장음표시 사용
211쪽
di,qualis est Quintiliani, Quis non obtundi possit, si per totum
diem cuiuscunque artis unum magistru ferat, mutatione recre bitur Sicut in cibis,quotu diuersitate reficitur stomachus,& pluribus minore fastidio alitur. Aut dicant isti mihi, quae sit alia ratio discendi. pro, aut si ita non est, dicant isti mihi. Est haec ratio Graecis frequenS. D E s v N T identidem & illatiuae. Vt Virgil. Cessi,& subla- Vaticis to montem genitore petiui. pro, igitur cessi, authore Seruio. Et Ouidius, Hunc quoque syderea qui temperat omnia luce Cepit amor solem, Solis referamus amores. Hians enim oratio est,nisi quate), vel aliquid simile subijcias. ut sit, quare reseramus. Et Terent. Hac no successit, alia aggrediamur via. pro, ergo alia, vςl quare alia. Et in illo Horatii, Audiet ciues acuisse ferrum. Por- Aphirio subaudit citaque . Rursus in eo quod statim sequitur, Que vocet diuum populus ruentis imperii rebus. Subaudit go), additque fere hunc morem Horatium habere traseundi mne coniunctionibus. ADVERsATIVAE quoque deesse interdum videntur, Aduersat crivi cum sine his legitur Tamen . Cicero pro Archia, Qui sedulitatem mali poetae duxerit, aliquo tame praemio dignam. Idem pro Milone, Qui nondum libera ciuitate, tamen pbpuli Romani comitiss liberatus est. Integra enim sunt, quanuis mali,& quanuis nondum. Idem ad Atticum, Caesarem quidem Lucio Caesare cum mandatis de pace misso, tamen aiunt acerrime delectum habere.
u. v Α Μ quoque electiva post plus, minus,& amplius & Quam es .
in summa coparativa. Varro de.re rust. No minores oportet ini- M. ri, bimas, ut trimae pariant. Ide, Videndu ne sint minores trims, maiores decem annorum. Terentius, Quintiliano aut hore, Accede ad ignem hunc,iam calesces plus satis. Idem, Plus milies audiui. quanuis Donatus in priori, Pleonasmon potius velit. Item Plinius X, Plus vicena quina ova incubanda subi jci vetat. Ide v, Torrentes vero amplius centum. Liuius, Hostium plus mille caesi, Romanorum minus mille interempti. MIHI vero haec ipsa coniunctio cum adiuncto aliquo pro Quἐm euad. conditione materiae delyderari saepe videtur, veluti post compa- iuncto aliquo. rativa, ut alibi dictum est, quoties absolute proferuntur: ut Liberius vivendi fuit potestas. Simul enim audio rquam ante . Itiade in illo, Ubi siqua est habitior paulo, pugile esse aiut. vel quam aliae, vel quid simile. Simile aliquid desi derari videtur, de cuilla
212쪽
similitudinis adverbia clam, ita, perinde, adeo) post negativam particulam absolute ponuntur:vt in talibus, Non perinde gratus, non adeo multa, non ita sero, non tam pridem. Terentius,
No ita dissimili sunt argumeto. Cicero, Nec ita multo post edi'ctum Bruti, affertur & Cassij. Plinius, A pluuiis serenitatem no perinde certam. Virgilius, Nec sum adeo informis,nuper me in littore vidi. Ide, No obtusa adeo gestamus pectora Poeni, Neeta auersus equos Tyria sol iungit ab urbe. Quintil. Videlicet ut
corpora infantium,nec casus quo in terram toties deserutur,tam
grauiter affligit, nec illa per manus & genua reptatio. Non ignoro haee per valde nonnullos interpretari solere,sed tamen tali quapiam,quali dixi ratione, huc venerint. x A M an dubitatiua nonnunquam deesse in oratione videtur. Alias semel, ut cum in priori sensu, nec ipsa, nec eius synonymos inea adhibetur: ut Studes an scribis: ' Studes an non vel neenes Cicero in partitionibus, Rursus superioris generis sunt tria, sit necne sit,quid sit,quale sit. pro an sit, an non sit. Liuius, Hie Lucius Tarquinius Prisci Tarquini, regis filius nepbsne fuerit,parum liquet .pro filiusne, nepbsne fuerit. Alias bis. Cicero de nat. deoru, Nec Vero Protagoras, qui se negat omnino de diis quid liqueat scire, sint, non sint, qualesve sint, quicquam videtur de natura deorum suspicari. Terentius, Quid cum illis agas, qui neque ius, neque bonum atque aequum, seiunis Melius peius: prosit, obsit:nihil vident, Horat. Ludere par impar, equitare in arundine longa. Idem,Serius o us.
ae s T A T huius generis altera pars, in qua nimirumst quod sermonis integritati deest, aliunde quoque potendum sit. Caeterum non tam quia certum est, vel
quod ipsa cosuetudine subaudiri solet, quam quod plane velansectu aliquo, vel transitus causa ad aliud, quod magis urget,pra termissum est. Et assectu quidem multis modis. Na & ira. ut in illo Virgilii, Quos ego. sed motos praestat componere fluctus. Et pudore. Virgil. Nouimus&quite transuersa tuentibus hirquis. Et timore, vel religione. Cicero, De nostrum enim omnium, noaudeo totum dicere. Ide, Data Lupercalibus quo die Antonius Caesari. Transitus ad aliud gratia. ut in illo, quod Quintilianus assert, Communis autem,tametsi ignoscite mihi iudices. Donatus aliter distinguit,& trifariam. Cum per seipsum tacet quis,&ad aliud transit,quam vocat primam. Terentius, Ecce autem de
213쪽
integro, nisi quicquid est, volo scire. Virgil. Nee requieuit enim,
donec Calchante ministro. Sed quid ego haec autem: Vel tacet, nee ultra aliquid Ioquitur. Teretius Adel. Iam si verbum ullum posthac. Vel alterius interuetu personae tacet. Idem in Heau. Ita res est haec nuc quasi cum. Interpellat enim Clitipho, Quas malum ambages mihi narrare occipiis Idem Phormione, Demiphonem si est domi,visam,ut quod . Demipho, Nos ad te ibamus Phormio. Phor. De eadem hac fortasse causa. Nee ignoro Quintilianum ex his plaeraque, in quibus scilicet ex alijs certum est,quod omittitur, ad figuram quam ille sub Synecdoche com- preliedit, nos Eclipsin vocam',referre. Ad Aposiopesin vero ea duntaxat, in quibus vel id incertum est,qualia maxime sunt quae per iram reticentur, utique dum iratis ipsis no satis liquet quibus verbis explicent quae minantur, vel certe id longiore sermone est explicandum, atque idcirco potiore aliqua re instante, omissum. Nobis Aposiopeseos appellatione latius uti cum grammaticis, Quintiliani pace libuit. Cui tamen eius sententia placebit, videt, arbitror,quid sequatur.
E a v I T v R detractionis genus,quod in pluribus s eiusmodi clausulis consistit,inter quas aliquid est c5mune, quod tamen in unica positum, in reliquis est subaudiedum. Itaque Graecis generali nomine M' υπῆ dicitur, quo etiam nomine Porphirio & Priscianus aliquando sunt usi. Hoc genus in tres species a gramaticis diducitur, Zeugma, Syllepsin,& de qua post agetur, Prolepsin. Quintilian' priora duo, Vno genere comprehendit, quod Synezeugmenon vocat, atque ita finit, ut sit figura, in qua unum ad verbum plures sententiae non. referutur, quaru unaquaeque desederaret illud,si sola poneretur. Sed gramatici distinguunt,ae seorsum definiui. Donatus ad Me Degnitio modum, Zeugma est unius verbi conclusio, diuersis clausulis pte coniuncta: ut Troiugena interpres diuum, qui numina Phoebi, Qui tripodas, Claris lauros,qui sedera sentis, Et volucrum linguas,& praepetis omina pennae. Rursus Syllepsis est diuers
rum clausularum per unum verbum conglutinata conceptio:Vt
Hic illius arma, hic currus suit. Et subdit, Hoe Schema late patet, & fieri solet non solum per partes orationis, sed etiam per accidentia partium. Diomedes sie, Zeugma est unius verbi conclusio, diuersis clausulis colunm,cum duo aut complura ad unam putem ora- -NM u
214쪽
tionis iungenda reserutur. Rursus syllepsis est dissimiliti clausulatum per unum verbum conglutinata conceptio, cum sing
Iaris dictio plurali verbo, vel posteriori tantum, vel ultimo redditur: ut Hie illius arma, hic currus fuit. Sed cum multo latius pateat harum figurarum vocabula, quam pro iam dictarum finitionum angustia, sicut Donatus ipse dicit,&tu ipse, tum Seruius,& Porphirio in Terentis, Virgilis, & Horatis enarrationibus subinde cofirmant mos alius,quae nominibus suis magis sidi
pares,nec tamen a sententia Veterum alienae,adaptare tentemus.
Numa quid. Esto igitur Zeugma, quoties in similibus clausulis commune a Syllepsis quid liquid in una positum, in aliIs non mutatum de*deratur. Syllepsis, eum in dissimilibus eiusmodi commune in una positum, in caeteris satisfacere non potest nisi mutatum. De his quoniam' frequentis us eorum est usus,dc magnam compendii gratiam sermoni asserunt, non ab re mihi videtur diffusius, no vi grammatici quod sciam) hactenus feceriit, strictim, differenduc praesertim qui singulas constructionis figuras, singula sermonis ornavi Eub menta, quae uitem grammaticus conserre queat, existimem Mugmatis FIT IGITV R Zeugma siue id inspicias, quod detra multiplec. hitur, siue locum unde detrahitur, siue ea,quae clausulas coniungunt, multis sane modis. Quippe quod detrahitur, in uniuersum
triplex est. Aut enim ipsum est verbum, aut aliquid quod verba praecedit, aut aliquid quod ipsum sequitur. Et verbum quide ipsum,sic, Non locus virum, sed vir locum honestat.
Q vo D verbum praecedit, quadrupliciter. Modis unica diactio: ut Probus non solu praesentes amicos colit, sed etia absentes amicos obseruat. Supplendum enim iteru probus. Modo plures: Qui vir probus videri volet, praesentes amicos colet, Sc a sentes amicos tuebitur. Ubi totu illud qui vir probus videri vo-
let subdendum in secundo sensu est Modo totum,quod verbum
praecedit cum ipso verbo: Qui vir probus videri volet, tuebitur amicos absentes, nedum amicos praesentes. Petendum est enim a priori sensu totum illud 'qui vir prob' videri volet, tuebitur . Etiam cu aliqua parte eius, quod verbum sequitur, ut si e proximo exemplo amicos semel dempseris:sie, Tuebitur amicos absentes, nedum praesentes. ALI 4 v I D quod verbum sequitur, itidem quadruplici Modo unica dictio: sic, Ut probus absentes amicos tuetur, . . ita improbus absentes dcstituit. Modo plores dictiones hoc mo- Vr probus absentes amicos sua opera tuetur, ita improbus
215쪽
destituit. Modd totu quod sequitur cum ipso verbo,ad hune modu: Ut vir ingratus beneficio est indignus, ita & qui facile obliuiscitur. Etiam cum aliqua parte eius, quod verbii praecedit, Nosolum Mutius hosti metum incussurus, manum rogo intulit, sed etiam Agesilaus. v Astr ATUR Zeugma & aloeo, ubi comune illud quod A lom. alibi subauditur, est positum. Nam id vel in priore aliqua elausula ponitur, vocaturque Proeteugma: Vt, Vicit pudorem libido, Proeteugma timorem audacia, ratione ametia. Uel in postrema,diciturque Hyporeugma.ut Ouidius, Non Venus & Vinu sublimia pectora Hypoeeugma fregit. Teretius, Hoc pater ac dominus interest. Uel in media, O Mesoreugma vocat. ut in illo supra posito, Troiugena inter- Mezrahema. pres diuum, qui numina Phoebi, Qui tripodas, Clarii lauros, qui sedera sentis, Et volucrum penas, & praepetis omina penae. TERTI A M varietatem accipit a particulis, quae clausulas A particuliqeommittunt. Hae tribus qualubrue summum partibus continentur, Nomine, adverbio, coniunctione, dc aliquado participio. Sut igitur in nomine, quae Zeugma faciunt,ea quae relativa dictitur, tum substatiae ivt Virgilius est qui enarratur. integrum enim est, qui Virgilius enarratur. Tum qualitatis: ut Niger homo est,qualis AEthiops. Tum magnitudinis: Magni nominis erat, quanti quisquam. Magnas copias secum duxituquantas Xerxes. Magnupascit gregem, quantum Angloru quiuis. Tum numeri ut Ce
tum vel multas exaedificauit naues, quot non alius.
E T redditiua simili genere: Talis est hic,qualis ille. Tantu habet avi,quantu ciuis quisqua.Tot tenet versus, quot audit. Eae uniuersalia infinita: Quitaq; vult esse c5tines, potest. I N adverbio vero, dictorum iam nominum adverbia: ut Facit apte,qualiter semper. Studet impense, quantopere nullus. Pugnauit singulari certamine, quoties nemo alius. Et per relatu uai Diu suit absens, quam diu praesens. Venit hora tertia, quando etiam praeceptor. Pergit ad urbem,quo tuus pater. Transiuit Roma, quam noster hospes. Redist Londino, unde noster Mo rus. Studuit Patauit, ubi Latimerus.
ae v Μ collationis adverbia,& similitudinis:Sie vel ita tibi inuidit,ut mihi. T v Μ paritatis: Tam deest auaro quod habet,quam quod non habet:-Tam sunt Arcturi sedera nobis,Hoedorumque dies . sexuandi,& lucidus anguis, Quam quibus in patriam vetosa per aequora vectis, Pontus & ostriferi fauces tentantur Abydi.Acci-
216쪽
piendum enim a priori sunt seruando.
ITEM congregandi ,siue negatae solitudinis adverbia, Nosolum nobis nati sumus,sed etiam amicis & patriae. IN coniunctione tum copulativae, Socrates iudicatus est sapiens, & Aristides iustus. Sol auget ventos & comprimit. Mutat colores Scytharum Tarandus, nec aliud ex ijs, quae pilo integuntur.
T v M disiunctivae, Vel quod certo scis,vel nihil est loquendum. Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim. In hoc genere, ubi scilicet duplex est coniunctio, vel particula, quae similiter duos sensus nectit, monet Laurentius, si praecedat coniunctiones,quod cum aliquo sequentium est construendum, obsequi illi debere clausulas quae sequantur. non enim recte dici, Tu nec faceres, nec ego te permitterem. Dicendum nanque vel translata in priorem locum colunctione, sic, Nec tu faceres,nec ego te permitterem. Uel mutato secundo verbo, sic, Tu nec saceres, nec a me permittereris. Rursus vitiosum esse, Potes cognoscere partim ex aliorum sermone, partim docebit te ipse tabellarius. Dicendum enim vel sic, Partim potes cognoscere ex aliorum sermone, partim docebit te ipse tabellarius. Vel sic, Potes cognoscere partim ex aliorum sermone, partim ex tabellario. Accipiatur enim hoc loco rparti in ,una, pariter, simul quasi coniunctiones sint: cum ipsa quoque priori loco posta claus Ias geminet, sicut copulatiuae & disiunctivae. Sed nee diuersae constructionis verba, cum talis, qualem diximus, particula coniunctionem praecessit, coniungenda esse, idem Laurentius est aui hor. no enim satis Latinum esse, Ille mihi nec nocuit unquam, nee adiuuit: Sed dicendum esse, aut sic, Ille mihi nec nocuit unquam, nec profuit. Aut sic, Ille nec nocuit mihi unquam, nec me adiuuit. Aliasque diuersae constructionis verba uni casui subiecisse,parum tersae Latinitatis videtur,nec studio sequendu: quod genus est illud Ouidis, Nescia gratentur, consolenturve parentem. Caeterum siquid apud magnos authores contra Laurentii
praeceptum legitur,esto Syllepsis, sicut illud Quintiliani, Et quas
res,qubsque homines, quibus rebus,aut hominibus, vel cocilianset, vel alienasset ipsa natura. Et illud Terentij,Quem neque pudet quicquam, nec metuit quenquam, nec legem se putat tenere vllam. De quo alio loco plenius.
PRAE TEREA discretiuae: H Is adeo ex me natus non
est,sed ex fratre.Et, Athenienses Peloponnesiacon bellum gesso
217쪽
runt, Thu dides autem conscripsit. ITEM rationis redditiva, Credibile est situ secisse: na stater non negat. vel quippe, vel etenim frater non negat.
E T subcontinuatiuae, Quoniam haec domus tibi non placet,altera tibi quaerenda est. E T continuatiuae, Si alium succurrere prohibetis, saltem hune ne prohibete. Si tibi sui iniurius,qua quaeso in res Terentius, Et hanc mihi nisi mors, adimet nemo. pro,nemo adimet. Namisi adimat subaudias, Syllepsis crit. E et perfectivae,ut Adiisti me, no vi salutares, sed ut tetares.1 E T illativae,Unicus es patri, igitur haeres. E T aduersaliuae, Etsi patri tuo multum debeo, non ta-inen & tibi. PRAETEREA Auam electiva, Est magis amicus tibi, quam mihi. Et per synonyma tac& atque , Magis alien' visus est a nobis,atque a reliquis. Item, Aliud est esse eluem,quam asumam. Praestatin egestate vivere,quam inhoneste. E TI A M dubitativae, Estne Meliboei hoe pecus,an tuum s In hoe genere saepe alter sensuum desederatur totus,cum tamen coniunctio alterum omnino exigat, ut quae aliter coniunctionis munere fungi no possit:vt An veniis vel Uenitnes suppIenda enim utrobique oratio est per an non. Saepe non modo alter ta
tum sensus cum signo, sed etiam ipsius positi sensus dubitationis nota. Veluti in illis simplicibus interrogationibus, Ibimus pro, an ibimus,an non 'Qualis fortasse subauditio in illis non requiritur, ubi per interrogationem aliquid veluti extorquemus. ut in illis, Tune impune hoc faciess& Itane paratus tandem adu
nisi & Hoccine est credibile aut memorabile, tanta vecordia imnata cuiquam ut siet
xesciviae Zeugma & ubi interponitur ne dico:vt, An Ne diem. sperasset hoc vivo Milone, ne dica colate. pro, consule Milone. In quo genere notat Lauretius, ubi talis sermo per nominatiuufiguratur,si proprium, appellativumve praecedat, rectius subsici accusatiuu: vi Crudeliscastor, ne dicas celeratu de impium. S cus autem si sequitur. rectius enim dici,Crudelis ne dicam stes ratus & impius Castor: quam,sceleratum & impium Castorem: Quae diuersitas in alijs casibus non accidit.
FIT & alias subinde Zeugma in epexegesi verbi idico . Dico.
vi in illo Horatij, Tutior at quanto mera in in classe secuta, L
218쪽
bertinarum dico. Repetendum enim ad absolutam structura illud classe ut sit,dico classe Libertinarum.
. a Y L L E P S I S, ut supra diximus, est cum dissimili- s bus clausulis commune aliquid, quod in una ponis tur, mutatu aliquatenus in alia de deratur. Fit lixe
cut sub Donato aut hore praedictu est & per partes,& per accidentia partiu. Et per haec quidem, ubi quod subauditur,genere,
Persona, numero, casu, modo, vel tempore, si adhibeatur, est mutandum. Per partes modo, cum earum significatio est varianda:
modo aliter, ut post dicetur. Prior ratio,id est quae per accidetiari, per verbum, adiectiuu nomen, praeterea nome, pronomenve
relativum, aut participium fit: quae particulae in generis, salte numeri, de personae sylleps,tum singulariter communis locum sustinere,tum pluraliter possitnt: & singulariter quidem positae c5fatmari eum aliqua particula clausulae,in qua adhibetur, omni no debent: pluraliter cum eoru quibus in omnibus clausulis respondent,maxime digno. Sed prius ut singulariter comunis i cum sustinent,agamus. Fit igitur Syllepsis communi eo, quod inelausulis est, singulari& per genus, sicut in illo Terentij, ut D natus confirmat, Utinam aut hic surdus, aut haec muta facta sit. Cui simile est illud eiusdem, Dati anuli,locus, tempus constitu tum est. Et Virgilii, Tu quos ad studiu atque usum formabis γgrestem. In hoc quoque genere monet Laurentius, ut si commune praecedat, quae subijciuntur in clausulis praesertim duplici c5 iunctione copulatis, tum appellativa, tum propria omnino obsequantur. Non enim apud Ciceronem recte legi, optima sunt di mente & viribus: sed legendum esse, vel sic, Et mente optima sunt & viribus. ut videlicet commune illud appellativum sequatur. Vel sic, optima sunt mente & viribus. altera scilicet coniumctione detrata Nec dicendum esse, Nulla virgo est dicenda corrupta vel mente vel corpore: sed vel mutato altero appellati , ut sint similia, ad hune modum, Nulla virgo est dicenda corrupto vel animo vel corpore. Vel translato adiectivo in medium vel postiemum locum, qua ratione sub generali Sylleps eos princepto cadet, ut cum proximo appellativo consentiat, hoc pacto, Nulla virgo est dicenda vel mete corrupta vel corpore. Vel sic, Nulla virgo est dicenda vel mente vel corpore corrupto. Quare illud Gellii sortasse non probabitur, Inspecto libro nulla esse in eo verbo nec mendam nec vitium. Sed hic facile rei ci culpa
219쪽
in librarium potest, scribentem mendam pro mendum, &nullam pro nullum. PER personam vero, & communi in clausulis singulari- Syllepsi, pester posito. Cicero ad Quint. fratre, Et pene ille timore, ego risu Persona Ti. corrui. Ide de somnio Scipionis, Ego illum de suo regno, ille Aede nostra repub.percontatus est. In hoc genere, ubi collatio aliqua subest, licet verbu posteriori loco adhibeatur, tame cu pri ris clausula nominatiuo potius c5sentiet: ut Tu melius ista,quam ego faceres,n5 facere.&, Ego melius ista,quam tu facere,non faceres. Simili modo, Tu ita ut ego haec fecisses. Ille perinde ut tu liber est. Cicero ad Atticum, Nunc cum hoc tempore nihilo magis ego,quam vos subsidio Domitio ire possim. Simili modo v-bieniMelausulam subiungit, tametsi verbu posteriori Ioco ponitur,tamen cu priori nominatiuo potius in accidentibus eone dabit. Terentius, Talem filium nulla nisi tu pareret. Legitur ta-
men'& aliter apud alios poetas, sed figurate. Virgilius, Nihil hie nisi carmina desunt. Ouidius, Quid nisi secretae laeserunt Phylli- - sylvaes Ide, Dii maris & caeli quid enim nisi vota supersunto Soluere quassatae parcite membra ratis. Fiae personarum Syllepsis & per cum ut comitem signi- Syllepsis perficat, ut in proposita ratione, ubi scilicet communis particula singulariter adhibetur. ut in illo Ouidii, Tu quoque eum Druso praemia laatre seres .Et Horatij, Tu quid ego dc populus mecum desederet, audi. v Est numeros &comuni singulariter posito syllepsis fit. syllepsis petvt in illo Virgilij,-hic illius arma, Hic currus fuit. Item in illo numero.. eiusdem, Sociis & rege recepto. A T cum plurale est id, quod in clausulis commune est, eum digniore in ipsis,ut dictum est, coaptabitur. Est porro inter Generum di genera masculinu dignius sceminino & neutro.In personis pri- gnitas. ma praestantior, quam secunda & tertia: secunda veris quam ter- Personarum tia. Ergo per genera in hac ratione sic fiunt Syllepses. Ouidius Fastis, Iane sace aeternos pacem, pacisque ministros. Idem, Mulciberis capti Marsque Venusque dolis. Teretius, Domus, uxor, ' Iiberi inueti inuito patre. Cicero de Offici Propter summam &doctoris authoritatem & urbis: quorum alter te scientia augere potest,altera exemplis. Virgil.-Caessisque reportant, Almone Puerum foedatique ora Galesi.s v N ae qui foemininum neutro praestare volunt, quorum
est Priscianus,illo nimirum Lucani inductus, Sunt leges & ple- P.L
220쪽
116 D B E H E N D. S T R v e T. I. I B. v I. biscita coactae. Ego contra, cum alibi semper neutro potius cedere foemininum observem, illud & monadicon & alias ad eorruptelam lubricum, potius deprauatum censeo, cum diuersae rationis exempla sint plurima. ut Salustius, Praeterea diuitiae, de-eus,gloria in oculis sita sunt.Idem, Genus, aetas,eloquentia, pr pe paria fuere. Suetonius, Pulsis cultoribus obtinuere terras, in
quibus urbs & templum dedicata sunt. Nec est quod quisqua illud Lucani Graecorum imitatione dictum, defendat, apud quos sicubi talis locutio legitur, non nisi ubi sexus est discrime,& per participiu id fieri obseruatur. ut in illo Homeri, πιλ που
νοα. Quasi dicas, At vestrae uxores,& pignora nescia fraudis, Sub tectis resident expectantes. Et per cum Ouidius Fast. Ilia cum Lauso de Numitore sati. syllepsi per PER personas & commune plurale ad hunc modum.CNri . cero, Si tu & Tullia lux nostra valetis, ego & suauissimus Cicer ro valemus. Terentius, Haec si neque ego, neque tu fecimus,no si-uit egestas facere nos. Uirgilius, - spolia ampla refertis, Tuque puerque tuus. Horatius,- si modo ego dc vos Scimus inurbanulepido seponere dicto. Et per cum . Virgilius,- diuellimur inde
Iphitus dc Pelias mecum. - PER numeros quoque Syllepsin fieri sub hae ratione volunt Gramatici: ut - sunt nobis mitia poma, Castaneae molles,& pressi copia lactis. Ponitur enim hic in una clausularum,quod etia mutato numero subaudiendu est in aliis. Volunt & in talubus Syllepsin esse,Cicero dc Hortensius regnarunt in causis.sed paulo diuersa ratione,cu id quo singula sunt supplenda, in nulla potest non mutatum poni.In illo naque iusta est Syllepsis, Vixit annis viginti uno, siue uno & viginti dicas, cum sint potestate duo sensus, nec possit utrique pluralis ille annis seruire. PER cum. Ovid. Metam. Fors eadem Ismarios Ebrum cuStrimone siccat. Idem in primo, Littera cum plausu clamor superasque deorum Implevere domos. syllepsu per F I T dc per easus Syllepsis, maxime in his clausulis quae Mov per prouocabula & relativa pronomina connectuntur, quoties scilicet quod per ea ad legitimos constructionis numeros repetinatura debet, in diuerso casu ab eo,quo positum est, de syderatur: ut Arma, virumque cano, Troiae qui primus ab oris. Nam si eodem, quo in altera clausula sunt posita, in altera desederatur,
Zeugma lacumsinon syllepsin. ut Ouidius, Hanc tibi Naso tuus
