장음표시 사용
501쪽
tione Iitterarum, bonarumque artium, haec duo potissimum in ea, quam profitetur facultatem, praestare deinbet , Recte nimirum cogitare et & quae recte creti vit , recte exponere . Quid sit in Homine sapienti , de recte cogitare; & quae recte emitaverit, recte exponere , paucis proludens, in hoc amplissimo Sapientia Μoderatorum Consessu, physiolmice exponam; ut qui Dque vestrum, Adolescentes ornatissimi, ex iis, quae postmodum brevi, luculenter, & candide procul ab omni suco. dicturus sum, addiscat, quid ei faciendum sit, dc ut recte cogiter, & ut rectas caeitationes suas recte exponat; quo profecto addiscat, dc quid ei faciendum supersit, ut
Is recte cogitat, Adolescentes, qui ea omnia, de quibus erudiri studet in rebus naturalibus, si ve contemplatrices sint, si ve actrices, si ve superiores, sue inferiores, sive ad Theoriam , si ve ad Praxin spectent alicujus liberalis Disciplinae, luculentissime imprimis, quantum fieri potest, aeque ac recte, ratione comprehendit. Qui ea, quae recte ita perceperit, mature cominparat inter se, ut clare distinguat eorum quaenam sit proportio , ratio, sue respectus; ne a rebus incertis assensionem non cohibeat, ne falsum sentiat, ne quid non satis explorate perceptum dc recte cognitum habet . affirmet aliquando, & sine ulla dubitatione defendat. Qui de re probe judicata, ad rem probe judicandam , non praecipitat , sed gradatim ratiocinando ex praecedentibus descendit. Qui conceptus suos universos, sive simplices sint, sive compositi . sive natura ingeniti , sive ex visceribus praemissarum educti, ita concinne in animo ex ordine sibi disponit , ut clare deinceps Irae oculis habeat Rationis naturam , affectiones , ac circumstantias rerum , quas mente agitavit ; secus enim quo pacto Opportune unquam.
502쪽
innotescerent earum Inter se cognationes , nexus , discrimina , origines , interitus , successiones , desectiones , incrementa , vicissitudines , & conversiones, quae aut evenerunt, aut evelliunt, aut eVentura sunt , aut evenire possent λ Λtque adeo quo pacto fieri unquam posset, ne de iis praepostere cogitetur, & audactere Hoc est sine intelligentia , sne ratione, sine prudentia, sine consilio tum in Physicis, tum in Μoralibus, tum in Politicis , tum in oeconomicis.
Neque id tantum requiritur pro facultatibus , quas speculando assequimur ; quae , quoniam in contemplatione Persantur, Superiores nuncupantur quinimmo dc pro caeteris omnibus inserioribus; in quibus quoque, nisi perperam omnia fiant, temere saltem eleraque fiunt sine optimo ratiocinio. In Omnibus enim, utpote ratione praeditus Homo, ratiocinatur . Hinc de iis omnibus, de quibus perperam cogitat, perperam ratiocinatur. Si perperam ratiocinatur, & perperam agat necesse est; non modo quoad doctrinas spectat, ad mores, & reliqua, quae in nobis moderari debet recta ratio, &prudens consilium; verum etiam quoad litteras attinet humaniores, ipsamque
Poeticen ; cui etiamsi , perinde ac Picturae, quialibet audendi fuerit semper aequa potestas, nihilominus, eo quod Naturae sit imitatrix , fieri non potest , ut recte subsistat, quominus vel prout sunt revera , vel prout esse possunt in
Natura, rerum exponat affectiones. Qui de rebus igitur non optime cogitet, qui recta de iis non serat judicia , qui praepostere ratiocinetur 4 qui, quod poetice tractandum susceperit argumentum , ex Ordine non digerat,
is prosecto , habeat quamvis , ut cum Tullio loquar , is inflammationem
animorum, is, quendam quasi furoris afflatum , veram tamen Poeticen profiteri nequaquam audeat; quippe qui Naturae imitandae impotens sit . Enimvero non vulgares suisse Philosophos, inter Graecos, habemus, Poetas celeberrimos, Homerum, Eupolim, Hesiodum, Nicandrum, Paniasin , Pindarum, Anacreontem. Non vulgares inter Latinos, Ennium , Pacuvium,
Accium, Caecilium, Attilium, Aquinium, Lucretium , Virgilium . Hor
tium , Catullum , Ovidium , aliosque complures Artis Poeticae Parentes olim exstinctos; quorum P ses, & carmina satis-superque declarant, quam venuste, quam scite, quam eleganter de rebus , licet salsis omnino , aut
saltem incertis, cogitabant. Verum enim vero, optime quamvis cogItet Homo, vacillat tamen , &claudicat ejus in Litteris Sapientia, nisi praeterea , quae optime cogitavit,vtιme vel exponat, vel saltem valeat exmnere. Hoc quid sit : quid sit nimirum, ea, quae optime cogitamus, optime exponere , sinite quaeso Adolescentes, ut id vobis deinceps exponam. Una ex partibus praecipuis , quae Hominem constituit in rerum natura, Mens est, sive Λnimus; qui corporis licet prorsus expers, cum corpore tamen ita consociatur , ejusque parmbus , organis , & membris intime ita unitur , ut corporis molem unive iam animet, vivificet, & insormet. Altera pars consurgit in Homine ex quantitate quadam materiae ab opifice ter optimo Maximo mirifice con-s ructa Automatis ad instar, sue machinae semoventis, Cujus organaas unc per partes solidas fluidis concitatas; siquidem corpu humanum , utpote O ganicum est, variis sese indesinenter accommodat operationibuS edendis, tum ut conscrvetur, nutriatur, & augeatur, tum ut propagetur, tum etiam ad arcendum , declinandumque, quicquid insensum sibi nocet, aut nocere contendit. Idque nonnisi per facultates instrumentorum ab humoribus in organis excitatas. Ope Meutis nos Homines cogitamus : Percipimus videlicet,
503쪽
tudicamus, ratI Inamur, nec non etiam cogitationes nostras, sive ideas in ordinem digerimus , atque disponimus . organorum beneficio cogitationet
jam elicitas, si ve ideas jam perceptas, judicatas, eductas, & quoquo pacto digestas, qualescumque sint, quantumvis interiores, & abditas , si libet,
declaramus. Declaramus agendo. Declaramus loquendo. Loquendo; tum quum verbis utimur ad sensus animi exprimendos . Ita
serme sese declarabat, declamans Tullius pro Rostris. Ita dissertans in Ae cademiis Arcesilas. Ita Pythagoras docens ab Exedra . Ita symposium scribens, & oeconomicum, Xexophon Socraticus.
Agendo ; tum quum ea usu essicimus, quae intus ratione cogitamus. Inte dum respectu ad mores; quemadmodum Socrates, qui, ut se excelso, comstantique animo, moriens adhuc, Ostenderet, Iudicibus arridens; cicuta imirepide arrepta, eaque leniter ingesta,supremum vitae diem clausit pacatus. Intem dum ratione operis exterioris, sive ad usum vitae, sive ad animi oblectati nem, artificiose construendi; non secus ac olim Λrchimedes Syracusanus,& non ita pridem Gallileus Florentinus. Sphaeram Crystallinam, quae, mira conversione, motus orbis dissimiles imi Libatur, fabrefecit Archimedes; quo declaravit, quam subtiliter una, & quam apposite de rebus astronomicis, aeque ac mechanicis, cogitabat. Tubum opticum, fama quadam ob- stura eventus sortuiti admonitus, speculando, temporibus sere nostris inge- niose construxit Gallileus, & confestim, longe lateque per orbem evulgavit, quantum ipse prosecerat in meditatione Doctrinarum ad optricen, &Dioptricen, spectantium. Ita propemodum, Auditores, ea quae intus Μente cogitamus, Corporis odianis adjuvantibus, sive sapimus, sive desipimus in aliqua facultate, declaramus. Cogitat enim sapiens, perinde ac inspiens . Loquitur, & agit Doctus, perinde ac indoctus. Disertus, perinde ac indisertus. Recta tamen sapiens, Disertus, & Doctus. Perperam, temere, obscure, duriter, imp denter, inconsulto, sine ordine, licenterque ut plurimum Insipiens, Indisertus , & indoctus . Recta loquitur Litteris edoctus, disertus , & vere sapiens in eo, quod profitetur, Disciplinarum genere; quatenus id, quod in tus recta cogitat, rectos nimirum Animi sensus, clare, distincte, breviter, eleganter, proprie, & fi conveniens est, eloquenter, docte, congruenter,& ex ordine verbis exponit. Adeo ut, fi narrat, luculenter sese explicet,sne verbositate, & vaniloquentia. Nihil frustra , di ad nauseam profert.
Prout natura fert rerum, rebus exprimendis voces apponit, eas idoneis dicendi sormulis exprimit, figuris identidem animat, sententiis exornat. Scite cavet tamen, ne quid sit praeter modum, ne quid fidenter; ne quid sive
ad pompam inanem, sive ad sutiles captandos vulgi imperitorum plausus. Si Melamat, facunde. Si dissertat, acute . Si probat, valide, & concludenter . Si demonstrat, evidenter. Flectendos animos, suaviter flectit . perorando. Terrendos terret Opportune . Animat animandos . Suadendis suadet.
AEquos Auditores, Lectoresque, sive seribat, sive loquatur , in omnibus
denique delectat, sibique gratos, atque attentos effeti. Et ut paucis omhia complectar, loquitur, non blaterat. Non garrit, ratiocinatur. Rectas Ania mi Sententias graphice proseri, non projicit ampullas, &.voces inanes cis tit. Quod quantae sit molis, Λdolescentes ornatissimi, quomodo, & quandiu in hoc elaborandum sit, mox intelligatis oportet; ut rem utramque pro viribus agendo, veram tandem in Litteris Sapientiam acquiratis.
I . Interea temporis, relaxandi animi causa, ab Insulis advectus AEgeis, acce
504쪽
dat hue Arion. Arion, Arion Citharam arripe tuam. Concha nervos. Numeris accine. Et, acuta cum gravibus temperanS, suaves elio concentus Non ut Sylvas moveas, dc Saxa, alter veluti orpheus. Non ut undas mnas per Tybrim defluentes. Non ut tricipitem Cerberum lenias. Nequent Plutonem flectas, una dc Proserpinam, atque Eurydicen evoces ab I seris. Neque ut alter veluti Amphion, ad muros Thebarum struendos, lapides attrahas. Sed ut harmonicum in medio ponas exemplas Tyronibus. hisce nostris non injucunde imitandum . Citharam , Tyrones , ut ad rem nostram redeamus , mirifice pulsat Arion ; & , ut, canendo, resonantibus consonet nervis, Vocem suam, acla Citharae cantum, aequaliter erigit, deprimit, circumflectit . Idque profecto non nisi per habitudinem quandam organorum, quam sibi comparavit eκ actibus frequenter elicitis recta citharizandi, rectaque canendi. Actus autenae istos frequenter elicuit a primo aetatis tempore, tum recte cogitanu, tum recte agens, quicquid sbi faciundum sciret, ut Citharoedus exim a s evade ret . Hinc revera evasit eximius. Et si quis physicam de hoe, ac genuinam rationem adhuc requirat, nihil est, quod tam facile expedire possimus. Eol-dem actus frequenter elicit Corpus-humanum ope spirituum animalium, qui in cerebri interioribus, pro libitu voluntatis , eoneitati , fluunt , refluuntque , iterum , atque iterum , a cerebro per eosdem nervos ad eosdem musculos. Fluxu, refluxuque perenni, sibi tandem explicant aditus per mollem cerchri, nervorumque substantiam; perque eam faciliorem sibi ste nunt viam, qua facilius semper deinceps transire queant ad eosdem musculos pro iisdem muneribus obeundis. Hinc prope littus maris, ad fluctus aquarum alacriter declamando , lih-guam suam ab aetatis initio balbutientem extricavit Demosthenes, actus1ugiter frequentans naturae vitio plane contrarios. Hinc alii complures, sese diu in eadem re pro viribus exercentes, aut pravam organorum habitudinem emendarunt, aut novam induxerunt rebus quibusdam praecipuis aget dis apprime accommodatam . Hine dc noster Arion , postquam Cith rae chordas diu apposite concitaverit , Citharae chordis apposite concitandis
agilis fit. Quicquid dicimus de exercitationibus hujusmodi, quae perficiunt tantum
actiones corporis exteriores, longe satius dicendum existimo de rcliquis Omnibus sublimioribus, quae, non modo corpus, verum & Mentem iptam erudiunt. Μens enim humana , Iicet prorsus incorporea utpote tamen in cor pore, & cum corpore, Animal constituat ratione compotem Hominem ,
agit pene semper in Homine, non secus ac corpus humanum, per habitudinem acquisitam. Hanc ipsa quoque s bi comparat in organis corporeis per affluxum Spirituum animalium; qui, eosdem actus identidem stequentantes in sensorio communi, per easdem identidem excursitant vias; & iccirco peculiaria quaedam cudunt in cerebro vestigia, sive notas, ex quibus extat habitudo peculiaris qua Mens in nobis eosdem actus facilius semper educit in dies. Quandoquidem Spiritus animales, actibus iisdem iterum, atque iterum, commoti in Sensorio, a Sensorio iterum . atque iterum effunduntur in proximam substantiam; qua in randiu pullant, ut ita dicam , su igunt, atque exagitant, donec tandem apposite disponatur, ut, per phantasmata, ad nutum Animi agentis facilius respondeat , & iis cogitationibus, dc iis , sive spnis, sive vocibus . in quibus sese stequentius exercuit, Rum cogitans, tum cogitationes suas, loquendo, declarans. Hinc de rebus
505쪽
quibu&dim laetiuuet prae caeteris 3c cogitamus, dc loquimur; eo quod de iis dem reuus sitie sepius cogitando, & loquendo, eam tandem corebri dispo sitionem, sive habitudinem, aequisivimus. cujuS beneficio, spiritibus exci ratis , sacilius excitamus in sensorio phantasmata , dc per Fhantasmata,
non modo easdem cogitationes, verum etiam dc voces, dc signa, nec non item loquondi formulas. quibus eκprimendae sunt.
Quod quum ita sit, Adolescentes, ut rectam sibi comparet quisque ve- serum cogitandi, loquendique habitudinem , Operae Protium est ; ut indesi- nenter insudet iisdem actibqs frequenter eliciendis recta cogitandi, rectaque
loquendi . Optimos iccirco Praeceptores audiat quotidie, optimos consulat 'Scriptores , eorumque cogitationes optimas , item dc voces ipsas idoneas, aptasque dicendi formulas, quibus, nisi ornate, accurate saltem , dilucide, pure, Ec emendate sese declarant, sedulo, solerterque meditetur. D ctrinam perpendat, vim, simplicitatem, elegantiam, facundiam , sive et quentiam, proprietatem, & venustatem, qua quicquid intus animo rectaientiunt, verbis exponunt. Sele diu exerceat in abstrusioribus Philosophiae quaestionibus , metaphysicis praesertim , geometricis , dc mechanicis, quae miram sane inducunt habitudinem recte cogitandi, & sine quibus, ut opinor, scire funditus in rebus pare naturalibus, nemo potest . Quamobrem Vacet quandoque aequationibus ipsius Algebrae, maxime speciosae, utpote
quae mirum in modum rectae Rationis aciem perficiunt, vim acuunt ingenii , crassamque Mentis Minervam diluunt, atque extenuant, alacritatem
suscitant ad res vel abstrusissimas pervestigandas. Λttamen cane peius , is angue vitet Astrologos divinatores. Vitet Aruspices. Vitet Λugures , somniorum vanos interpretes . Vitet Chiromantes , Cabalistas, dc reliquos, quos Philosophos, dc Mathematicos vulgus inique vocitare consuevit , dc quorum scriptae fraudes subdole imponunt cervicibus nostris , dc praecipuua primo tempore aetatis. Quapropter sunt in causa, ut, ratione rerum variarum, & perperam cogitemus in posterum, & perperam loquamur. Flocci faciat, aut ritu saltem excipiat genus illud Amentium, quos angit auri sacra semes , de qui propterea mendace quadam Hermetis Philosophia Hetat lorum essentias funditus immutare molientes , rectam Rationem sibi prius , moκ 3c aliis , per Alchymiam evertunt. Non procul tamen
recedat a Blusis, ne torpeat Animus, ne arefiat, ne languide cogitet, ne sese exprimat invenuste. Eos potissimum, tum soluta , tum numeris concinnata Oratione , loquendo , scribendoque imitetur, qui cogitationes suas recta dispositas, rectaque digestas, verborum proprietate, sententiarum doctrina sormularum simplicitate , stylo paro . ac facili , citra lenocinium inanis eloquentiae , luculenter exposuere. His autem , eo quod perquam pauci extiterint semper in orbe Litterarum, cautus valde sit, solicitus, ne dicam scrupulosus, seligendis sibi imitandis . Hos legat indesinenter.
Hos consideret, examinet, contempletur. Satius est enim, uti Lucilio suo suadebat olim Seneca, pauca bonaque potius legere, is iis immorari, quam per varia scripta, pre varios fluctarer curisse discumere. Siquidem mollis est cerebri substantia. Laκe subsidunt fibrae, leve concidunt de causa, occluduntur tramites, evanescunt rerum imagines in Sensorio , immutantur, in- Vertuntur, nisi Μentem caute exerceas. Quocirca, si evagemur, si distrahamur variis promiscue legendis , imitandisque Auctoribus , distrahuntur quoque actus, evagantur Spiritus; atque adeo optima cerebri phantas
mata , alte quamvis semel infixa , sive delentur, sive perturbantur, sive
506쪽
penitus evertuntur. Hine perperam agunt Anisi facultates. Hine perperam cogitat Animus . Hinc perperam exprimitur ἔ idest ratione Litterarum , bonarumque. Arrium, aut desipit omnino, aut veram non callet Sapientiam ἰ quae, uti hactenus exposuimus subsistere in Homine minime potest, nisi & rem euitet, & rectas cogitationes suas nisi recta exponat. Id ipse in singulis rebus meis, vel quum nondum ex Ephebis excesseram . pro viribus semper conatus sum. Id vobis, Adolescentes , dissertam in Accademiis suadebam semper. Id insurgens de Cathedra. Id me scribendo pros dens . Id modo proludens suadeo. Id vel in posterum, donec vobis Praeceptor futurus fim, suadebo semper. Et quamvis ipse, ob tenuitatem ingenii , nihil unquam sortasse profecerim , faxint Superi , ut per hanc , de vera in Litteris Sapientia, Pin uiam, plurimum vos proficiatis . . . Pr iussin .