장음표시 사용
211쪽
Mersoque orbe, sola enatabit. O quaestuosam Caini invidiami Dum virgunculurii perdit, foecundum facit Et unum metendo, innumerabiles serit. Sic profuturus semper noceat livor. Timebit orcus feracis exemplum vulneris. Cum Dei filium occidet, Tertium Abelem; Fertili sanguinis elemento, innumerabiles gignet.'
Enossi velo laudibus nil potius addiderim. Quam quod ignotum Dei Nomen
Sub mortales aures primus attulit. Nil majus dici potuit, nec brevius. Interprete nimirum , ac sequestie vocabulo, Cum Empyreo commercia nexuit. ut tam facile sit Deum rogare,quam vocare. Tempesti vo igitur ossicio, Postquam Homines alloqui desiit Deus. Hic Homines docuit cum Deo loqui. Nec levius arrogatum Numini decus. Nam cum ignotus Deus omnia nosceret; Magna spargebat munera, Sed vel ingrata . vel ingratis. Suspectum enim beneficium est ab ignoto. Primus itaque Nomenclator Eno S, Divinis actis nomen inscripsit rEt Hominum authorem Hominibus authoravit. Excepere dulcissimum Nomen Coelitum Chori: Et Sanctissimis partum labris, Inter aurium cunabula versatur. Arrisit amico vocabulo placidius Coelum: Et labentes soni reliquias Lambentes Aurae collegerunt. Ivere in plausis cauorae Volucres.'
212쪽
Et scribendo Tetragrammato, Suas certatim pennas pararunt Cychni. Ipsas adeo Τartari latebras. Magni nominis Echo personuit: A tque ingens veluti globus De fulminali machina elisus, Trepidas Eunemides,consternatasque consecit./ Quaeris quid authoramenti retulerit Enos Idem accepit quod dedit. Homoni mos euim cum suo Numine, Deum appellavit, Deus est appellatus dAras posuit, impositus est Aris.
CAIN AMEN OSSI FILIUS. MALALEEL CAIN AMI FILIUS.
Cainamus & Malaleel, Ignotae Virtutis, non ignoti Virtuti; Parem pietatem in nomine dispari prae se ferunt. Nam Cainam lamentabilem gemitum. Malaleel laetum Numinis laudatorem, sonat. Optimo nimirum pessimoque Saeculo. Certabant paria virtutibus vitia. Hinc Retitiosa Sethi posteritas, Illinc nefanda Caini genimina. Procacitatem modestiae, Sacrificiis sacrilegia coaequabant. Itaq; Hominem inter Homines nullum invenisses; Sed vel Angelos, vel Belluas ;
Aut Ara dignos autHara. Adeo mortale Genus, Vel extremos Numinis amores,
Vel extrema odia promeritum, Voluptati& moerori Parem materiam dividebat.
Diuisit proinde ossicium pietas.
213쪽
Geminosque Mystas initiavit; Quorum alter luctu, alter cantu litaret. Sile jam Graecia miratrix Democriti, & Heracliti disparem Genium. Possum melius par,divino de autographo promere. Nam Cainam lugendo, Malaleel canendo,
Novem saecula consecere. Et antiquam animam
Alter emuit, alter efflavit Diutius tamen vixit Cainamus: Nam Mortalium laetitiae superstes est dolori Denique a Cainamo Malaleel est satust Vera quippe voluptas, lacrymarum est proles.
Est quo feci in expostulem, Fama, Qtiae tot praedita linguis, quot plumis, Cirea Iaredi laudes implumis es, dc elinguis. N am praeter annos ac prolem, nihil admodum pangis. Non annis vivunt Mortales, sed factis. Tu Jaredi annos prodis, facta perdis. Quid hoc est aliud quam occidere mortuum ' Fallos.
Authoritatem ex silentio quaeris. Ad laudum metam de compendio pervenisti. Dum Jaredum Enoci Genitorem vocas. Non poterat intempesto saeculo tam bonus educi. Nisi ex optimo Patre. Quam magnum hoc fuerit, docuit mora Atavus enim esse poterat,cum Pater esse coepit. ut non mireris tam senili ingenio Puerum. Nemo serius Prolem habuit Nemo enim diuturnius erat habiturus. Festiva non sunt, quae festina.
Decennio parturit Elephas, sed Elephantum. Celeres partus velut stibi praereptos cito revocant Falfi
214쪽
Tanti erat igitur novem saecula meditari. ut talem sobolem de suo fingeret exemplo omnium vero sapientissime, Quod vix editum λris admovit. Novum foenoris genus, Deo foenerari, Dare quod acceperis, ut luculentius recipias quod dederis. Nam qui mortalis dedicatus est Puer, A morte est manumissus. Potes jam tu securus esse de Filio, de te Filius. Utrique bene cautum: Neuter suam flebit orbitatem . Tu Filio superstes eris, Filius tibi.
Ihanem ex auro Τumulum molire, Faberi Et vivaci emblemate Coelestem hominem crula. Infantulus fingatur, Aris non Cunis reptans , Septimus ab Adamo natus, Deo destinatus. Ut in septimo quiescat Deus. J am adultum solitudini affinge, ut honestae legationi decoros comparet cultos Aureo squalore lepidam maciem dita ιArgento lacrymas imitante ut poenitentiam, ignotum nomen, Non tam suadeat, quam ostendat.
Lascivos doceat Cainitas Coelestem ultionem praeoccupando vitare: Ac delere lacry mis scelera, ne diluvio deleantur,
215쪽
Heu tardae Mortalium mentes. Incredulos monet, non movet: Ac flenda vaticinans, ridetur Vates.
is Nimirum praecipites lentam ultionem non timent: - Ignari gravissima quaeque lente ferri. Ergo feliciori legatione ad Sethigenas missiim, Quos in A ngelos vertit Ab Angelis in sublime raptum sculpe, Num liquidem aera, num aetherem putum potiatur. Nondum liquet. Hunc utique alicubi sculpe, ubi extra Mortis jacula Mortem rideat; Et vivis egressus , mortuis superstes, Solus sibi Phoenix, iuvenile senium trahat. Quid agat dubitas IOrbis spectator, Urbi spectaculum parat. In Pseudochristum pro Christo velitaturus, Bellabit contra rebellem. Et peremptus perimet peremptorem. Haec ubi expresseris, Brevem Tumulo Epigraphen fige. Enochus hic non jacet. Cum jacebit, omnes iacebunt. Fleas, Viator, antequam jaceat.
LAMECHM ATHUS ALAE FILIUS. EU CHAR IS TICO N.
Vobis vero inclyti, Humana plaudant ingenia; Qui divinissimam Attium Astronomiam Coelo devocastis.
216쪽
Nitebant ignita illa Sidera,& ignota.
Clarissimus ille Populus. Tenebrionum more per noctem bacchari videbatur. Nesciebant tempestates cui gratiam haberent Astro. Terrebant rudes ridenda Lunae deliquia Non terrebant comatae Coeli Furiae, Cometae. Ibat immortale lumen a caduco indistinctum aEt mediastini vapores. Inter Stellarum PatricioSuumerabantur. Omnia dixisses errantia Sidera. Non incedere, sed exulare romnia caduca , t Die pereunte nasci, nascente perirer Totum denique Coelum Oceano tumulari. Sic improvidis vita carpebatur: Et assiduas Planetarum lucubrationes inertissimi spectabat. Ut hominum incuria, Astrorum injuria fuerit,
Quae nomine carebant, ut patria.
Stupore duce,qui optimus ignorantiae comes. Profanis imperinissa penetralia rimati, Coeli oculos Mortalium oculis ostendistis.
Coepere muta illa Sidera, deprehensi Protheἱ
Suorum cursuum aperire conssilia r ' Et obscurae temporum leges s
Admotis facibus legi. Paucis ante diluvium ceculis Nata sunt astra ι quia nota. Sapuit Orbis cum senuit Coelum nosci crepit, cuni irata: Ut disceret genus humanum quid amitteret. Denique pereunte Mundo natae sunt Musae, Quatum prima fuit Urania.
Vos vero Coeli interpreteS,Paucis ante diluvium Solibus obiistis ιTempestivo praefugio in Coelum recepti. Quasi Homines circumvenire non possent Stellae, Quamdiu Stellarum amici viverent.
217쪽
omnium tamen aetates evicisti Mathusales ;Longiore dignus saeculo; Nisi quae procul de Sideribus conjecta veras, Propius dis icere maluilles. Detulit inali Navigio utriusq; reliquias Nauclerus Noe Tutissima prorsus Navis r Cui magneticam pixidem saera supplebat urna, Osia tubernaculum, sabburram Cinis.
Suis igitur grata Vindicibus occurrat Uraniat Musarum parentibus parentent Musae. Vos hominum linguae in Coelum tollant, Qui hominum oculis Coelum obtulistis.
218쪽
219쪽
lJacob Tribuni duodecim. Iapheth.
220쪽
Adesdum, Viator. Quam cernis Tholo suspensem Trabem Votivum invictae Navis frustulum est ;
Quae nec velo acta, nec remige.
Semel omnes Mortales in Orbem novum trajecit, Miraris 3 Majora audieS. Mali amores bonos mores infecerant..ssitatem vitiis anteverterant homines, Nondum adultii j in adulteri. Argumentum deformitatis erat pudicitia, Non pudicitiae deformitas. Non diligenti manu mittenda erant fulmina , Quacumque caderent, in scelestum casura. Eo denique reuerat Tellus,
Ut dilui non posset,nisi diluvio. unus in corrupto saeculo integra esse ausus est Noes. Ut scias, magna inter Vitia Magnae locum esse Virtuti. Hic frustra auditus vindictae Praeco, Male feriatos diu terruit, Sero supplices futuros in supplicio tam sero , Itaq; desperata C aeterorum salute, consuluit suae. Nam Protofabro Num ine, Ut ineluctabile undarum obsidium eluctaretur. Arcam pro Arce molitur.
Ibi sancta cum Conjuge, Liberis, Nuribus,
Vide quam mala suerint tempora ;Τotam Orbis pietatem trabs una sustinuit. Ibi divino delectu Animantium vivarium fecit. Ut reliquae cum Hominibus perirent Ferae, In quarum ingenia transierant Homines.lIncrescunt undecunque serales Undar. Defluunt,superfluunt, circumfluunt,