장음표시 사용
491쪽
viverent nonnisi ferinam , eamque informem , quum a Divinis re cederent ; hae tamen in Terris quaeso quid agerent , ubi non philosophicis inniterentur λ perinde ac si Res philosophicae , respectu Divinarum , cerebrum essent humanum , & Divinae , respectu cereabri, Anima, sive Mens suissent humana; quae quamvis expers materiae nullam tamen in Homine, nisi per cerebrum , actionem edere valet; quamobrem , praevia exercitatione in philosophicis, ut reliquas aggrediamur disciplinas , rite a Majoribus institutum acceptiamus. Tullium audite de Speusippo loquentem , de Xenocrate , Pa temone , Crantore , Aristotele , caeterisque in Philosophia versati iasmis, atque ad Brutum de finibus i cribentem . Ad eos igitur prius converte te quaeso , inquit ἰ Ex eorum enim scriptis , institutis ,
quum omnis doctrina liberalis, omnis historia , omnis sermo elegans fumi potest ; tum varietas est tanta artium , ut nemo sine eo instrumento ad rem nullam illustriorem fatis ornatus post accedere . Ab bis Oratores , ab his Imperatores , ac Rerumpublicarum Principes extiterunt . Ut ad minora veniam Μatbematici , Poetae , Μ ci , Μedici δε-uique , ex hac, tamquam ex omnium artium officina, profecti sunt. Verum, ne ab instituto deflectamus, rursus ad Λnatomen. Cereis brum non modo in Homine , verum etiam in Animantibus omnibus , quantum scio, agere haud potest, nisi per materiam quamdam tenuissimam, maxime mobilem, volatilem , defaecatissimam , & pene dicam aetheream , naturam redolentem ignis , seu potius A strorum; quae propterea motu citissimo, huc illuc radiando , fibras , &nervos intime subit , varias afficit membranas , & musculos conciatat. Hi ne in organis motus . Hinc in Animo sensus . Hine Mens percipit, & vivimus. Ex quo factum videtur , ut materia praefata dicatur a Physicis spiritus animatis , ignis arbereus , fureus uer-veus , nectar cerebri . Haec glandularum ope in cortice se eedita sanguine praeterlabente et ab eo nimirum , quem sursum urget ad Calvariam , ac impellit cordis Vis ; qua seu infirma , seu deleta , minime mirum, si confestim infirmetur , & deleatur una & cerebri virtus , & corporis vita ; ideoque cor , apud Stagiritam , prineipium fuit motus , laetitia, tristitiae, sensuumque omnium, is terminus . Ubinam eos in hac tam mira , tamque eleganti scientiarum congerie , quam Palladem diximus. oeulos , & animum intendite , Spectatores , in ejus Praecordia . En micat in meditullio nescio quid corporis orgaηici , quod cordis instar Hominis, pulsat , di vibrat . Immobile tamen eumdem utique filum servat semper , omnia movens in hoc veluti parvo Litterarum orbe , non secus ac in orbe Terrarum maXimo , ex Co-
pernici damnato systemate , Sol ; qui , licet ad eentrum habeatur immobilis , reliquos tamen omnes ille convertit orbes ad nutum , ut ita Diuitig Ooste
492쪽
ut ita dicam, vertiginis illius , qua & ipse in centro convertitur , Corpus ferme videtur variis organis apposite instructum , ac pluribus in locis sectum . Diversas perhibet membranas . Sub membra nis musculos . Inter musculos glandulas . Sub musculis, & glandulis condit Ossa. Λrtus habet , & ventres . Ventribus insunt viscera et id est vitae animalis praecipua instrumenta , quibus hinc inde variis characteribus sparsim inscribitur : Noste teipsum : Nonne id c gnitionem eam indicat, quam sapiens quisque scite , per Anatomen , sui habere debet Haee profecto , quis credat λ Palladis eor est . Λ nato me scilicet , unde cognitio quaedam Hominis certa , & evidens , blande per sensus defluit in animum . Haec , inquam , quae utpote lucubratio vilis a pluribus negligebatur . tanti factam olima Superis invenio, ut in medio Palladis Thorace, eam procreaverit Iupiter, quo & cordis vices gereret , & inter honestas disciplinas , tamquam motus, & vitae principium, vitam, & motum caeteris Omnibus impertiretur. Haec sane in Viro erudito veram fovet Philolophiam; ae per Philosophiam , veluti per cerebrum, & Sapientiae nero vos, reliquis omnibu Sapientiae partibus prospicit; quae , ut opinor ,
rite vigere neutiquam possent, quin immo languentes, en succae , ac pene dicam excarnes , contabescerent ; nisi miram Corporis organici structuram optime calleat is, qui earum cultum perficere contendit. Aristoteles , & Theophrastus , Scientiarum ambo fontes perennes . nonne id apprime senserunt λ Quum animantium omnium alter, alter autem Stirpium, omniumque sere rerum, quas effert Terra, accura tissimam historiam, atque Anatomen prosecutus est; qua ex cogniti inne Deilior fit, uti assirmat Romanae Parens eloquentiae , desigatist
Ades dum quisquis es, qui animalem ςorporis fabricam ignoras ;& tanti expers praesidii fare age , obseero te . En vastissimum Orbis Theatrum , ubi varia , ac recondita Naturae phoenomena , ut varia jugiter praebeant Μortalibus spectacula , assidua ludunt Meta. morphosi Age . ad operam ; atque meditabundus philosophare . Naturam primo sensuum inquire , & de iis luculenter judicium profer , si potis es λ nisi praeclara teneas cutis texturam , oculorum , aurium, narium, item & linguae r organorum stilicet, quibus varias
corporum affectiones excipimus. De objectis, quae tactus organa a Dficiunt, quid nam probe sentire poterit in Physicis , qui non perceperit papillarum nexum . villorum , fibrillarum , ac tubulorum , quibus mirifice cutis intexitur Quid nam cogitet, efferat de iis , quae per radios luminis reflexos . infractos , seu in Conos , seu in pyramides collectos , oculos subeunt per pupillam , ac visum eliciunt, quum ignoret tunicarum situm , humorum, musculorum , nervorum , & fibrarum , quae oculorum aut gemmas, aut globos per belle compingunt Duili od by Cooste
493쪽
ρui e besen digitis , eburno verbere pulsat
apud Lucanum, aerem ferme exagitat, quem impellit; ut tremulus, undosus, & fluctuans , aures intime per radat, ac Tympanum concitet ; attamen earum fabricam nisi rimatus fuerit , haud deprehendet , quo pacto intus Varii excitentur concentus . Si diversos ubique efflant Myropolia odores. Si sudant culinae, ut nauseanti palato gratos tandem prebeant excogitatos sapores , fieri minime poterit , quin Anatomes indoctus in his allucinetur, ubi perquirat, num
in naribus , num in ore odor sit & sapor , num extra , num una cum aere inspirato naribus excipiamus particulas , quae , narium membranas interiores scalpendo , olfactum moveant ; num sales alimen
torum per salivam fusi ut gustum cieane , linguae papillulas titillent. Λt nos quotidie fallunt , dices , sensus λ Ita prorsus fallunt utique , fallunt quum eorum pravitate simul atque in lucem editi ,
is suscepti sumus , ita obruamur , Tullio teste , ut pene eum lacte
Nutricis errorem suxisse videamur . Veruntamen sensuum fallacias quisnam avellet λ quum sedulo non agat , ut sibi maxime constet organorum structura, a quibus tot per sensus hausit errores. Sol jam viget, atque ab occasu ad Meridiem properans , Telluris corticem lustrat , ejusque Vilcera fovet, faecundatque ; quocirca in hae tam Iiberali Luminum Patris largitate , ex bulbis suis plaudentes excluduntur flores, atque omnigeni frutices ubique pullu Iant; ipsaeque Paludes , ac uliginosi recessus , quamvis de more Ii vescentes, & luridi , ne sterilitatis vitio faedentur in tanta lucis munificentia , fertiles fiunt En itague veluti de repente feracissimas Insectorum soboles, quibus suis, pene dicam, uberibus Materia putris indescientem utique praebet alimoniam ; nec sinit , ut Victus aegestate in ipso Parentis gremio pereat immatura progenies . At
enim vero tam concinna, tamque miranda, ac periucunda obiectorum
varietas, ex inopinato in hoc spectaculo edita , quos non progenuit errores in animis Spectantium ; qui unanimi sere consensu , aut ex purei , aut tamquam ex putri , haec omnia fieri autumabant ; donec per Anatomen , ovulis, seminibusque detectis, sententiam hane rejecit Anatomicorum solertia ; penes quos minus ferme caligaret qui , vel ex ligno contabescente extitisse opinaretur affabre factam Architae Columbam , mechanice volitantem ; vel ex innumeris viis
treis , casu fractis , fragminibus emersisse crystallinam Archimedis
Sphaeram orbes aethereos aemulantem ; veI inter Brittannos horol gia recenter ex sola ferrugine, solius ope Naturae , non Arte con-
ginnari; quam si proferret viventium, ac Vegetantium solertissimum opificium compIngi ex sola materia, quae putrescit, praeterquam quod vel in semine, vel in ovulo, vel in bulbo, seu radice , prius coere ita eorum minima rudimenta , dc in artum quasi coacta , moκ
494쪽
excludantur succi cujusdain prolisci beneficio; qui partes ibὶ contractas urget valide , ac impellit . Nonne illud chimaeram sapit λNonne redolet hypocentaurum λ id percipere si quis aequo animo quid valet, inde a mentem irridet Democritum , qui mentem perperam,& inconsulto levibus , ac rotundis corpusculis effecit, hue illuc sine Iege vagantibus λ Quid suos senare facti clangore carbinnos , cum ex - impiis Lucretii Carminibus , ubique sparsim blande in superos execrantis, nihil esse in orbe acceperit, quod non atomorum turba conficiat concursu quodam fortuito λ Ex Tumulis suis Caput emittat conlispita Vetustas , ac intentos per orbem undequaque circumducat oculos , obstupescat, & sileat. Nil sub Sole novum λ Sanguis a corde per arterias fluit ad reliquas omnes corporis partes, ut exinde per, venas refluat ad cor. Nonne id novissime nobis, Animantia secans, aperuit Harveus λ Chylus ex intestinis , minime per venas me sera i- eas tendit ad Hepar, immo per ductus minimos chyliferos ad glandulas me sera icas, chylique capsulam , unde per Thoracicum ad venas subcIavias. Nonne hoc prae caeteris patefecit Asellius , Pecque-tus, & inclytus Bartholinus λ qui praeterea lymphatica me senterii , non eadem cum lacteis esse comperiit' . En papillae cutis pyramidales, musculorum , & glandularum soboles, eorumque compages , atque textura. En Cor, Renes, Cerebrum , Nervi , & Viscera omnia, quae modo luculentissime patent. En mulierum o varia , ossium tubuli, pilorum, aeque ae unguium fibrae, bulbi , calices, & uno , eodemque tempore en totidem non prius eXcogitatae sententiae ; quae omnia recens e latebris eduxit Culter anatomicus. Quo non pervenit , temporibus nostris , Scientiarum cultus , quum ex humilibus Chirurgiae Gymnasiis ad Lycaea Sapientiae exercitationes anatomicas evexit Recentiorum sedulitas λΜalpighius, Redi, Bellinus, Fracassatus, Vartonus, Sthenonius, Sylvius , Rudbechius, Glyssonius, Lovverius , Borellus , Renatus,
assendus , aliorumque tot virorum clarissimorum Μanes ex Elis is huc vos advoco. Λdeste, inquam, adeste . Vos, vos utique pluribus obtervationibus , aeque ac ratiociniis in naturam pro viribus inquirentes , quicquid Priscos diu latebat , celerrimo , faustoque eventu Posteris detexistis; quum a rebus, per Anatomen, sensibus obnoxii S, ad eas , quae sensum fugiunt ob tenuitatem , ascendentes , Veram quoque rerum insensilium exi stentem naturam aperuistis. Hinc innumeris pene erectis erroribus , lux , nisi meridiana , crepera saltem effulsit . Si deinceps ignoramus , id tamen ipsum luculenter scimus ἰ eoque caeteris , uti Socrates , praestamus , qui sapientissimus
omnium ab Apolline habebatur , quod illi , quae nesciunt , scire se
495쪽
adiuvare consueverunt mentis aciem , quae licet prorsus ineorporea, haud agit in Homine , nisi cum carne , & ex earne . Qua propter si eogitat Socrates se si percipit, si ratiocinatur , una cum animo in cerebro Socratis agunt nervorum fibrat identidem excitatae ope spirituum, qui per eas fluunt, refluuntque . Si amat X antippe . Si odit Mittoiane. Si pavent, si irascuntur , Reicio an Socratis zeloti par Uxores , an ut pacatam viri constantiam exerceant earum Animi , materiae quantumvis omnino expertes, & assiciunt organa, & ab organis an
seiuntur; ita ut vel habitus ipsi , qui apud Philosophum ex frequentatis actιbus eliciuntur, seu probio seu pravi lint , fieri haud possit ,
quominus emergant ab affectione quadam , quae praesertim in eerebro nervorum assicit villoε , ac, per villos membranas, & musculos , item.& viscera eorporis potissima , quae propterea novum indu .st ingenium , & manitas quisque sui3 alteram quasi sibi eudit naturam.
EUerxis vitiis animum quoque praegravat una Matque affigit bum o ivinae particulam aurae. Cecinis FIaccus sensum a caelesti demissum traximus aree. Λpud Satyricum.
Verumtamen ex altissimo domicilio depressus , is, quo demersus in Terram ex Tullio , ad Leges , ut ita dicam , mechanices agit in organis, & per organa. Ex quo sapiens sine Anatome erit insipiens
& quamvis morum suorum moderator oculatissimus , & censor , caecutiet tamen , quum ab eo rationes , ac genuinas causas , quispiam exquirat sapientiae suae. Enervis quasi deficeret, & excors, quum vires non sibi reficiat ex corde Sapientiae e ex pluribus nempe notioribus , quas ex anima fletibus sectis educit; & quibus non modo abditos sibi eorporis pandit recessus, verum & animi. latebras ineorporeas, dc mentis desaeeatissima penetralia . Sed obstrepat Fama , & ubique locorum plaudente Μinerva non ovationem, 1 ed paret Triumphum. Cur superbiens , reperto sanguinis circulo, se diutius jactitat Harveus λ Harveum vicimus bae Anatome Iitteraria ; atque victor tanta nunc gestio laetitia , quanta pridem, aut superior Africanus , Annibale victo I aut posterior , Critagine eversa; seu quanta L. Paulisι , quum Regem Persen captum adduceret, D'ο illa die liberina deeursione invectus. En spectatores circulum longe nobiliorem, qui universa Palladis membra alit, & fovet . Quum nosmetipsos mature perpendimus , ab hac pervestigatione interiori , motu quasi circulari , eoque perenni , tamquam a corde, vel centro sapientiae , non sanguis , sed lux quaedam purissima , quaquaversum effunditur ad reliquas omnes Sapientiae partes , ut exinde iterum radiet ad centrum, seu cor Sapientiae; cujus indoles , & natura magis magisque in dies palam fit, iis porro , qui ab Anatome sui , ex
ordine inee dentes, ad res transeunt exteriores ; & a rebus exteriori-
496쪽
bus per vices redeunt ad ful perquistionem . In semetipsum inquirae prius nee esse est , ne laboret ineassum , qui ct alia noscere studet ;& postquam alia noverit , in semetipsum denuo se conferae I ac per
varios ambitus, de anfractuς, δc veluti per circuitus, a cortice subeat medullam: ab exterioribus nimirum interiora, dc a corpor animum, Finimmo & antis reeessus: idque iterum, atque limum, ne cum minbus exterioribus sese conferens, naturam sui luculentius rimetur; qui pa qui semetipsum accurate perscrutatur, is vere sapie , Auditores . Is presecto scie, qui sibi noeionem sui comparare valet undique persectam, & absoluta me rem unam praeclarissimam omnium, maxim que laudandam ; quae non adumbratam , sed veram habet formam honestatis. Hanc avide eurate Hanc prae gaeteris concupiscite, Sapientiae candidati. Λd hane omnes ingeniὴ vires. omnesquo conatus intendite; quum abi hac non futilem, atquae inanem, sed veram, se lidamque Sapientiam eliciat Λnimus. Id , per anastomen solentis um, hactenus proludentes , palam, fecimus . Ana tomen Lit 'aνum consect-
497쪽
Pro Solemni Studisrum Renovatione is Templo Ambivmnasi Romani XV. Kalend. Novembris MDCCXV. Post Missarum Solemne Sacrificium
Archiatrorum in Urbe Collega , & Physiologiae
Medicae in eodem Archigymnasio Professor Primarius .
499쪽
Eminentissimo , ae Remerendissimo
T anceps essem , recurrentibus StudIorum prImorin diis, an iterum proluderem in hoc Urbis celeberrimo Archigymnasio , plura erant in Causa , EMINENTIssIME PRINcvs . Eloquens non sum ;& quamvis olim id Litterarum genus a primo tempore aetatis aliquantulum delibaverim, iis tamen tantam operam, tantamque curam,
nequaquam adhibui ; neque in eo studio adeo unquam profeci , ut possim modo floribus eloquentiae proludere . Distrahor praeterea , a mane summo usque ad vesperam, Rebus medicis, ut scis , quotidie Qxercendis, exponendisque. Hinc si qua , vel in aliis Facultatibus , me leviter imbuerat eruditio , haec omnino defeeit , ac otio veluti P eoli sper.Med. H h conr
500쪽
eontabestens, obsolevit. Sed quod maxime obsistebat, ne Id muneris hoc anno susciperem , id prae caeteris fuit, quod, ob consuetudinem quamdam, iam multis ab hinc annis , in celeberrima quaque Universitate provectam, quasi cogerer de more , ut Prolusionem Typis evulgarem. Eam sane tanti non facio, ut publice prae manibus evagetur. Languet enim pluribus ex Causis, & praesertim languet, eo- quod vel ipse languens , dum Sirius hoc anno vehementer ardebat , Pisiologiam hanc, sive orationem auspicalem, de vera in Litteris Sapientia , subcisi vis. & subsecundariis temporibus , ut potui, concinnavi , . a nimio aestu , prope meridiem, Domum recedens. Attamen langueat quamvis, ne penitus tamen obscura sit , sine , Princeps Eminentissime, ut evulgetur sub Auspiciis clarissimi Nominis Tui , late nitentis, non modo ob eam, quam sibi peperit, gloriam praeclarissima Vetustas perquam illustrium Majorum Tuorum; verum etiam, quia veram, absolutamque Sapientiam in omnibus semper ostendis; .& potissimum eoquod, inter gravissimas Reipublicae oecupationes, Litterarumtamen , atque hujus Florenti sit mae orbis Terrarum Λecademiae , tantam curam geras, eique tantum adhibeas studium , ut nunc, ut cum maxime , & vigeant , dc floreant in ea Litterarum Facultates; nequis,
Sapientissimi Principis Nostri CLEΜENTIS XI. ad exemplum , in
quolibet Litterarum genere vere sapiens illic fieri non possit . Et , ut nos omnes Romanas Sapientiae cultores, ad Exteros quoque instruendos incitares, effecisti insuper , favente Pontifice optimo Maximo , ut accuratissimum Typographium in eodem Archigymnasio magnifice extrueretur , quo qui jque Nostrum lucubrationes suas Typis commode mandaret. Perge igitur, Romanae Sapientiae Protector vigilantissime ;& , ut nobis, ac universae Litterarum Reipublicae , bene sapienterque
diu consulas , Tibimet ipsi consule prius . Serva Te incolumen , &vivn ε