장음표시 사용
161쪽
Iem alterius, nimirum ut eomponant axem. Mouentur autem spiritus magnetici ab uno huius magnetis polo ad alium per medium ipsum magnetem, quia sunt Contrarij. Contrarium enim a contrario Circumiacente excitatur ad motum. De hoc magnete fusius in tractatu proprio de magnete. Quod dictum est de terra Firmamento composita, & unita per fluxum mutuum, dc magneticum; idem quoque dicendum est de multis aliis, quae dicuntur magnetica de electricar de potionibus medicis,& humoribus inuicem motis : Contenti enim medicamento tanquam Vehiculo, seu eorpore, Varij spiritus excitantur, ac secernuntur per spiritu vitalem fiuntque fluidum, quod per totum corpus Viventis dispergitur, & consequenter ad humorum receptacula peruenit. humores autem fluido illo excitati, mouentur ad medicamenti locum , hoc est ventric
lum, per illud spirituum potionis fluidum. De planetis quoque, S stellis idem, quod de terra,*Firmamento, per fluidum Inagneticum vnitis, dicendum est; nisi quod stellae, Sc planetae respiciunt, non polos Firmamenti , sed circulorum
162쪽
peripherias in Firmamento; a quibus accipiunt fluidum densum per superiorem partem: perque eandem ipsi restituunt fluidum rarum. Pro sua vero grauitate minus sunt Firmamento vicini alii aliis planetae 1 stellae autem pro sua leuitatoiunt proximae. .
Per mutuum influxum sic uniti pla- 'etae , & stellae vehuntur a Firmamento ab oriente ad occidentem: minus autem celeriter, pro distantia Zc obliquitate Circuli , quam Firmamentum : Vt probatum est, ac fusius declaratum , in Sole
Quemadmodum ergo parui mundi membra uniuntur cerebro , dc ab ipso mouentur, per spiritum animalem, ita solida mundi corpora uniuntur Firmamento, & ab ipso mouentur,per spiritum
Ex propriis autem spiritibus aeri vel aetheri, stellae vel planetae Vicino pe mistis, fit fluidum proprium circa singulas stellas, Si planetas: quod a spiritu dominante varias accipere potest denominationes. Fluidum quidem uniuersale, in quo spiritus Firmamenti, de Solis dominantur, Vocamus simpliciter aerem : in
163쪽
quo vero est Saturnus, atque adeo in quo dominatur spiritus Saturnius, illud appellare possumus aerem Saturnium t in quo Lunae,lunarem: & sic de aliis: in quo
uerb est globus Terraqueus, illud quo
que vocamus aerem sine addito : nempe quia fluidum est maxime Commune eX influxu omnium mundi partium, & maxime Firmamenti. SEcTIO TRICESIMA PRIMA.
Istuare terra unita Firmamento moto circu- lanter, non moueamr circulariter.
OB Ir c I E s contra id quod dictum
est, a Firmamento moto in occidentem moueri stellas, S planetas in occidentem , quia nectuntur Firmamento per virtutem magneticam. Terra nectitur Firmamento per virtutem magneticam , ergo debet moueri ab oriente in occidentem.
Respondeo distinguendo antecedens, terra nectitur polis Firmamenti,concedo antec. nectitur circulo, nego antec. poli autem dicuntur immobiles ; quia sunt termini axis, circa quem Voluitur Firma. mentum. fateor quidem non necti Fir-
164쪽
mamentum cum terra per id solum, quod est immobile in Firmamento; quia reuera nihil est in Firmamento quod non moueatur, praeter id quod habet rationem puncti: teria autem non nectitur solum tali puncto , sed etiam partibus illi
puncto vicinis, & consequenter motis quidem, sed minime omnium. a quibus
tamenterra non mouetur in orbem; quia terrae quies naturalis in loco nimia est, quam ut destruatur a nexu Cum parte
motus circularis debilissimi, propter distantiam a principio mouente; lentissimi, propter viciniam axis; de remotissimi ab eo, quod mouendum esset motu circulari , propter maximam in mundo distantiam. potest igitur volui Firmamentum circa terram immotam, licet ipsi per fluidum magneticum vniatur ; hoc docent verticilla lusoria, quae Gallice dicuntur spirataei in illa enim Vnita magnetice ferro immodo magnetis armati moueri possunt circulariter absque separatione. Habet igitur magnetismus vim uniendi Firmamenti cum terra, dc impediendae separationis ab illa , propter rationes supra allatas; at neque habet vim communicandi motus circularis terrae; nequc
165쪽
vim impediendi motus Firmamenti circa
illam. fluidum enim, quo Connectuntur, mouetur motu recto, ergo per illud non Communicatur motus circularis test remotissimum a principio mouente Circulariter, & celerrime: est motus recti multo minoris, quam sit circularis; ergo per eum non sistitur motus circularis Firmamenti : & quia manet idem secundum formam ,ssemper Unit totum cum toto rquia vero semper mutatur secundum materiam , non impedit separationem ma terialem , siue partium a partibus. Ex di
ctis inferes discrimen inter magnetis mUm, eX Vna parte , & leuitatem, & gr Uitatem ex altera; Quod laec faciant in mundo di stantiam ; ille vero tollat. LC-uitas enim mundi extremum remouet a medio, S grauitas remouet medium ab extremo: magnetismus autem Vnis quam
tum potest medium cum extremo: Hic tollendo distantiam; illae faciendo. nam leue mouetur supra, & circa densum, seu graue I graue autem infra, & intra leue, seu rarum, ut dictum est in Physica. SECTIO
166쪽
Sac TIO TRIGESIMA SECUNDA . Terrae quies probatur Frimo.QVoo vero terra non moueatur, sic probari potest. Quod per se totum,& per omnes suas partes hoc est secundum formam, NI materiam in determinatur ad quietem, & non mouetur ab alio, non mouetur. Terra per se totam , M per omnes suas partes determinatur adquietem, sest enim secundum formam,& materiam, siue secundum se totam, M secundum omnes partes, in loco naturali ) siquidem & secundum materiam & secundum formam, est grauior aqua, Sc est sub aqua; nempe quia nullam habet aquam propiorem mundi
centro per lineam rectam) neque mouetur ab alio. quod enim mouetur ab alio,
mouetur a contiguo , terra autem non
mouetur a contiguo: quod enim est te rae Contiguum, est vel aer, vel aqua, vel aliquid in ipsis. terra autem non mouetur neque ab aere, neque ab aqua: ipsa enim mouentur absque eo, quod terrae suum motu Communicent; cum plerique fluuii moueantur,sicut M venti ad occidentem.
167쪽
uies eadem probatur secundo. CONFiRMATUR haec terrae quies experientia duorum proiectorum
eiusdem celeritatis,quorum alterum moueatur ad orientem, alterum ad occidentem, Utrumque eX eodem loco ,per aerem terrae vicinum. Experientiam illam omnes admittunt, quam tamen cum terrae
motu diurno consistere non posse sic probo. Pars terrae, unde mobilia duo simul,
& eadem celeritate mota , alterum in orientem, alterum in occidentem recedunt aequaliter , non mouetur in orientem. ab illa enim parte mota In orientem
magis recedit mobile, quod mouetur ad occidentem, quam alterum, quod simul Cum illa parte mouetur ad orientCm. Atia qui , ex hypothesii, pars una terrae est huiusmodi; ergo pars illa non mouetur ad orientem; ergo neque tota terra,cum qua illa pars est continua, S rigida. A d hoc argumentum respondent, qui terram moueri afferunt, cum distinctione maioris. Pars terrae a qua duo mobilia contrarios ad terminos , orientem scilicet, & occidentem eadem celeri-
168쪽
tate mota aequaliter recedunt; non mouetur ad orientem; si duo illa mobilia mouentur solum motu proprio, & non communi; seu totius atmosphaerae; concedunt maiorem : negant autem, si mouentur quoque ad orientem; & hoc contingere aiunt in hoc negotior nam tria illa mobilia, nimirum pars terrae, & duo proiecta mouentur, inquiunt, ad orientem motu communi, seu totius atmosphaerae;
N: simul motu proprio duo illa proiecta ,
alterum ad orientem, alterum ad occii dentem Α, quo motu recedunt aequalitera terrae parte, Vnde coeperunt moueri.
Quemadmodum si concipiamus in longa naui ad orientem in fluuio mota duas testudines a medio ad oppositos in naui ter' minos, proram scilicet, & puppim in-
Cedentes ; eae recedent aequaIlter a parte nauis media, nempe motu proprio s nihilo tamen minus movebuntur una cum naui, motu scilicet communi, seu totius nauis, ad orientem; ergo pari modo mo - uebuntur illa duo proiecta, Vna cum LCrra, motu totius Atmosphaerae, ad orientem ; proprio Vero motu recedent aequaliter a terrae parte, cui non conuenit alius, quam totius motuS.
169쪽
SgσTIO TRIGESIMA QUARTA. Si terra moueretur ad orientem , proiectum ad occidentem eiusEi m celeritasti non mutaret locum in mundo.
HAE c responsio supponit terram
moueri: quod vero non moueatur . probat illud ipsum exemplum nauis. Faciamus enim moueri nauim in fluuio versiis orientem ; constituamus in ripa rupem, seu saXum, a quo prora nauis, dum ipsa mouetur ad orientem recedat, in prora illa constituamus mobile , quod motu communi totius moueatur ad orientem , motu vero proprio eiusdem, Cum totius motu Celeritatis moueatur ad occidentemr hoc mobile per talem motum non mutabit distantiam a saxo ripae,atque adeo non mutabit locum respeetii illius: quantum enim communi motu recedet, tantum accedet proprio. Saxum
illud seu rupes sit sol, qui supponitur immobilis; nauis, sit terra, siue Atmosphaera : mobile, quod vehitur naui, & in
alia mouetur, sit proiectum versus occidentem proprio motu, communi autem, seu totius Atmosphaerae, versus Orien
170쪽
tem, pari celeritate, motum. Quemadmodum illud mobile,quod in orientem Vehitur naui, & in ea versus ocincidentem proprio motu movetur, non mutat distantiam a ripae saxo, seu rupea ita neque distantiam mutabit a sole proiectum ; atque adeo neque mutabit lo- Cum in mundo. quod certὸ est contra
sensum. Praeterea, si proiectum versus occidem tem, moueretur etiam Versus orientem; multo facilius S longius , proliceretur Versus orientem, quam Verius occidentem ; motus enim proprius versus orie tem iuuaretur a. motu communi, seu tΟ-tius : motus autem proprius proiecti versus occidentem,minueretur per communem contrarium : quod repugnat expe
. Terra non mouetur circa solem. CONTRA motum annuum terrae est enormis distantia stellarum a terra, quae illi motui consequens est ι esset enim plusquam quadraginta millionum semidiametrorum terrae ; in tanta autem di-