Numismata graeca non ante vulgata quae Antonius Benedictus e suo maxime et ex amicorum museis selegit subiectisque Gasparis Oderici animadversionibus suis etiam notis illustravit

발행: 1777년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Ii 8ad naves fabricandas seracissimum testatur Paris apud Ovidium Epistol. ad.

Innumerasque mihi longa dat Ida

trabes ,1 Locum vero in Idae vallibus apud Antandium ad illas construendas quam maxime opportunum testatur Aeneas apud Virgi

Antandro , ρθvgiae molimur montibus Idae, , Denique hujusmodi materiam ex Ida apud Antandrum per fluvium esse devectam testatur hic noster num iis , in quo figura fluvii pinum manu tenet . Sed ad Strabonem revertor . Strabo igitur agens inserius de Campo Thebano pag. 6l 2. , , Nunc Adramyttent , ait , majorem startem obtinent : ibi enim Theba es , in Lyrnes rmuniIum natura Casellum , ambae sunt desertae ; distant ab Adra itio haec LX. , illo XXC. sadiis in disersam startem: εν

132쪽

tens es I Ο CIlla nunc Thebae vicina . Locus es Cilla , in quo Apollinis Cillei es Fanum , ae praeterfluit ex Ida delapsus Culeus fluvius : funt haec juxta Antandriam. Nonnulla etiam hic , ut hoc obiter dicam , turbasse videtur Xylander ; non enim distinguenda verba illa , ,

s pag io. simul conjungenda censeo. ,, In Adramittens scilicet regione, hoc est in u Adramitteno est G Chusa , O Cilla : prope itaque Thebam adhue es Dineus aspellaIus Cilla , in quo Cives Apol- Iinis templum es e loeum Cilleus amnis praeterlabitur ex Ida profluens: haee sunt juxta Antandriam hoc est in Antandri agro ). D Hactenus Strabo : ex quo , ni fallor , plane discimus in hoc Antandriorum numo Cilleum Apollinem , & Cil

leuin amnem repraesentari , quod superius proposueram .

133쪽

In Numum Iuliensium Laodicen um n. II. E St etiam apud me num us aereus minoris formae Juliensium Laodicensium sub Domitiano cusus cum eadem epo cha ΔMP. hoc est 144. , qui fuit annus V. C. S IO. ut recte Observas .

134쪽

xtrorsum conversa d. coronam , S. Cornucopiae tenet , ad pedes navis gubernacuIum .

Uum Domitianus anno V.C. DCCC

XLIX. XIV. Kal. Octobres a conjuratis occisus sit , inde conficitur , numum hunc ipsis ultimis diebus imperii , bc vitae Domitiani cusum fuisse . Quum enim aera Iuliensium Laodicensium incoeperit ab autumno anni DCCVI. & jam in hoc num o adscribantur anni l 4., ma nifestum est , cuium hunc 'fuitIe initio au

135쪽

tumni , quo autumno Domitianus e medio sublatus est.

PAusanias in Corinthiacis l. 2. cap. 4.

μιαροιτο , , Supra theatrum es Templum Josis Capitolini voce Romanorum , fecundum vero Graecam linguam Coriphaeus utique dicerecur ,, . In quibus verbis, quid improbandum sit , profecto non video . Non enim ait Pausanias dicitur Coriphaeus, sed tantum ονομαζοιτο diceretur , quod rectissime di istum puto : aut enim omnia me fallunt , aut haec est verborum illorum sontentia et Iovem Capitolinum vocant Romani, cui si Graeci nomen imponere dc berent, non utique eum Capitolinum , sed Coryphaeum Graeca voce appellarent : quod omnino certissimum est . Equidem non ignoro , vocem Κορυφώos a Graecis aliquando tribui cuique etiam ex celsiori montium vertici: nihilo tamen minus a jo , magis proprie quodammodo di

ci posse de Monte Capitolino , & Pausa

niam

136쪽

I2gniam rectissime locutum esse . Mons enim ille , unde Iupiter Capitolinus dietus est , antea Saturnius , & Tarpejus vocabatur deinde vero a Capite inibi invento , quum standamenta Templi Iovis locarentur, Ca pitolinus appellatus elt , auctore Livio, &Dionysio : quin etiam tum propter hujus Templi nobilitatem , maiestatem , & ma

gnificentiam , tum propicr cetera omnium generum ornamenta in eum locum illata , mons ipse in illud dignitatis ae splendoris fastigium excreverat, ut inter ceteros Rra manos montes facile caput , S princeps haberetur. Haec omnia in comperto sunt. Iam vero Κορυφn , unde Κορυφουιος, pro prie Graecis eli vertex , seu pars illa campitis, quae inter sinciput , & occiput interjacet . Praeterea M. εταφορικως a Grae cis Κορυφυος dicitur cujuique ordinis caput , & princeps . Recte igitur spectata vocis vi , & proprietate, omnia quae su perius de Monte Capitolino die a sunt , Pausanias quasi in unum comple stens C ryphaeum Iovem a Graecis appellari posse dixit , quem Romani Capitolinum vocabant .

Addam hic etiam it Iud , quur ego po tissimum putem in numo Philadelphiorum

137쪽

I 2 Ζευς Κορυφαιος Iovem appellari . Plures enim apud veteres fuerunt Ioves e tres

Cicero De natura Deorum i 3. Ioves

recenset. Philadelphii igitur , ut equidem arbitror , Ζευς Κορυς Mos Iovem in suis numis appellarunt , quia suum illum Jovem non solum inter omnes Deos , sed inter Omnes ipso sinet Ioves maximum Sc principem haberi & esse voluerunt . Quem admodum ec ipsi Romani, quum in Urbe Roma Iovem Custodem , Feretrium, Statorem , Tonantem , Victorem &c. haberent , unum tamen Capitolinum Jovem Optimum Maximum vocabant , atque aut cum Pausania loquar , omnium Coriphaeum .

in Numam inscriptum APTE MEN n. v. NAe ego imprudens sina , si ex cor

rupto Strabonis loco quidquam certi afferri posse arbitrarer , & Mennes My sae populos apud Strabonem inveniri contenderem . Invenisse quidem se putarunt,& nobis pro certo obtulerunt nonnulli doeti Viri , qui summo studio , ac diligentia , ut ipsi profitentur , Strabonis opera

Basileae edenda curarunt annis Μ DXXLII.

. . N. D.

138쪽

I 2 3M xxx Ix. MDXLIX. Heres bachius , Gemuseus , Glareanus , HOpperus , ik alii , qui in tribus supradiistis editionibus vocem Mennes non solum in textu , ut a junt , sed etiam in amplissimo indice semper retinuerunt . Fxscribam locum integrum ex tertia editione, in qua non solum eadem, quae in duabus aliis , versio latina habetur, sed affertur etiam textus Graecus Stra

Eodem modo Bregi, ur Breges , Phrγ-ges iidem fiant : Massi , O' Merones , MaeoNes , Mennes. Strabo lib. X I. pag. 327. Profecto si haec Strabonis lectio defendi posset , ac sustineri , jam populos in Mysia haberemus , quibus fortasse commodius hic noster num iis etiam

tribui posset. Sed sane , de sinceritate hujus lectionis vehementer dubito: nam facile Librarii negligentia in MS. Codice , littera o migrare potuit in r praesertim sit non Mιωνες , ut illi ediderunt , sed Librarii manu scriptum sit Mnms , quum scribi deberct Mηονες . Atque ita profecto legunt Xylander , Casau bonus , & alii tum in

editione Lutetiae Parisiorum Μ D c X X. paga

139쪽

I 2 6 pag. 33O. tum Basiliensi MDCLXI, p. 643. ,,

Breges Briges O Prages iidem sunt, necnon Maeoues , Meones , , . Ubi insignem Typographorum oscitantiam observa : in utraque cnim editione vox illa Briges redundat , & verba illa Masii & Merones in utraque desiderantur. Ceterum hanc Xylandri, & Casau boni lectionem in voce sunt ιες retinendam puto , donec meliores Codices nos doceant legendum Mi ες cum II eres bachio. Ea, quae hactenus a ine dicta sunt, si minus populos, quibus no iter hic numus opportunius fortasse tribui posisset , e Strabone suppeditarunt, certe doctos Viros iamcn extitisse , qui populos Menne; apud Strabonem se invenisse putaverint , & lilcm nisi ope meliorum MSS.Codicum dirimi non posse , Ollendunt. Iu manum Mosenorum n. IX.

AI bor illa , quae in aversa est numi

parte, videtur esse Cupressus. Verum in celebri illa Basi mana rea Colossi Tiberio Caesari erecta ob civitates Asiae

140쪽

27 restitutas, & Puteolis reperta an . I 692. in qua non solum nomina, sed etiam imagines illarum Urbium insculptae conspiciuntur, Molle ne tanquam Mulier exhibetur, quae in sinu stolae complicatae dextra manu tenet fructus, poma, & flores, sinistra gerit Nucem pineam cum scapo, teis ste Laurentio Theodoro Grono vio, Gro- nov. Antiqv. Gr. Tom. VII. p. soo. qui illam vidit , ac de illa luculentissime scripsit . Athenaeus vero lib. H. Dipnosoph. DCava , inquit , id est Nux arbor legitur

apud Sophoclem .... Goa nucum genus

quoddam Mosenum vocant , , Ad quem locum Delecam pius , , quibus , ait, putamensaide lignofum O' durum , , . At Uero Casau bonus , quod genus arboris illud sit, fatetur se ignorare: , , Moστ α Καρυα quae nam sint expecto , inquit , ut me aliquis doceat , , Quid igitur si in Basi illa marmorea non sit Nux pinea cum scapo, quam vid re se putavit laudatus Laurentius Theodorus Gro novius, quum praesertim pluribus in locis, ipso teste, Basis illa obtrita esset et ac ne in nostro quidem numo sit Cuprelsus, sed aliud quoddam genus coniferae arboris , quod Nucum genus Moste num vocant auctore Athenaeo Quod

SEARCH

MENU NAVIGATION