장음표시 사용
2쪽
Speitatissimum huncce Congressum Vei
strum, dum eo, quo par est, studio ossicioque prosequor, multum equidem mihi, multum VobiS, CLARIS-sIMI ac SAPIENTISSIMI VIRI,
plurimum vero carissimae Patriae nostrae gratulandum arbitror. Satis profecto mirari simul ac gaudere non possum, cum hodie in lectissimo Virorum eruditorum coetu versor, cum eos disserentes audio, atque ab illis bene multa perutilia, et praeclara do
ceori Italiam, cingenue fateor Galliam, Germa-Α a ' num
3쪽
niam, Belgium, Britanniam, nobilissimas Europae
Partes, videre adhuc, in iisque etiamnum versari, mihi videor, cum eamdem in Vobis, ad prom uendas bonas artes, optimasque disciplinas, animorum contentionem, qua illae ceteris gentibus praestare mirifice satagunt, maxima Voluptate perfusus conspiciam. Non mediocrem idcirco ab evieris, rerum nostrarum ignaris, genti nostrae iniuriam inferri reputo, quasi nobis, nescio quo soli natalis vitio, aut crassioris aeris iniquitate, ullas vel saluberrimas disciplinas, praeter eas, quae a
primis Legislatoribus olim introdctuae sint, haud amplius assequi liceat. Habemus sane Poloni ut spectanti vel ex hoc praesenti Iinstittito abunde liquet) quo et a pinguioris genii populis omnino
secernamur, et illos, qui me prae ceteris insolemtius iactant, adaequemus. Adest nobis, fauentibus Superis, et industria et modus sciendi: adest iam prudens docendi distendique delectus: adest verae solidaeque eruditionis amor ac desiderium: ut quubusvis literariae Reipublicae ciuibus, si non palmam praeripere, at in eorum societatem adfrcbi possimus. Iam vobis, LECTISSIMI ACADEMICI,
non minori iure gratulandum esse censeo: quorum sapientiae, nec non praeclaro illius promouendae sttidio, praesertim autem vestro in Patriam arnori, recens haec Academiae constituendae ratio in a ceptis referri debet. TIBI potissimum, Su PREMEREGNI
4쪽
mum, istius Instituti debetur gloria: quasi TIBI parum foret, cum ipse, Viva Bibliotheca, perennare nequeas, publicam hac in urbe Biblioiuecam, ingenti comparatam sumtu; immortale cum sapientiae, tum amoris TvI erga Patriam monumentum
relinquere, nisi simul; stabilita hac Virorum doctorum sbcietate, idoneos illi lectores prouideres, honestam in studiis aemulationem excitares, atque ita decori utilitatique Patriae prudentissame connitereS. Cui quidem eam ob rem quantum gratulari oporteat, omnes abunde intelligitis. Etsi vero nemo unus Vestrum est, v IRI CLARISSIMI, qui non Vbdeat, quantum splendoris, gloriae, et utilitatis, ex hoc Institnto, tanquam ex uberrimo fonte:, . in Patriam redundare possit: tamen, quia dulce est eorum meminissis, quae communi bono, et pinblico feceris commodo, non iniucundum Vobis futurum, existimavi, si ea breuibus exponere in animum inducerem. Cum autem ad persuadendum nihil potentius sit exemplo, hinc, praetermissis aliarum rationum momentis, breuitati et amgustiis temporis obsequendo, uni ab exemplis argumento potissimum immorari decreui. Quod ubi, pace vestxa ficere aggredior, sinite ine,
AUDITORES ORNAT IssIMI, si non pro rei magnitudine et dignitate, pro Viribus certe. meis
5쪽
amplissimam hanc sustinere prouinciam, dicen. temque beneuolentia Vestra iuuare ' non grauemini: Bene constitutae disciplinae, quantum sane dignitatis, et pretii, quantum splendoris et emolumemti Regnis omnibus, RebuSpublicis, ac uniuersae humanae societati afferant, cum nemini ignotum sit, oleum certe operamque perdere videar, si id in spectatissimo hoc coetu pluribus demonstrure instituam. Quo etenim reguntur populi 3- Legibus: Qtio ditantur Θ Commerciis: Quo defenduntur Θ, militarium copiarum, Imperatorumque fortitudine. Iam, leges, commercia, militum ac Ducum robur, cui tandem innituntur Z-BO-nis artibus ac scientiis. erum enim vero bonae artes ac scientiae, quo fouentur, augentur, ac prinmouentur 3 Academiis: quarum ratio atque insti tutio eo tota ceu ad finem proprium tendit, Vt
nec politioris Literaturae homines otio dissiuant, nec eorum perspicacia sibi solis, sed publico laboret hono. Quo fit, ut manibus coniunetis, collatisquedit unum sententiis, ea in huiusmodi coetibus decerni soleant, quae Vel praeclare ab aliis instituta, maiorem in
modum rem literariam amplificent, vel nouis omnino inuentis eam mirifice promoueant, ac illustrent. Quae porro arbitramini, AvDITOR Es, quae florentissimis
hodieRegnis, Rebusque publicis, antequam eiusmodi
6쪽
Academiis, tanquam totidem reconditioris doctrinae
thesauris ac ossicinis, instructae, ornatae, ac locupletatae extitissent, quae, inquam, fuerit mens, sensusque animorum 8 Videor mihi etiamnum audire voces illas, quibus non sine gemitu ac intimo quodam doloris sensu identidem conqueri solebant: A Quousque is peregrino habitu in nostris versabuntur oris liis berales artes et scientiae 8 ecquando ipsis fixam ,, sedem ac domicilium prouidebimus 3 Si ab ore,, unius perdocti Viri caeteros pendere miramur: ,, quantum Musis decus ac praesidium futurum spe.
-randum est, si multos earum aut Parentes aut Edu-
secatores nacti fuerimus. Vnius quidem Magistra. ,, tu bene regimur: ast cum sapientia, quae unica ,, humanae naturae dos est, nulli loco, nulli homi- ,, num sectae addicta si , tunc demum felicissime fis vim suam exerit, Ubi quisque, quod recte senserit,ri quod diu matureque cogitauerit, quod sagaciterri inuenerit, in publicum liberaliter confert comismodum. Prouisum quidem est apud nos literis, non pauco scriptorum genere, non minus quam, publicarum institutione Icholarum. In altero ta- ,,men horum desiderari videtur, quod alii minime, intelligant, qui delectus librorum haberi debeat, ,, alii ipsis eorundem multitudine obruantur. Inoaltero Videmus, saepenumero Magistrorum ob is esse imperitiam, atque ideo corruptam in scholisis studiorum rationem magis magisque reformari
7쪽
, nobis' qua ratione huic occurrendum malo, et publico prospiciendum commodo Θ Certe, nihil se magis oportunum fecerimus , quam si ad instituen.
sedas Academias animum viresque omnes adiece, serimus. His etenim optimae quaeque artes et di
risciplinae, contubernales quodammodo et heredi stariae redduntur. Hae abunde supplent, quid is quid alibi in ratione discendi docendique deesse se videtur. Ex his, ceu e speculis quibusdam, ib,, terarum prospicitur saluti. Hae priuatorum stu
sediorum expugnant errores, controuersias comes ponunt, veritati sine fuco, et inuidia famulantur, Mnae denique corrigendis, stabiliendis, obseruam sedisque legibus, introducendis, exequendis, am,,gendisque commerciis, solertiae, dexteritati, plo seriae militarium copiarum, maiorem in moduniis consulunt et inseruiunt. , Istis itaque falutaribus animi curis ad effectum perductis, breui Regna illa et Respublicae, virorum eruditorum feracissimae, legum obseruantissimae, ditissimae, fortissimaeque euaserunt. Assecutae sunt, quod tantopere in votis habuerant , pulcherrimo aliis proposito exemplo, quanta scilicet utilitas ex institutis Arademiis redundare posset. Has si illis hostes detraxerint, ideri
fecerint, ac si lucem soli, vitam et calorem animam tibus detraxissent.
8쪽
Fidem Vestram hae In re appello, ACAD
MICI. Nonue, ut ex historiae monumentis abunde constat, nonne eo usque in Graecia peregrinae fuere bonae artes et scientiae, et summis impensis itinerumque fastidio comparabantur ex Aegypto. donec a diuino Platone in Ceramico, Atheniensi suburbio, in horto Musis consecrato, et gymnasio ab Academo dicto, instituta fuit nobilis illa
Academia: ex qua progressa sunt, cum summo decore et utilitate Graeciae, Aristoteles, Xenocrates, Demosthenes, sexcentique alii, summasipientia celeberrimi. Nonne eousque Italia, comparata Graeciae, barbara audiit, donec Romani Graecos imitati, vel in illam ipsam Acad miam, vel Lyceum, Vel Zenonis porticum se contulissent, vel similes literarios conuentus instituissent, unde Lucretius, Cicero, Varro, Titus Liuius, Virgilius, Horatius, Ouidius, Vitruvius, Viri optime de literis meriti, felicissima scientim rum sorte prodiere. Et posteaquam Vandalorum, Gothorum, Langobardorumque armis a trita Roma, omnes fere humaniores literae inde exulare coepissent, non aliter demum pristino restitutae nitori, nisi cum a magnis Ducibus Μediceis , adlectis hinc et inde viris clarissimis, florentissima quaedam Academicorum societas Florentinam intelligo institueretur. Porro ex
ea Christophorus Columbus, Americus, GalbB laeus
9쪽
Iaeus Galilaei , Torridellius, Michaes Angeli Raphael, Titianus, Tasius, Ariostus, palladius
ut longam aliorum praeteream sexiem, maximo totius fere humani generis bono processi
runt. Nonne eousque Galliae, Britanniae, Germaniae, recentissime autem Moscouiae, ad proebrum et dedecus succensebatur, ceu in cultis omnino gentibus, atque. inter fas et nefas haud accurate discernentibus, donec Optimo eXemplo,
Parisinae inprimis Academiae, Societas Londbnensis, Berotinensis, Petropolitana ac tandem Goettingensis stabilitae fuerunt. Ex quibus . quot, quantique Viri, de Europa, deque uniuersia Literaria Republica, meritissimi, progressi sint, longum mihi foret, quos aliunde nostis , quos nulla tacebit aetas, nulla obliterabit vetustas,
Enimuero quamuis his exemplis satis super- que demonstratum sit, quanta in Patriam quinque nostram ex institutione praesentis Academiae speranda sit utilitas: tamen, ut rei veritatem tanto clarius oculis vestris spectandam subiiciam Ie re futurum existimavi, paucis vos adhuc de Gallia separatim monere. Audite, quae facies huius nunc celeberrimi Regni, ante institutionem Academiarum sub Magno Ludovico, fuerit: quae ego quidem omnia, non vllius inubdiaes
10쪽
diae, aut obtrectationis causia, sed potius honoris gratia, hic commemoro. Gentem hanc quae nunc non literarum solum gloria, sed et politioris humanitatis cultura, nulli primas com cedit , densissimis ignorantiae tenebris adeo obrutam olim fuisse legimus , ut creferente Vobtario in Saeculo Lud. XIV. Telescopiorum, et Machinae Pneumaticae experimenta, haud albter quam Magica arte fierent, attonita specturet. Si quis noui quid, etsi sanctissimum, circa
occultas naturae leges in medium proferre conatus erat, si non ipsa haeresis, saltem ingens aliquod contra Superos crimen, nullisque evpiandum hostiis piaculum credebatur. Esse prinfecto Magas, easque ad ignotos quosdam Div nae lucos delatas, choreas ducere: esse Dammonibus obsesis: mortuorum corpora a strigi bus circumferri, nocereque amicis, non secus ac dogmata fidei defendebant. Fabulae et nugae iatypis impressae, tanquam res doctissimae place-hant omnibus, res vero doctissimae, pro fabulis et nugis habebantur. Inuidiam inter et aemulationem discrimen nullum erat: praeter stommata nihil aut audires, aut cernereS. Quorum muneris erat, e sacro suggestu Verba facere, non doctrinam Euangelicam, non Patres fidei praecones, sed Curtium, et Iustinum, Virgilium et