Chronica ordinis fratrum Eremitarum sancti Augustini fratre Ioseph Pamphilo episcopo Signino auctore in quibus, ... iuxta temporum seriem exponuntur breuiter, qui cum superioribus, tum nostro saeculo viri, vel sanctitate, vel doctrina, vel rebus egre

발행: 1581년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

omnia integre & ad verbum ut sonant, plenissime atque inuiolabiliter ubique gentium obseruari. Irritum decernit esse & inane quidquid a Sede apostolica sine consensu Generalis imp tratur,quod iuribus ordinis,legibus quoque, regulae, constitutionibus & ordinationibus aduersatur.Vt omnes nostri ordinis tam res quam personae sint immediate sub Apostolica sede. Vt si iaculares nostro Mari magno vel cuiquam concessionum nostrarum contraire temere audeant,pro excommunicatis publi centur: si clerici, etiam dignitatibus & beneficijs ecclesiasticis sint priuati, eaque libere impetrari posse decernit. Vt nullus . nostri ordinis stater ulla occasione ab alio extra ordinem absolui possit, nisi de licentia Generalis, aut Prouincialis cui suis.

ditus erit. . .

Anno Isis. Conuentus ordinis Arimini 6. calen. Iunij lis bitus est, in quo idem Egidius Prior generalis confirmatur Anno Isi 7. Concilio Lateranensi absoluto & comprob to, Leo Pont. Max. inter unum & triginta Cardinales ex toto terrarum orbe conquisitos, creauit & Egidium Viterbiensem Priorem generalem,qui deinde stinctus est legatione in Hispaniam, cum Selymo post debellatos Persas, & duos Memphiticos reges interfectos, nobis arma comminante, Christianae gentes ad cacrum bellum excitandae viderentur. Augustinus Flutianensis Hetruscus doctor Parisinus, ac vir singularis ingeni j tantae auctoritatis & gratiae apud Esidiuna Geperalem extitit, ut eide negotia ordinis in Gallia praesertim difficit ima super omnia comiserit. Aiunt hunc aliqua digna immorsalitati a se edita commendasse, sed usque modo nihil vidi praeter sermones varios sapientissimis sentent m ornatos.

Antonius Melius Cremonensis, doctor Parisinus, set sit lubellum satis utilem, cui nomen est, scalae paradis. Edita quoque tractatum, De vero & legitimo intellectu priuilegiorum alium librum titulo, Lectio prima & breuis introdiicito,quasi prima elementa prabens iuuenibus qui Iuri canonico stud re incipiunt. Quae omnia impressa circunseruntur.Decessit Cremae,& in templo nostro S.Ausustini sepultus iacet.

222쪽

Rodericus Sanctae Crucis Lusitanus , vir in omni doctrinarsis nere eruditus , summaq. religione praeditus, que Emmanuel Lusitaniae rex plurimum veneriuatur, Vlysipone ubi litteras humanas & diuinas docuit, lectiones in Aristotelem & Magistisi sententiaru scripsit, quae in bibliotheca Conuentus nostri Vlys

ponensis custodiuntur. Bernardus Andreas patria Tolosanus,homo eruditus,& poeta ut in illa aetate excellens, artes fere omnes quas liberales v .cant, tamquam ex redundantibus sontibus ad saturitatem hali

sit. Est autem Tolosa, Narbonensis Galliae nobilissima ciuitas , Tectosagum olim a Plinio dicta. Ab ea decedcns Bernardus ,

videndarum terrarum gratia,in Angliam Londinu in usque peruenit. Hinc,est ab Henrico Octauo Anglorum rege, tunc catholico, in aulam accitus, ac regij poetae nomine statim insignitus. Qui ut pleniori obsequio tunc tanti regis demereretur animui diuersi generis carmina edidit, eique dedicauit. Hymnos sacros per totum annum, lib. 3. Vitam D. Andreae Apostoli,lib. I. Atlae alia multa, quorum tituli non occurrunt. Claruit fere

sexagenarius, & Londini tandem obi jt, apud suos Augustinianos sepultus.

Gaspar Ammonius theologiae doctor, prouincialis praeles Augustinianae familiae in Laugingea siue prouincia Sueuiae, multarum linguarum praesertim linguae sanctae peritia insignis, quo in Germania multi qui in eadem lingua digni nomine euaselasivssimi praeceptore. Scripsit, Grammaticam Hebraicam, in quinque libris distinctam. De litteris, syllabis, & punctis omnibus.

De nomine prima parte orationis cum pronomine.

De verbo & participio secunda parte orationis. De consignificativo quadruplici tertia parte orationis, &omnium trium partium inter se constructione, & r simine. : De prosodia, hoc est, de triplici accentu,& carmine componendo. .

223쪽

singulis libris sua capita cum argumentis praeponuntur. Dionvsus VatqueZ a Toleto, & in Hispania,& in Italia,R Minae praesertim , celeberrimus, hoc saeculo claruit. Is summo ingenio de prudentia praeditus, inque sacrarum litterarum studijs atque optimis artibus exercitatus, quae sciri sine summa dissicultate non possunt, verbis adeo appositis construebat,planioraq. ac euidentia reddebat, ut imperita quoque plebs a suis concionibus non tantum religiose,sed etiam docta discederet. Et quadam die Romae cum habuisset orationem coram Leone Ponta Max. & Reuerendissimis Cardinalibus, pedesque Pontificisi oscularetur, Pontifex ad Cardinales & ad alios proceres con-

uersus quadam admiratione dixit: Putabam Dionysium esse in cano, de nihilominus hodie vidi illum in terra. Denique roga-

tus, ut ad Complutum in regno Toletano, ubi omnium artium scientiaruinque vetus est academia, accederet, ibique sacras litteras explanaret, onus atque munus suscipiens, eam multis annis rexit,omnes ipse vitae & doctrinae fama ad suam scholam c5 uertens. In qua praeter alia multa explanavit Euangelium secudum Ioanneto, & beati Pauli ad Romanos epistolam, quae expositiones utinam ederentur, nobisque communes fierent.

L ecessit paralyticus aetate prouectus,& Toleti ubi ordine professus est, sepultus iacet. Ea quoque post haec subi jcere visum sitit, quae Dionysius praefati Dionysij ex fratre nepos ad Ioan- .nem Ferdinandum Sanguensem sacrae theologiae professorem ntist. F. Dionysus VretqueZ in sacra theologia magister Tol

ti honestis natus parentibus, florenti aetate, & praeclara doctrinae opinione clarus, in Toletano.coenobio Augustiniensum , uest Deiparae Virgini facrum, saeculo renuntiauit: ubi cum priamo religionis lacte inter aequales adolescentes imbueretur lioe de illo testimonium dabat prafectus nouitiorum,uir alioqui &theologus & concionator non vulgaris,maiorem sibi uno anno secrat doetrinae accessionem sectam,dum nouitium suum atque

alumnum Dionysum de rebus diuinis disserente audit, quaml toto studiorum suorum tempore. Primus hic in Hispania gerat manum ac litteralem sacrarum litterarum sensum populis inter

224쪽

concἰonandum enucleauit, cum antea in hae parte tam nee enria minus studij atque industriae concionatores ponerent. Leo

Decimus, Caesari Carolo Quinto volens gratificari Dionysia ad eum misit hac in litteris praefatione orsus: Mittimus tibi alterum Eliami ab eoque tempore pontificius & Caesareus contionator sest appellatus, & utriusque principis liberalitatem semper est expertus: a Caesare vero oblatum opulentum reciisauit episcopatum. A Carolo autem Caesare tantum ei tribuebatur,

ut cum libentissime & frequentissime in medijs etiam bellorum fluctibus illum audiret,asseueraret sese ita existimare nullum usquam artificem excellentius in aliqua arte versari, quam Di nysius in concionandi munere & Euangelico verbo populo imterpretando versabatur. Cum semel esset in Germania de religionis & fidei controuersijs cum Martino Luthero disputandum,& viri desideraretur ad eam rem maxime idonei, sese Caesar inculans clamauit multis praesentibus: O Dionysi cur ego te in Hispania manere sum passus. illos qui diuitiarum quaerendarum causa ad Indos noui orbis accolas ex Europa nauigabant, longo circuitu atque errore in Infernum proficisci aiebat, cum medius inter nos & illos antipodas, inferni locus sit, quo facilius atque simplicius sine tanto marium atque terrarum dispendio perueniri ex Europa possit. Cum Compluti sacram scripturam enarraret, uniuersi pene academiae illius doctores inter auditores Dionysij visebantur: dicebatque subinde nullum in orbe terrarum doctorem talem eruditarum aurium fasciculum posse colligere, qualem ipse quotidie intuebatur: erat enim viro eruditissimo iucundum spectaculum,quadraginta aut his plures sacrae theologiae magistros ad lectionum suarum auditiora coeuntes inter discipulorum ordines cernere. Cur Euangelii Ioannis enarratio,& alia Dionysj monumenta, quae a viris doctissimis inter pretiosa bibliothecarum suarum volumina manu scripta asseruantur, typis hucusque excusa non sint, haec causa

est, quod cum Hispanis scripturam explicaret, lingua Hispaniaca quam plurima pronuntiabat, dc tanta venustate atque et

quentia Latino idiomati vulgare intermiscebat, ut nullus dei

225쪽

evssit ausus aut totum Latine opus, aut totum Hispanice pro dignitate reddere. Erat enim vir ille in utraque I ingua mire s cundus,& Graeci sermonis non imperitus. Eius sane conciones, quae plurimae Hispanica lingua circunseruntur, multos magni nominis atque eruditionis viros ipsis non dissidentibus haud mediocriter iuuare solent. Obijt Toleti anno a Dei para Vir- sine i 339. ipso die sanctissimae Trinitatis , quem diem multo antea vitae suae sere extremum non paucis audientibus prae,

dixerat .

GABRIEL VENETVS. P. G.

N N o Christi M D X I X. Synodus ordinis coacita est Venetiis tertio idiis tuta ij, Egidio Cardinali praelinte& in pectante, qui paulo antea legatione His Mniens reuersus, Venetias appulerat: in qua Prior generalis in Egi dij locum sublegitur Gabriel a Volta Venetus theologus, homo gnauus & industrius,& ad optima quaeque munia promptissimus qui prat fuit annis decem & octo. In his comit ijs inter

alia multa constitutum fLit, ut Prouinciales vltra montani intra duorum mcnsum, citra montani vero intra unius j patium . per Priorem generalem sese confirmandos curent: ultra praefixit in tempus officio iungi prohibeantur,praeter Anglicos, Ungaros,& Orientales tantum, quibus spatium conceditur quattuor mc- sum eiusdem confirmationis obtinendae. Prioribus nullis pcrpetua domus vllius cura demandetur, sed singulo saltem bit mnio canonica renovetur electio. Locorii prouentus nemo Priorum tractare audeat, sed tantum rationibus acceptorum & d

torum assistat: at si bona dissiparcntur opportunum adhibeat remedium,non tamen propterea ad ea vel recipienda vel expudenda apponat manum. Aedificia quoque magni sumptus nomo agrediatur, nisi artis peritorum consilio, & tam Conuentus quam Prouincialis consensu habito. Anno rueret. Philippus Aim illo de Penauili', cum Solima. nus Turcharum rex Rhodum insulam occupant, licet no armis inimi-

226쪽

inimicos persequeretur, hortationibus tame & precibus, equutum animos in Turcas instam mare numquam desjt, qui tande Turcarum ictibus vulneratus sancte obi jt. Monasterium S. Stephani Venetijs, Prioris generalis impe sis reparatur ac diligentius extruitur.Cuius fabricae meminit Petrus Bembo lib. 6. epist.famil. Gabrieli Ordinis Augustinianorum magistro.Cum Venetias proximis diebus me contulis em, veni ad Stephani, ascendique ad tuum cubiculum vite salut rem, frustra. Aberas enim Tauri sum prosectus. Qui quam nec frustra quidem. Nam cum descendere in templum verem ut assisterem sacris, tui me pueri per totam a d ficationem deduxerunt, quam quidem avide inspexi. Erat enim non miro solum iudicio consecta , ut socij tui qui ante te in templum descend bant. longa & populari via, nunc multo breuiore,eademque secretiore uterentur, pcrtingit enim a sociorum cubiculis ad phanum, sed impensa prope regia & artificio luculento. Scalae primum occultae atque ab alia parte adium lapide Illyrico perfaciles perque commode. Deinde riui transmisso ponte lapideo atque redi o, ut itio reditio perspici non possit. Deinde non sane magna, vel pusilla potius, sed tame concinna atque hilarula porticus quam columnae substinent, cum areola,&puteo cui lauacrum cst adiunctum ad sacerdotum ministeria asiabre quidem factum, ut nihil possit esse politius, nihil venustius. Sacrarium post rcmo concameratum duplex, magnum quidem, ipsum altum, luminosum, a fundamentis positum, ut reliqua omnia, mi-.ra incredibilique dignitate. Fenestrae atque ostia opere egregio ac pereleganti. Pauimentum,candido purpureoque lapide tesselatum. Sacrarum vestium & argenti armarium, atque sedi Ita, pulcherrimo ex ligno, & quidem aduecto Germania, arte dilugentiaque mira. In quo ipso sacrario etiam ara pervenusta, cum

kpulchro quo tibi ipse posuisti. Quibus in singulis ita nihil parsisti vel materiae vel operae, ut si ciuitas ipsa publice id ciscere

voluisset, don te modo superare atque vincere, sed ne aequare

quidem certe potuisset. Itaque non miror id quod mihi tui significauerunt,tibi in ea aedificatione ter mille nummum aure

227쪽

rum sumptum factum. Quae cum nec parum diligenter, & m gna cum voluptate essem contemplatus, valde mihi Leo Pont. Maκ. visus est tuae societati atque similiae prospexisse, cum te Magistrum ordinis iussit esse, qui eas pensiones atque prouentus quos tibi praesectura subministrat, non in ambitiosas sacerdotiorum conquisitiones, non in tuorum propinquorum commoda, non in tuas ipsius aliquas voluptates ut plerique faciunt

profudisti, sed in patria & natali solo amantissime magnificentissimeque contulisti. Itaque ut ad aliud redeam, quod initio dixi : non iam modo non frustra te quaesiui , sed etiam valde gaudeo id me viae suscepisse, ut illa ingenij & liberalitatis tuae praeclara munera inspectare.Tibi vero pro meo in te amore ac pietate etiam gratulor de tam mirifica aedificatione tua, ex qua nodubito quin & magnam voluptatem capias capturusq; sis qua- diu vixeris: & multum claritatis atque beneuolentiae non apud tuos solum socios, vel apud nostros qui nunc sunt homines, sed apud posteros quoque tibi pipereris: qui cu illa intuebuntur, te ament, multisq; laudibus esserant necesse est, si modo erunt

ipsi digni qui homines appellari possint. Vale.

Albertus Bosteten Theutonicus, vir praeclara eruditione atque doctrina ornatus,& in monumentis rerum veterum laudabiliter versatus, scripsit utriusque Pannoniae quam hodie Au striam & Stiriam vocant historiam, eamq. Imperatori Caesari Maximiliano dicauit. Gontauus Barahona oppidi Duennas regni Castellae vir ad.

modum religiosus,de quo inter alia memoratur, qudd cum fratres quadam nocte in choro deessent, ipseq. solus horas, quas matutinum vocant, persolueret, eas inchoauit absoluitque, assidentibus Angelis & resipondentibus. Ludovicus Chantarean Gallus, vir in sacris scripturis apprime eruditus, cum esset Episcopus Matisconensis, Abbas S .Euberti Aurelianensis,& a secretis confessionibus Christianissimo regi Galliae Francisco primo, ordinem plurimum exornat. Hic objjt Parisij die et . Nouemb. an. dom. 1 33 I. . Ioannes Rouauit Gallus theologus insignis, episcopus Rota

228쪽

uanensis in Britannia ,&ecclesiae Andegavensis Propraesul, in pretio habetur. Benedictus Lusitanus Uysponae oriundus, vir moribus &Iitteris illustris, & Vlysponae in philosophia & theolopia doetor

regens, reliquit libros aliquot, qui una cum lectionibus & re . etatibus Roderici sanctae Crucis, & Ioannis Magdalenae, lisponae in bibliotheca conuentus nostri custodiuntur. Angelus Mediolanensis cognomento Bellabuccus, commmmorandus hic nobis est , cum librum his temporibus ediderii titulo Viridarium sacrae scripturae, Venetijs & alibi impressum. Nicolaus Romagnanus a Cariniano Taurinenss, liberaliter doctus,& in habendis ad plebem sermonibus n6 minimae apud nos opinionis, quippe qui erat in dicendo copiosus & eloque hoc saeculo Alberti Patauini sermones, qui in bibliothecis puruuerulenti extabant, typis illustrare,necnon pulcherrima praesi- . tione, doctisq. obseruationibus decorare curauit. Obijt Romae

prior monasterij S. Mariae de Populo, anno I o. Sylvester Meuccius de Castilione Aretino, coctor clarissimus, atque Venetijs in habendis ad populum sermonibus pergratus , in lucem edidit admirandam Abbatis Ioachimi expositionem in librum Apocalypsim beati Ioannis apostoli, epistola nuncupatoria ad Cardinalem Egidium Augustinianum. Deces.sit Venetijs in loco nostro insulari D.Christophori a Pace, die Mariij, 1 3 S.

Felix Pratensis, genere Hebraeus, inter suos Rabbinus pro stantissimus, & post suam conuertionem Romae diui Augustini ordini sese addicens, tantum nostris institutis profecit, ut inter omnes doctores theologos similem suo tempore habuerit neminem. Psalterium ex Hebraica veritate Latine transtulit, Venetijs primum, deinde Basileae excusium. Quam versionem posteri ut veriorem suis saepe in lucubrationibus citant, prasertim Matthaeus Aurogallus in libro de Hebraicis nominibus, &Franciscus Titet manus in expositione Psalmorum. Transtulit quoque libru Iob. Romae prope centenarius mortuus est, die s. Noueb arudom. I 9. & in teso S. Augustini sepultus iacet.

229쪽

OBartholomaeus de ringen Gernianus, diuinariim littes arsi, veterumq. sanctorum doci inae peritus,& celebris ecclesiastes, in Lutheranam haeresim inuectus, scripsit: Defilss prophetis tam in persona quis in doctrina vitandisi fidelibus. De praedicatione Euangelij , quibus scilicet conformiter Euangelium debeat praedicari. De coelibatu sacerdotum nouae legis. Respondit ad sermonem Langij de matrimonio sacerdotali, quem fecit in nuptijs Culfameri sacerdotis.

Quae omnia impressa sunt Erphussidiae, an.dom. I a Conradus Tregarius Helvetius, per superiorem Germania Praeses prouincialis, theologus insignis,dobrinaeq. catholicae in Germania defensor praecipuus, Paradoxa centum edidit de e clesiae conciliorumq. auctoritate, Reuerendo ac illustri Princiapi Fabiano de Montefalcone episcopo Lansanensi dicata, & Argentinae impressa. Cum apud Bernates Helvetios anno I 27. decreta fuistet disputatio Catholicorum cum Zuinglianis, nullus Catholicus doctor ut etiam in suo Commentario annotat Laurentius Surius praeter hunc unum Conradum Tregarium prouincialem Augustinianum, eo prosectus est. Ambrosius Neapolitanus , episcopus Lamosensis, & Mantuanae ecclesiae Propraesul, cum viveret his temporibus, essetq. Graecis & Hebraicis litteris eruditus,necnon theologus & concionator egregius, philosophiaeq. & praesertim Academicae valde doctus, mirabiliter quoque multa & varia composuit. Quae ego vidi, & per titulos legi, haec sunt, Annotamenta in Platonis Alcibiadem, siue de natura li minis, & de volo. Ad Comitem Planellae Iacobum cognomento Probum,incipiunt: Praecellens tua virtus. . Commentaria in Parmenidem, vel de uno omnium prin-

, cipio,& de Idaeis. Ad Federicum Gonzagam Marchi

nem Buzoli. Incipiunt: Si cui ab ineunte aetate. . u. De mundi genitura, ubi sex dierum opera explanantur.

230쪽

. ii Asrinotationes in tomis distulet, in librum de causis. Adi obli . Vrbini ducem. Incipiunt: Hor rus poetarum Deus,

magnanime domine . .i De lato contra Petrum Pomponatium pro Alexandro Aphrodisiato, Ad Papam Clement.va i. Incipit:Quod

meas ad te litteras antea dederimus

Contra assertores mortalitatis animae; Ad Sigismundum: Gonnagam S. R. E. Cardinalem. Incipit: Cum omnis ni opera ac studium conferatur. De vera & catholica fide conflictationes contra Lutheru, Ad Ioannem Matthaeum Gibertum episcopum Veronensem. Incipiunt: Si hactenus ad tuas litteras R. D. hi Quod non sit abroganda Missa secundum ritum S. R. E ordinata, contra Lutherum. Incipit: Quani me iuuit ia i u Jl icilis ista deambulatiuncula. , . Quadragesimale, quod vulgo Gentilis nominatur. . Sermones per Aduentum usque ad Epiphani in , Ad Fe- dericum Gonragam. Incipiunt: Qui trimisphales ar-

1 lini cus aut columnas. v i

Conciones super Salutationem Angelicam, & Canticum Mariae. Incipiunt: Duo mihi creditoro . ' a. lDe tribus Magdalenis,& de unica Magdalena. Et alia. Quae omnia Mantuae custodiuntur in bibliotheca Conuentus nostri S. Agnetis,ubi etiam in bona senectute obijt. Anno i 326. Conuentus habitus est Triuis; Ia .calen. Iunij, ubi Prioris generalis confirmationem praeter alia multa constitutum est,ut monasteria ultra flumen Tagum, scilicet,beatae Mariae de Nivibus,& beati Pauli de Montibus, Prouinciae Castellae adhibeantur,ascribantur,ac deputentur. Vt nemo librum aliquem Martini Lutheri cuiuscumque sit lectionis, penes se retinere audeat, eiusue aut scripta legere, aut dogmata defendere, declarare,seu de eius opinionibus,conclusionibus,sententijs disputare, colloqui, aut quouis pacto conserre.. Anno Is a' Parisjs in monasterio nostro S. Augustiiii cel bratum est concilium prouinciale Senonense, praesidente Anto

SEARCH

MENU NAVIGATION