Spiritus Domini nascente mundo, super aquas surgente ecclesia, super ignem. Oratio in die Pentecostes habita in sacello Pontificum Vaticano, ad sanctiss. D.N. Vrbanum 8. pont. max. a Gaspare Lascaris Niciensi. Sem. Rom. conu

발행: 1643년

분량: 13페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

1.modet facibus charItatis aeeenses. Hoc eodem igne sacrae infulae, ac litui ; hoc uniuersa Religionis Christianae supellex intexta est, atque perfecta, dc ut amplius aliquid pronunciem, hunc pro aere spirant ignem,quotquot in libro vitae descripti vivunt hic regnatori viventium Christo . Etenim, quorum vita Diuinus est Amor, eorum etiam , quem reciprocant, Spiritus, caelestis est ignis. Denique hic idem Spiritus vere suam intus alit Ecclesiam , ut mirari nemo possit iure. quod illa diuinum spiret . quae tota Spiritu Diuinitatis impletur. Pulchre etiam, ut propius habeat cum Caelo comercium, fundatur in Capitibus Apostolorum ; siquidem Domus Domini praeparatur in vertice montium , non proceri. tate molis eminentium, at sublimitate virtutum . Sed quid est , quod aquis mundum antea inuoluentibus .vno post modum verbo res omnes euocantur ad vitam; hic vero, ubi Diuinus ignis e Caelo diffunditur , tota flammarum eluuio disertissimas, quasi ad facundius eloquendum , dispertitur in linguas An hoc ignearum lapsu linguarum auspicio portendere voluit illustri Deus. vocale suum hoc aedificium fore, e quo effata Sanctissima, Divinaque oracula redderentur Z An vero ex edito caelitus repente sono, & linguis eloquio seruientibus, ipsis etiam flammis , quas inter noua Christi soboles futurum erat ut viveret, praesagiendi extitit argumentum, quemadmodum aquarum degens in sinu mutum est piscium genus , sic contra, qui viverent inagne

12쪽

I igne futuros esse adeo canoros, & eloquentes, ut

eorum sonus in omnem terram exiret, de verba ad fines usque orbis terrae faeliciter personarenti Enim uia imi uero somniet nunc sibi animo delirante Pythagoras, sonum nescio quem, ex orbium casestium vertigine , quanto libitum fuerit artificio editum, ac sua. uitate ; hodiernus certe lonus, quo verius, eo sua uuis auribus accidit, qui nempe amante totus reso- inat aura diuinitatis. His vero vocibas multo diser

tam minus caelestium arbitror voluminum eloquentiam ; etenim si Caeli enarrant gloriam Dei, qui vno verbo ab loliui sunt, an non Ecclesii eloquentior multo erit Diuini Panegyricus Architecti, quae tota quanta quanta est disertus imis fabricata fuit, ac veluti conflata linguis Igneis vero conflata linguis , quia ardere illum oportet, qui Deum laudat, hoc est ignem e Diuino sul Vatis Oraculo consu- D. δεν. mentem: Et ille , cuius est ignitum eloquium non , arisi aliam nouit linguam, quam quae flammis loquitur,& perorat incendio: quam ut homines doceret Spiritus Ueritatis, totum se ipse finxit in sonum , totum se diffudit in flammas. totum se dispertiuit in linguas di fertillim is aurium simul,& cordium eruditor .

Igneis igitur vectus in linguis eruditam hodie domum Eccletiae fabricauit Spiritus , qui olim ad

orbem excitandum ferebatur miro silentio stuper aquas. Et nunc pro sui perennitate perorat ardenter eloquens aedificium . An vero suam nobis causam

13쪽

sam, immo nostram tot linguis persuadere non poterit Z Certe nisa , quam ipsi habitamus , nostram ruere velimus domum,uirtutum omnium, Sanctiorum utique Virginum , quam Vestales excubi js, diuinum, quo fabricata est, ignem seruare cogimur inextinctum . Quis enim non videat tantumdem collapsurum esse de domo, quantum de hoc Diuini Spiritus igne minui patiemur In ea lacrymabilia quarum eluvione , quae terrarum orbem extinxit, vita retum naturae tunc reddita est, cum imminutae

sunt aquae; at in hac beatissima flammarum pluuia, quae suo allapsu Ecclesiam excitauit ad vitam, tune sempiternum ruimus in interitum, cum diuinus imminutus est ignis. Maneat igitur inconcussa domus nostra, ut quae melioribus; quam mundus uni. uersus auspicijs, illabente scilicet in igne melius, quam incedente super aquas Diuino Spiritu excitata est, eueheatur denique more ignis in Caelum, quae non nisi flammis fabricata fuit in terris.

DIXI.

ri ypis Haeredum Francisci Corbelletii. MDCXXXXII l. Superiorum Perms .

SEARCH

MENU NAVIGATION