Numismata graeca non ante vulgata quae Antonius Benedictus e suo maxime et ex amicorum museis selegit subiectisque Gasparis Oderici animadversionibus suis etiam notis illustravit

발행: 1777년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

profecto quale fuerit , cum Casaubono fateor nae quoque nescire . Sed haec in meis dio relinquo . Quoniam vero Mosteni proximi erant Hyrcanis populis , liceat mihi hoc loeo elegantem Hyrcanorum numum , numquam antea ab aliis vulgatum , Proserre, quem superioribus diebus, quum haec scriberem, adeptus sum .

142쪽

I 29

Caput Mercurii nudum , pone quod Caduceus . ΥΡΚΑΝΩΝ . Hvrcaarortim . Baculus , cui Serpens involutus est .

vios erat Campus Hyrcanus: in eo campis ejusdem nominis Urbs Hyrcania , seu potius Hyrcanis , ut deinde dicam . Quur vero campus hic dictus sit Hyrcanus, quem admodum eum vocat etiam Stephanus,, Fs quoque orcanus campus Lydiae, ut Era-ioshenes ninfert, , docet Strabo lib.XIII.),, Deinde Orcanius eampus es , quem sis Persae nominaverunt a colonis ex Orcania eo adductis . ,, Populi vero a Tacitoc Annal. lib. I I. num. 47. & a Plinio lib. s. cap. 3 .) appellantur Macedones Hyrcani, quia in hoc tractu Hyrcani Coloni Macedonicis erant permixti, ut recte observat Cellarius Tom. II. lib. g. e. q. . Non au

143쪽

3 3O populus, quemadmodum suspicatus est Ioseph Scaliger in notis ad Eusebium se Egσputo , inquit, in Eusebii narratione ) mreaniam a Mosthenis male disingui . -- feni cognomine forcani erant non solum in illo tractu , sed inter illas urbes , quaererrae motu corruerunt . Tacitus : Qmque Mostent , aut Macedones Hyrcani vocantur .... Omnino Mioσθηνοι Yρκανοι in Eusebii narratione ) sunt conjungenda , , Qui

locus Taciti alios non paucos etiam decepit Datum , Caninum , Politum , Gordonium &c. Errorem vero Scaligeri notavit jam Laurentius Theodorus Cronovius , &invictis argumentis consutavit loc. cit. J. Quod autem ad Tacitum spectat , obser vavit jam Freins hemius in notis ad Taei- tum , distinguendos omnino Mostenos ab Hyrcanis , quippe qui si confundantur ,

non amplius xii. Asiae Urbes nocte una terrae motu collapsae, sed una minus numerabuntur. Hinc Brottierius Annal. Tacit. loc. cit. Manissum est, inquit ,

ex Corneliana xli. Urbium enumeratione Mosenos O' Macedones Hyrcanos esse omnino diversos et igitur emendandum : Atque Macedones Hyrcani et Luam saepe in

MSS. aut O atque permutentur docet Cor-

144쪽

tius ad Sallustium in Iugurth. LXXXII. MHaec ille: optime quidem ad mentem, &sententiam Taciti e quod Freinshemius &alii ante iam viderant sic esse emendandum. Sed repugnantibus non solum omnibus libris editis , sed etiam Cornelianis MSS. quorum ne ipse quidem Brotti erus ullum a ceteris hoc loco diversum proserre potuit, nemo emendare ausus erat. Ut

ut sit , duo procul dubio erant Populi proximi illi quidem , sed omnino distinisti Mostent, & Macedones Hyrcani , duasque urbes distinctas tenebant , illi Mostenem, isti

Hyrcaniam, seu potius Hyrcanidem . De Hyrcania, seu Hyrcanide quidem Urbe flent vetustiores Geographi , & Historici: posterioris vero aetatis, inter quos Hieronymus , & Nicephorus , illam Hyrcaniam nominarunt . In celebri illa Basi , quam superius commemoravimus, nomen hujus Urbis infelici quodam fato mancum , &mutilum erat is orca.... D . Non Veros

ut ait Brotti crius , in monumento Tiberiano dicitur , , mreania D : hoc enim modo supplendum censuit Laur. Theod. Gro. novius, ut ipse testatur loc. cit. . Verum in numis , quorum alter a Sponio

I a Brit.

145쪽

in lacundo plane YPΚANIC vocatur. Atque ego putaverim YPRANIC quoque in . Sponii numo legendum esse , in quo quum forte , ut videtur , aliquantulum fugientes, ac detritae essent ultimae illae litterae , docti Viri existimarunt esse litteram Η , quae duae revera erant litterae , scilicet IC. Sed quocumque tandem nomine

appellanda sit haec Urbs sive Hyrcania ,sive Hyrcane, sive potius Hyrcanis , parvi refert: modo illud teneamus, hanc Urbem fuisse a Moste ne distinctam , quam Macedones Hyrcani a Mostenis distincti, R divisi colebant, & C. Caelio Rufo , Ω Pomponio Flacco Coss. inter illas x Ii. Asiae Urbes a Tacito enumeratas, una nomete motu terrae collapsam a Tiberio Caesare cum ceteris esse restitutam . Praeter illas x I i. vero urbes, quas Tacitus recenset , eamdem cladem senserunt deinde is proximis annis Ephesus Tiberio III. Sc Germanico II. Coss. , & Cybira C. Asinio AC. Antistio Coss., quas Omnes summa benevolentia , & liberalitate Tiberius restituit . Quapropter in monumento illo Tiberiano XIV. Urbium imagines a Tiberio

146쪽

restitutarum conspiciuntur, & merito ejus numi inscripti sunt Cipitatibus. Asiae . Restitutis , Quod autem ad hunc nostrum Hyrcanorum num um attinet , in antica numiparte Mercurius exhibetur , qui apud Thraces maximo in honore fuit . Herodotus in

Terpsichore lib. s. 7. ),, Mercurium e sDiis praecipue colunt per quem solum juranc , a quo progenitos quoque se cuπς D. Quum vero Macedones jam inde a Philippo Alexandri patre Magnam Thraciae partem Occupaverint , brevique totam in suam

ditionem redactam incoluerint , Mercurii cultum praecipui illarum gentium Numinis facile , ut arbitror , adoptarunt , se cumque deinde in Lydiam , ubi consederunt , permixti Hyrcanis , transtulerunt. Baculus vero in postica parte , cui Serpens involutus est, tribuitur Aesculapio , cujus rei caussam affert Hyginus Poetic. Astrono m. Iib. a. . Hyrcanos vero Aesculapii , Hygiae , ac Thelesphori cultores maxime fuisse , eorum numi testantur apud Hay

147쪽

In Numum Thuriorum π. XDI.

OPulentum Magnae Graeciae oppidum , quod antea Sybaris , deinde Thurium, denique a Romanis appellatum est Copia , suos quovis tempore numOs percussisse, multis persuasum jam est. Uerum Harduinus , Pancilius , Pelle rinius , aliique num uiri illum in aere primae magnitudinis sub Imperatoribus culam , & inscriptum Copia , quem fere omnes cum Tristano superioribus temporibus huic Urbi tribuerant, invictis propemodum argu mentis Lugduno restituerunt . Nam V ait Iantius , qui eum Valentiae citerioris Hispani ac Urbi ad judicaverat , parum suae ipsemet sententiae fidere fassus est . Eum ipsum num um ego quoque possideo : sunt etiam apud me duci Subaritarum , item Aduo Thuriorum iam ab aliis vulgati . Ac Sybaritarum quidem numias perperam Froelichius Notit. Elem. cap. a. ) Umbris Italiae populis tribuerat ; sed alii rectius eos

Sybaritis addixerunt. Literae enim Y M in utroque signatae ordine retrogrado legendae sunt .

Sed jam ad numum venio , de quo agitur

148쪽

optime a te cultus insertur. Dianae vero lanatricis etiam habitu incedenti faces dari non omnino insolens profecto est . Exempla quaerenti plura occurrent tum in numis , tum in signis antiquis . Pauca ego proseram , quae nunc quidem in mentem veniunt. In num o Siphniorum apud Golletium s de cujus in recensendis numis suspecta fide jam in utramque partem disputatur) Diana Venatrix d. facem gerit, s. arcum , ad pedes adest Canis. In opusculo secundo eruditi ac Principis Viri Lancellotti , cui titulo,, Aggiunta alia Sicilia Numi . ,, est num us Tab. 2. n. a.

Mamertinorum Messeniorum , in cuius adversa parte est caput Herculis leonis exuviis tectum , in aversa exhibetur Diana Venatrix , cui ad humeros pharetra , ad pedes est Canis , & utraque manu tenet facem accensam et epigraphe MAMEPTINC Nordine retrogrado scripta est . Cicero in

Verrem lib. 4.) : Fuit apud Segestanos

ex aere simulacrum Dianae ..... Sagittae pendebant ab humero , sinistra manu reistinebat arcum , dextra ardentem facem. , praeferebat . Apud Pausaniam vero non

149쪽

gestantis invenies et Ad dexteram , inquit ille in Phocicis lib. lo. cap. 37. duobus

eirciter ab Urbe Anticyra ) stadiis δε-

xum eminet excelsum montis pars o erectum ibi Dianae Templum e Deae Signum unum de Praxitelis operibus , dextera facem gerit , ab humeris pender Aharetra ,eanis ad laevam ad isit. Idemque Pausanias in Arcadicis lib. 8. cap. 37. ubi Tem plum Dominae , sive ea Hera sit, cujus proprium nomen religione quadam obstrictus neque Homerus , neque ipse ausus est apud profanos proferre ) non procul ab Acacessio pluribus describit, Dianae Venatricis Signum , sed ornatu prorsus singulari recenset: AdRsit folio , inquit , Diana cervina pelle velata , pendente ex humeris pharetra , altera manu lampadem , Dracones duor altera gestat, adjacet Canis de venationuin genere . Cur facem Deagestet, nunc non quaero; cur vero gestet duos Dracones, id fortasse novum & mirum cuiquam videri potest. Caussam vero

ex Pausania ipso , ni fallor , videor mihi didicisse . Paullo enim infra idem Pausanias addit et Cereris filiam non Latonae Dianam fuisse, ab Heg tiis acceptum sermonem Graecos docuit Aefcolus Euphorionis

150쪽

337nis filius. Quum igitur Dracones duo Ccreri passim tribuantur, atque ejus currum trahere saepissime in numis & antiquis anaglyphis videamus , hinc Arcades, opinor, ut nempe Cereris filiam Dianam ostenderent , Signum Deae estinxerunt , quae Dracones duos gestat , seu potius retic, ut equidem illud Graecum Pausaniae Iatine libentius redderem . Neque enim Cererem ipsam , cui potissimum Dracones tribuuntur, eos manu gestare, sed passim eoS manu regere videmus : idem igitur hoe loco de Diana diccndum arbitror . Cur denique Dianae etiam Venatrici faces

datae Quia nempe φωσφορος est, S

be nosti & observas et adde etiam , si vis, quia Cereris Filia, R Proserpinae Comes apud quosdam teste Pausania loc. cit . .

Hoc enim ex veteri mythologia didicimus, cui uni in explicandis antiquis monumentis , quae ad Deos, eorumque , ut ajunt, attributa pertinent , inhaerendum puto . Hoc sane gravissimis Scriptorum testimoniis & omnium consensu comprobatur ὁ an

vero idem de quibusdam nocturnis Oppiani venationibus dici possit , ampliandum

SEARCH

MENU NAVIGATION