Sol flamma, siue Tractatus de sole, vt flamma est, eiusque pabulo. Aphorismi analogici parui mundi ad magnum magni ad paruum Petrus Bourdin

발행: 1646년

분량: 176페이지

출처: archive.org

분류: 화학

131쪽

cto Analogia

Deprima maris spiritus motu. SP i R. I et v s solaris totum heterogeneum ex particulis ad singulas uniuersi partes pertinentibus sex illis enim colligitur totum heterogeneum, in quo dominatur igneus, a quo sumitur denominatio spiritus , sicut ab aliis denomin tio solaris, S cuius vehiculum est flamma solaris, aliaque fluida vicina in est primum principium omnium motuum magni mundi. determinatus a variis illius partibus ad varios motus; ad primum autem a natura propria,qua postulat esse si per terram, aquam, & aerem. Ad intelligentiam autem huius primi motus ; in eo quod vocamus cor mundi, tria sunt consideranda; primum ex quo erumpit flamma solis 1 alterum in quod erumpit flamma solis ; tertium in quod soluitur flamma solis, ac distribuitur spiritus solaris.

132쪽

Vnde erumpat stiris yiritus 'I. D, ex quo erumpit flamma solis, est I proximu pabulum spiritibus igneis,

M variae mixtionis i paruis quidem , avcreberrimis, separatis inuicem , ac diuisis

per medios terreos, aqueos, & aereos, resertum.

Compositum ex illis spiritibus homogeneum fascia quaedam est aequaliter a terra distans in Zona torrida, pertinens ab oriente ad occidentem per Zenith, Mab occidente ad oriente per Nadir. Quae Zona successive accenditur , dc inflammatur a flamma solis , quae per suum Contactum, & Vectionem, educit ex ipso pabulo spiritus igneos 1 ipsos unit,& facit maiores, remouendo, ac dispergendo i teriectos spiritus aereos, aqueos, & terreos , minus subtiles.' Compositum ex spiritibus illis igneis variae mixtionis factis maioribus, quos vocamus ardentes, dicitur flamma: nempe totum fluidum , in quo dominantur spiritus ardentes: Alba, si post ardentes dominentur aerei tenuissimi , caerulea, si

133쪽

D. ' Analogia aquei; rubra ,si terret. Hoc fluidum clauditur inuolucro pingui, ut dictum est in

Sole flamma q. I. c. q.

Fluidum ex illis flammis quod forma

idem perseuerat semper, matCria autem,& loco semper mutatur in vocatur sol; qui mouet, atque illuminat, qua rarus; videtur ac terminat visum, qua densus: qua sol mouet partes mundi, & Conseruat; nempe qua corpus dispergens spiritus solares. .

Puo erumpat flamma sus, flue Pirisui staris sta, CPATIVM , in quod erumpit ex o pabulo flamma solaris, est aer sub. tilissimus siue , ut alij volunt, aether

Vehementer motus ab .oriente ad occidentem , per Zcnith ; determinatus ad illum motum ab uniuersali natura mundi , nempe, SC ab igne flammae hinc Minde vicinum aerem colligente , & in suum inuolucrum includente , atque adeo vicinum aerem ad se trahente, & a partibus raris,subtilissimis, & igneis, quas ipse aer continet ; iam factis maioribus,

134쪽

eturiusve mundi. 33

tum secretione , tum aliarum aduentu , per motum Solis, atque adeo mobiliori bus ; eo penitus modo , quo noster aer cubiculo clausus ad ignem luculentum recens sub camino excitatum accurrit, factus mobilior, tum per secretionem, tum per coniunctionem igneorum a flamma dispersorum: qua secretione, & con iunctione, spiritus ignei, quoS aer conti net, fiunt eo maiores, atque mobiliores, quo ipsi flammae sunt viciniores; & qui dem mobiliores ad flammam, tum quia vicinus aer ab igne flammae trahitur ad flammam;tum quia versus illam determinantur a corporibus vicinis densioribus alio motis,& expellentibus, quae motum iuuant, quatenus expellunt: Quod enim pellit, premit ; quod autem premit, rarum separat a denso ; proinde rarum, ac densum fiunt maiora per secretionem, Ss mobiliora motu suo naturali.

Spatium istud subtilissimum, ac proinde facillimat diuisionis est necestarium ad inflammationem , siue eductionem flammae, siue spirituum ardentium , ex pabulo : tum quia pars illius includiturm flamma i tum quia requiritur ad inflammationem motus vehemens natura-

135쪽

34 Mnalogia

lis, ac celerrimus ipsius flammae, educentis ex pabulo spiritus ardentes: ergo Mmedium tenuissimum, ac facillimae diuisionis,per quod ipsa flamma, seu fluidum,

seu vehiculm spirituum ardentium, M

latium moueatur. Flamma erumpens ex pabulo versus orientem, dc aer obuius Versus occidentem augent motum: quia per occursum

illum premunt, ac proinde separant rarum a denso; sive, ut alij volunt, humi dum a sicco: qua separatione, Ut iam dictum est, augetur motus; quia rara quatenus rara,& densa, quatenus densa fiunt maiora, atque adeo mobiliora: Sol ergo, ae aer occurrentes sibi, magis mouentur; non quidem hic in occidentem, S ille in orientem: sed in omnem aliam pamtem , qua est facilior diuisio, seu minor resistentia. Hic aer, siue aether in quem erumpit Sol ex pabulo proximo, est analogus sanguini spumoso, in quem erumpit spiritus/ vitalis, siue sanguis arterialis ex humido radicali: quorum occurlu fit magna canalis diductio: ex qua sequitur clistributio spiritus animalis in totum corpus, ut dictum est: sic etiam ex occursu moti veris

136쪽

utriusique mundi. sus orientem Solis,& aeris moti versus occidentem, spiritus solaris erumpens ex flamma per inuolucrum dispergitur in

totum mundum. SECTIO DECIMA SEPTIMA.

De spatio , in quod olaitur flamma Solis. 3, PATIVM ergo, in quod soluituro flamma Solis, ac distribuitur spiritus solaris est totus mundus; erumpens enim , ac motus celerrime per naturale principium , seu leuitatem Sol ex pabulo,determinatur ab ipso pabulo,partibusque magni mundi contiguis, aere scilicet rupero, infero, laterali , & obuio ad mo- . tum circularem versus orientem, S occidentem 1 At flammae pars praecedens, dc remotior a pabulo, seu fonte, mota pervectionem, seu pulsionem a succedente,& aliqui sui parte detenta a vicinis Corporibus , aut immotis, aut alio motu agitatis determinatur ad motum Circularem versus orientem. At fluxus totius fluidi sequens pabulum , determinatur ab ipso pabulo versus occidentem.

137쪽

Is Analogia

mamentum quomodo retardet motum planetarum superiorum ad occidentem.

PORRO motus spirituum solarium

celerrimus,& maxime naturalis, Mcopiosus est versus Firmamentum propter leuitatem, & minimam medij resistentiam; M hic motus duo praestat. I Q. ingentem solarium spirituum copiam dic pergit in partes mundi superiores; in planetas, si occurrunt, in stellas, SI Firmamentum . hinc planctarum Occurrentium , dc in apice illo Solis positorum motus est directus, ut loquuntur Astrologi : minus enim mouentur ad occidentem , atque adeo magis ad orienώtem videntur accedere : quia motus ilia Iorum versus occidentem impeditur ab influxu solari ascendente. Nam quei admodum baculus ex fundo fluuij ad orientem moti , quandiu emergit per aquam , minus ad orientem mouetur, quam positus in eiusdem fluuij superficie quia ista emersio componitur ex motu

138쪽

utriusque mundi. 3

in transuersum, & recto, nempe ex motu sursum & in orientem; atque adeo minus habet recti versus orientem, quam si nihil haberet transversi: Ita planeta in Circulo suo positus, quo magis ascendit per Circulum , eo minus habet de circulari motu Versus orientem; positus autem in Solis apice magis ascendit per circulum, quam ab illo remotus: minus item Celeriter descendit ab illo remotus , quam ascendat in illo positus: quia dum descendit, motus medij vehentis ad orientem minus impeditur, maiorque est proportio inter medii , & planetae leuitatem; adeoque motus deorsum lentior. Ex his

pater eruptionem versus orientem Soli conuenire ; inflammationem versus occidentem 1 leuitationem versus Firma. mentum; volutationem circa seipsum erumpentem; dispersionem spirituum per inuolucri poros in omnem partem.

139쪽

38 Analogia

I umodo η ritus selaris determinet Firmamentum admotum versus occidenIem.

a.' Orvs ille spirituum solarium1V1 determinax Firmamentum ad. motum circularem de oriente ad occidentem. Firmamentum enim qua densum, solidum est, rigidum, &graue: ac proinde materia, seu partes illius sigillatim sumptae per naturam propriam deorsiam tendunt per ignem,aerem,& aquam; descenderentque nisi esset impedimentum quo retinentur ubi sunt, nempe - ma, siue Unio , seu collectio ipsarum partium , ac rigiditas , adeoque resistentia mutua, qua sese inuicem sistunt ibi, ubi sunt; prohibentque descensum: ut lapides in fornice, qui dum singuli, seu materialiter nituntur ssimul deorsum ; collecti simul, seu formali ter uniti sibi mutuo, ne ferantur deorsum, impedimento sunt, per suam scilicet rigiditatem, a qua habent, ut neque flectantur, neque diui- dantur: atque adeo non possint inuicem esse medium, per quod moueantur : rigidum enim per rigidum, tanquam per

140쪽

itriu*ue mundi. 39 medium, moueri non potest sed solum

perfluidum. habet igitur Firmamentum, a ratione communi corporis extra locum naturalem positi, ut sit mobile, habet a partibus singillatim sumptis siue materialiter, ut sit extra locum naturalem dc determinetur ad motum deorsum i habet ab iisdem collective sumptis, siue a forma , 8c ratione talis mundi partis , ut sit in loco ut sic naturali , atque adeo , Ut non sit mobile extra illum locum .Vt ergo sit mobile habet a materia ; a forma Vero,& coniunctione cum aliis mundi partibus , ut fit in loco dc in eo detineatur, atque adeo non sit mobile extra locum: ergo est tantum mobile in loco. quic- quid autem mouetur In loco , mouetur ab alio ι nullum enim datur principium intrinsecum per naturam propriam determinans ad motum in loeo. vel enim

locus ille est naturalis per propriam naturam , vel non est ; si est naturalis, principium intrinsecum non determinat admotum, sed ad quietem in locor si non est naturalis , ipsum corpus est extra locum naturalem i ergo per principium intrinsecum determinatur ad motum per medium, quod est inter locum in quo de-

C iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION