacra invisenti Librum pro non ea Religione tradidit; o tantae admirationi fuit, at persecutionem maximam istius excellens sedaret ingenium . Itaque quum Hadrianus hac olympiade Eleusinam inviserit, ut su. perius est observatum , Quadrati Apologia ad hane ipsam Olympiadem referri debet. Illud autem hie opportune observandum quod , se uti in Demetrii , & Antigoni regis honorem duae novae Tribus, nimirum Demetrias, & Antigonis institutae, ac decem antiquis adiectae sunt, iisque demum sublatis in Ptolemaei , & Attali regis memoriam Ptolemaeis , & Attalis substitutae sunt ; ita quoque in Hadriani Caesaris amantissimi , ae benefici honorem nova , ac decimatertia Tribus instituta fuit, ut ex Pausaniae testimonio, pluribusque Atti eis Marmoribus demonstratur. Id vero hae ipsa Olympiade , & hoc eius anno contigisse putaverim , quo
Athenienses innumeris beneficiis ab Hadriano Caesare ornati facile memorem , gratumque animum hac etiam significa. tione testari voluerunt . Quae tamen varietas in Prytanum numero , ae Prytaniarum tempore ex hae nova Ttibu invecta fuerit , in tanto veterum Scriptorum silentio conii-
cev , vel definire non possumus . Credibile est tamen in-
248쪽
Ο L et M p I A s CCXXV. I 69tegrum ei vilis anni spatium tredecim in partes tunc divi. di coepisse ; adeoque Prytanias singulas 27. dierum fuisse.
Dionysius Sameumus Badio vieit olympia ex Afri
Didas autem Arsinoita in Ludis ipsis pugilatu palmam obtinuit ; sed ab Eleis tamen mulctatus fuit, quod cum Carapammone Arsino ita pacta pecunia de victoria pepigi siet . -
An. a. Per. Iul. 43 2. Vrb. Cond. 882. Chr. I 23. Tiberius Iulius Μacer Athenis Archon Dionysius Osameumus , sive Sameumus Alexandrinus, qui superiori Olympiade Hadio Olympia vieerat , iterum Badii eotonam hae Olympiade reportavit . Tiberium Iulium Μacrum iis temporibus Athenis tui. perasse , quibus a Μilesiis , aliisque Graeciae , vel Asiae s Populis Aedes, ac Statuae Hadriano Caesari Athenis exei. tatae fuerunt , iam alibi demonstravi; simulque observa. vi quod hac olympiade, vel exeunte superiori eontigisse id debuit. Itaque ea solum de caussa, eiusque tantummodo coniecturae praesidio primo huius Olympiadis anno Tiberii Archontis nomen. Fastis inscripsi.
Caius Iulius Casus. Stiriensis Athenis Arehon Lueius Bulaei Equitum Μagistri filius Athenis Ar.
Duos hoste Arehontes iisdem sere temporibus impeAsse
249쪽
iam demonstravi', sed utriusque aetas incerta esse deis bet ; licet ambo post initum ab Hadriano Imperium dignitatem illam obtinuerint. Illud etiam hic obiter observasse nunc libet quod in Οxoniensi Μarmore X V., quod alibi exhibui, legitur υποκοσμητευοντος Κασέου Α πολλωνίου Στειριεως.
Sub Cometa Casis Apollonii silio Stiriens ; ut proinde faciletum hic Cosmeta , tum Eponymus Archon ille ad unam. eamdemque Familiam spectasse videantur. Μ. Munatius Μaximianus Vopiscus Athenis Ara
Latinum prorsus huius Archontis nomen ostendit ipsum Caesarum aetate Athenis imperasse ; quamvis ex Marmore iam alibi prolato vera ipsius aetas certis characteribus, definiri non possit. Itaque duobus aliis Archontibus iam reiseen sitis ipsum adieci clariora daturus, si ex. veteribust M numentis lumen aliquod affulsis et . . . . . carpus Athenis Arehon .
Indicium , quo Archontis huius nomen his temporibus Fastis inscribendum conieci , opportunius alibi e posui. . . . us Palleneus Athenis Archon. Archontem hunc addita iam Hadrianide Tribu, adeo que post Hadrianum Augustum Athenis imperasse iam dixis 3 . ut proinde ipsius nomen hic Fallis commodius i serendum videatur . Demostratus Μarathonius Athenis Arehon Post Hadriani Caesaris aetatem , atque instituta. iam Hadrianide Tribu Demostratum hunc imperasse opportunius alibi si ostendi. Nunc vero addidisse libet Demostra
250쪽
o L et M p x A s CCXXVII. 17t tum ipsum , nisi plurimum fallor, a Philostrato quo. que memorari . Quum enim in Herodis Marathonii Sophistae vita dixisset Philostratus quod primores quidam Herodem veluti tyrannidis asse statae reum acerbius exagitarunἴ,
inter alios Demostratum fuisse dicit , qui Herodem ipsum Sirmii eoram Μ. Aurelio Caesare circa annum V. C. 92 . accusavit. Quandoquidem vero Philostratus de Demostrato, Μamertino , aliisque pluribus loquens ait quod illi se το
ne Herodi contrarii erant , perspicue apparet quod Demostratus, ac Mamertinus primas in Atheniensi Republica partes obtinebant ; ut proinde facile ipsorum uterque supremam Archontis Eponymi dignitatem occupasse videatur. Ao. Hadrianus Imperator Athenis Archon
Iterum Eponymorum Arehontum Fastis Hadriani Caesaris, sed iam Augusti, nomen hoc anno inserendum esse λω, atque, ut opinor, accurate iam alibi ροὶ demonstravi; quamvis Sca ger, Neursus, ceterique Fastorum Scriptores semel tantum id muneris ab Hadriano nondum Imperatore susceptum esse putaverint. interim vero dum Hadrianus Athenis Archontis Epo, nymi munere fungeretur Dionysia Festa celebravit , Agonem edidit , Gymnasium , ct Bibliothecam exstruxit , Olympi eum dedicavit , Cephalleniam Insulam Atheniensibus concessit; aliaque plura ipsis largitus est, quae fuse a variis Scriptoribus xii memorantur. Philostratus autem addit in eiusmodi olympi ei dedieatione Polemonem disertissimum Sophistam Smyrna aeeitum fuisse, qui admirabilem , pia neque divinam orationem habuit. Itaque Hadriani Caesaris munificentia factum ut Athenae, quae post Syllae tempora squaliore fere obsitae iacere videbantur, pristinum decus, novamque lucem adeptae reviviscerent, ut Pausanias is observavit.
