De antiquo et nouo Italiæ statu libri quatuor. Aduersus Macchiauellum. Auctore Thoma Bozio Eugubino ..

발행: 1596년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

nes, sed praegnantibus perniciosissimiim, matres lassis una eum Ar ipso latu sternens per vicos . Haec ille . Atqui, si faelicitatem reputabunt hanc impij , non memini umquam contigisse Italiae huiusmodi talicitatem post imperium Constantini. igitur hanc sibi selectam poterunt illi habere, quando placet.

XXX- Sed illud non est praetereundum, e septem Romanis regibus, Vlli. Romulo, Numa, Tullo Hostilio, Anco Marcio, Tarquinio Prisco, Servio Tullo, Tarquinio Superbo, tres fuisse interfectos. Romulum, Seruium Tullium, Tarquinium Superbum . praeterea vero Tullum Hostilium, sulmine immisso, conflagrasse, cum sua domo inquit Eusebius. quae sane clades nulli Regum Catholic urum thccessoni contigere, ut scilicet e septem quibusq.Jtres ob scelera occiderentur.Nam,quod quisqua fulmine arserit Rex toto orbe Catholico, non memini me legisse. Atque haec is licitas Regum Romanorum ; haec hominum illis subiectorum; cum vel Romulus, vel Tarquinius Superbus lunt dominati: quorum hic annis XXV. ille XXXVII.quamuis unus Eutropius XXX lX. attiis

buat . quae si placent impijs, optimum bonorum sensum praeseserunt

x lx Dirutae porro suerunt Vrbes ab istis Regibus, i Tullo Hostilio

Alba Romae parens, ab Anco Marcio Politorium , Tellenae, Fi- Ccana, Medullia, quarum nulla viginti miliaribus ab Urbe ab rat , frequentissimae omnes erant, ut scilicet vicinarum Vrbium x ruinis Roma una cresceret. Atque vix est, ut post aetatem Constantini quatuor Urbes inter se tam propinquaS, tam magnas, denique tam breui spatio subuersas vllibi in Italia legamus. L. Sed illud longe acerbissimum contigit Italiae, per haec tempora . ante Olympiadem namque sexage limam luartam , cuius vutimus annus incidit de sententia Dionysii in annum Vrbis ducentesimum trige limum secundum , Tarquinio Superbo regnante, Galli eruptione e transalpinas regionibus facta, Etruscos prope omnes E superioris maris locis , atque Vmbros expulerunt. quod idem lib. . refert. bellatum tamen est ad Urbes quasdam diu cum illis, ita , ut per annos prope tercentum cum Italis bella continenter gesserint. quod apparebit,cum Spinam, Melpum, undecimque urbes Etrustorum euersas in regionibus circum p danis ostendemus. Atque ita maxima pars Italiae sic est a Barbaris occupata, ut incolis prioribus nihil fuerit relictium. Nam pro cessere usque ad Senam, quam Senogalliam vocaverunt. & Tyr-

.. rheni quidem, duce Rino, ad Alpes confugerunt, quas ob id

82쪽

ε, uersus P sacchuthesium.

A. Rhaetias nominarunt. quod tum Lipius, tum Plinius lib. cap. 2υ. tradunt i Vmbriautena, Tyrrheniq. suis locis expulsi Daunis Apulis se adiunxere,& aduersus Cumas, potendissimam tunc urbem, bella inouerunt. Cumis parebat Campania cum toto tractu maritimo Qq. ad Milenum. Peto itaq. a peritis, ut prosem rant mihi tempus, quo Italis tantarum regionum agri, fund . omnes suerint adempti post aetatem Constanti m. Atq. hic obseruanda riuo: Primum,Tyrrhenos iccirco excidi cse a tanta pol entia, tant . imperio, quod a recta gubςrnalione, Rerum p. deflectentes ad latrocinia A conuerterint. quod Strabo , M ait lib. v. Secundum Gallos, dirutis Urbibus circumpadanis, inivicis habitasse quod infra e Polybio mani sestum faciemus. Aristodemus hoc tempore Cumarum. potentissimus Ciuis XLI. Vmbros, Tyrrhenos, ac Daunios nobilissima victoria profligauit, cum lub signis haberent illi peditumi nnilia quingenta, liceli in aliquibus Dionysi j libris, sed reponendum est quinqu ginta) equitum duodeuiginti. post haec Aristodemus Patriae Tyran, nidem inuasit: in qua qualis fuerat, ita scriptor ille lib. 7. Cum stequens Senatus Cumaeorum coactus est, assuit & ipse Aristodemus. Omniaq. concionabundus denarrabat ordine. Interim parati iam ante facinoris socii, sicas habentes sub veste, per comserta m turbam, pro curia stantem, insinuati in Senatum, intere merui omnes Opi rati v pr ercS,ac mox omnes e soro diffugere. domum quidam,extra Vrbem alij exceptis conscijs. hi arce,

nauali adocaq. VrblS munitiora occupant sequenti vero nocte, Qtutis vinclis, ac damnatis capitis, quorum magnuS erat numeam . armatiS na cum amicis alijs, in quibus erant Etrushi captiui Iuuenes, tellitium ex his circa se constituit, &, postquam illi xit dieS, conuocato in concionem Populo, multum in occisos a se Cives inuectus, pronuntiauit, illos poenas luisse meritas, toties

sibi appetito insidiis, caeteris se aflerre libertatem,& ius aequum, aliaq. bona pli rima. His dictis, repletis q. mirifica spe picbeijs hominibus ui duabus egregin actionibus administrationem Reip. ortus est, quς solet esse Tyrra nidis cuiuslibet exordia,agroru diuisio,& alieni atris renarisio, in se cura utriusq. recipie . imperator creatus causa costituendae, di in Populare Qrma redigeda: Rei p. vulgo autem l ibenter alienorum bonorum rapina accipiente , iaplenariam potestatem adeptus, aliud intulit cvnsilium, per quod deceptos C lites pariter libertate omnes exstrat. Fingens enim , vereri se, ne quis tumultus a duutibus in plebe in cooriretur

83쪽

fasia statu

propter diuisionem agrorum, dc aeris alieni remissionem, ne ves

bellum in Ciuitate,ac caedes existerent,ait,se unicum modum inQuenisse, quo caueri hoc posset, si omnes arma ex aedibus prolata Dijs dedicarent, ut queant eis vii contra externum hostem, si opus fuerit,nec contra se ip s. interim rectissime penes deos deponi :d einde secuentibus diebus scrutatus pruiatas aedes,multos bonos Viros in eis occidit, quasi non oliuies indicassent arma die debita. quo facto, tribus custodijs Tyrannidena suam commvnijt: quorum una constabat ex sordidissimis, de nequissimis Quibus, quorum ope Reip. gubernacula optimatibus ademerat; altera, ex impijs seruis, quos ipse herorum suorum occisores imanumi- Bserat; tertia , ex conducticiis Barbaris immanissimis.& plurima, de maxima dona dabat ijs,qui heros suos occidissent . at illi petebant etiam uxores eorum,& filias in coniugium.caeterum mascu- .lam occisorum progeniem, principio contemptam, postea, liue oraculo quopiam monitus , liue ipse reputans eam in tuum ali periculum , conatus est omnem una die perdere sed . deprecant, lbus id matrum maritis, apud quos alebantur pueri, pro magno

munere conressit eis vitam, ita tamen , ut cauerent, ne uuando

conspiratione sacta, molirentur aliquid contra Tyr.irmi lem. iussito. omnes ex Vrbe abire, alium alis, & per rura sparsos dege- Cre, procul omnibus liberalibus diici pluris, ac studi js, exercentes pastoralia munia , & agrestia OpeTa iacientes , mortem interminans , si quis eorum deprehenderetur intra moenia. illi, relictis. paternis laribus, ruri alebantur, quasi mancipia seruientes Patrusuorum interfectoribus. &, ne vcl alterum Ciuium quisquam fieret generosus,ac masculus, dedit operam, ut effeminaretur tota Vrbanae iuuentutis educatio, sublatis gymnasijs, marmorum meditationibus. N mutata victus ratione , qua pritis utebantur pueri. iussit cnim eos,more Virginum, comam alere, ac flectere;

sertis q. redimiri,& reticulis;induiq. piciis tunicis talaribus,miciri l. teliuibus, ac mollibus pallioli S , & in umbra degere. in ludum saltatorium, aut euntes ad tibicinem, fidicinemve comit bantur paedagogae mulieres, cum stabellis, & umbellis,ipsaeq. t uabant eos, pectines in balnea deserentes, & alabastros unguentarios, atque specula huiusmodi educatione corruptos usque ad annum aetatis vigesimiam: tum demum inter viros censeri passus est. Cumque his, & alijs multis modis illusisset, insultasset Cumanis Ciuibus,1 nullo libidinum,crudelitatumq. genere temperans, iam in tuto putans suam Tyrannidem senex tandem post.

84쪽

duersius Macchiusuesium. II

nas dedit, excisus a stirpe, diis hominibus plaudentibus. Hadie

Hic interrogo cunctos peritos, an suefit ullumn Italia post mtatem Constantini in ulla Vrbe tantae crudelitatist nisi siquis fomian proxime accedat, qui simul fuerit mimicus Pontificum Romanorum: qualis ille Frinericus II. & Ezelinus Romani Patauit

tyrannus.

Quin toto orbe Catholico nullus umquam Catholicus huiusmodi fuit. alioquin proferatur. Legimus deinde paulo post. Cumanos a Campanis in seruitutem redactos, ut habet Diodorus. B Cumasq. milios E Campanis colonos. Anno ab Urbe condita 16s. Coriolanus bellum Romae inta. XLIILlit, ac Toleri nos , Bolam, Labicos, Pedum, Bouillas, Vrbes Romanis in Latio subiectas euertit. id accidit anno uno. quae Du nysius tradit lib. Viij. Atqui tot Vrbes, tam breui tempore, tam angusta in regione dirutas nunquam legimus post Constanti

num.

Anno 1 . sevijt in Urbe rursusillud pestilentiae genus, quod XLIV. fuerat Tarquinio regnante. sic enim Dionysius lib.ix. Neque ita multo post pestilentia inuasit mulieres, quanta numquam ante si praesertim grauidas. immaturos enim,& mortuos sturi effundebant, 6 psae moriebantur. Haec ille. Anno tercentesiino contigit in Italia clades perquam memo- XLV. rabilissima. diximus supra, Urbem Sybarim conditam fuisse ab Achaeis, quae tantae fuit amplitudinis, ut eius aedificia secundum flumen protenderentur stadia quinquaginta: tot vero deli ijs illa amuebat, ut Sybariticae delicue locum fecerint prouerbio. Aincidit itaque, ut exardesceret inter Sybaritas, & Crotoniatas bellum . Sybaritis erant tercentum millia militum, Crotoniatis con tum duntaxat millia .com nil pr lio, Sybaritet omnes ad inte Uinecionem deleti, Urbs a fundamentis eueria. quod lib. xii. Diodorus narrat, & Strabo Vl. Inter Sybaritas pol ro ea praecipue vigebat consiletudo, ut homineS innumeri quotannis ad aras s Crisicarentur. quod Dionγsius Aser his verubus testatur r

Tui haec est sybaris, periit quae numinis ira, Proponens hominum tu los caelιIlibus aris.

Accedant scioli,& proserant, aliquid umquam simile coni, siue in Italia post imperium Constantini. dicent, Gothorum citata E a Mari . α

85쪽

De Dasi e statis

tempore: ut prompti sunt ad inania assi ueranda. atque ego cla rissime ostendam, longe secus esse, ac falli, qui ita amrmant. li Maxima post haec Crotoniatae clade assecti sunt, cum censum triginta millia militum adduxerunt aduersus Rheginos ad Sacrii Flumen, a quorum decem miliabas intersecti illi. ex eo factum. vi Crotoniatarum res fuerint i n posterum semper accisae, tantus fuit occisorum numerus. quod lib. vj. Strabo refert. . Anno sos. leges duodecim Tabularum sancit . In hi, illa atrocissi ma,quam Gellius refert lib. xx. cap. r. his verbis: Aeris com sessi, inquit, re R. iure iudicatis, triginta dies iusti sunto: post deinde manus iniectio esto, in ius ducito, ni iudicatum facit, aut quis endo eo in iure vim diciti secum ducito, vincito; aut neruo, aut compedibus quindecim pondo,non minore; aut,si volet, maiore vincito. si volet, suo vivito: nisi suo vivit, qui eum vinctum habebit,libram farrisendo dies dato:si volet plus, dato. Et mox: Terti,s autem nundinis capite poenas dabant, aut trans Tiberim peregre venum ibant. quod si plures erant, inquit idem, quibus reus esset iudicatus, secare fi vellent, atque partiri corpus addicti sibi hominis, poterant. Haec ille. Quibus quid, quaeso, vel infelicius, vel crudelius ς Atque haec scilicet erat eorum temporum faelicitas: qua fruantur licet, qui eam laudant, si volent. ιAnno 3 1 . Romani, Duce Camillo, Urbem Veiorum potentissimain diruerunt. testatur Dionysiius, illa neque amplitudine, neq. aedificiis inseriorem fuisse Athenis. de illa sic Liuius lib. v. Hic Veiorum occasus fuit, Urbis opulentissimae Etrusci nominis, magnitudine suam veI vstima clade indicantis pquod dece aest.ites, hiemesq. continuas circum lessa,cum plus aliquanto cladium intu' lisset, quam accepit Io, postremo iam fato quoq. urgente, peribus tamen, non vi expugnata est. Haec ille: addens, magnitudine Roma non fuisse inferiorem: cum tempore hoc septem colles coplecteret, ut Dionysius lib. I v. habet. Ridendus vero est nescio quis scriptor, qui tempore Dionysj vult exiguas fuisse Athenas,ne'. magnitudinem tuam nactas:cum vixerit ille imperante Rugusto, quo tempore maxime illae storebant. Eodem anno Galli Urbes nobili gi mas solo aequarunt, Melpum opulenti a praecipuum, ut scribit Plinius lib. y. c. II. & Sp nam, quae tanta erat olim, ut imperium maris habuerit, inquit Strabo lib. v. quin videntur aequasse solo Galli Vrbes undecim e dii decim, quas trans Apeninum circa Padumconssideraut Etrusci,

86쪽

ut diximus. nam Plinius lib. 3. cap. iij Elam Mantuam supe o stitem Histe ex illis duodecim Vrbibus scribit. Sub haec etiam tempora Dionysius Cauloniam , Hipponium q. Vrbes insignes subuertit , agrum Locrensibus dedit, Rho-ginos omnes in struitutem adduxit, quod scribit Diodorus

Anno in . Galli Vrbem ceperunt, ac diruerunt omnem, Ca pitolio excepto quo circa, cum Camillus eos deinde vicisset, ac fugasset, vix suit, quin Romani Veios migrarent. Romae nihil non dirutum conspicientes . quod lib. v. Liuius narrat. Atqui posta impertu Constantini nuqua contigit, ut Roma tota suerit euersa. nam Totilas tertiam dumtaxat illius partem deiecit: ut Proc Pius,qui vidit omnia, testatur lib. belli Gothici tertio.

Iam vero, per annos tercentum sexaginta quatuor, quOSre

censuimus, nullibi prope quies a bellis in Italia suit. Et quidem

de Romanis constat, ijs nullam fuisse umquam pacem, nili Numa regnante, qui solus dicitur Ianum clausisse. ac de nonnullis ali is supra diximus. Sed praeterea Phocenses diu cum Tyrrhenis occupata Corsicae parte pugnarunt: vini vero Phocenses Rhe- pium confugientes Hielam condidere, quod Herodotus lib. t. habet ; cum Locre usibus diu bellarunt, ut refert Diodorus C lib. xii. iapyges cum Tarentinis, Tyrrheni cum Cumaeis, ut scribit Diodorus lib. xi. Graeci Italiae Coloni cum Dionysio primo Sutacularum Rege bella habuerui. quod habet lib. x ir: lj de porro Tyrrheni, cum latrocinijs infestum mare haberent, ut i ter alios Strabo narrat lib. v. occasion em dederunt eidem Di nysio, ut, classe comparata, maritimos eorum tractus popular tur, Apollinis'. templum supra opinionem ditissimum spoliaret, ablatis inde talentis mille, quae est summa scutatorum septingentorum viginti millium, numerando decem Iulios pro quolibet scutato.Agyllenses porro prcelijs aliquot fudit, agro . eorum vastauit.quod lib. xv. rescrt. quin idem Paris adiunctus Vrbem Lissam condidit in Hadriatico mari, longe maxima omnium secum versans. At Samnites, longo bello fatigatis Etruscis, qui Urbem Vulturnum tenebant, in ciuitatem recepti sunt. anno autem 3 3 I. iuxta Liuium, ea nocte de improuiso adorti. cunctos trucidarunt; Capuaq. Vrbem dixere. quae refert ille lib. t atloge omniuisit Italiae luctuosissimu,quod Galli anteannu 13a. irruperunt in Italia,de illi per annos tercentu nullum n5 vastitatis senus perpetua bellorum serie intulerunt, ac Tyrrhenos e ci

LI. LII.

87쪽

ciam padanis locis, Vnibro'. usque ad Senogalliam fundis om- Anibus spoliatos eiecerunt. quae resert inter alios Polybius lib. 1. His cognitis, quae potuit esse pars talicitatis italiae per annos tercentum sexaginta quatuor, durante adhuc mestis in locis hominum sacrificandorum more, cum praecipue V rbes dilaniare tur a Tyrannis tam truculentis ζ cuius omnia latroci iiij serant infelia quae peltilentus adeo insolitis , ac soboli procreandae perniciosis vexaretur incolae vero illius tot uno proelio absumerentur, quot in Sybaritarum, Crotoniarumque internecione di ximus p tot, tamq. insignes Vrbes euerterentur , tam breui temporum spatio e qualis est Sybaris, Veij, Hipponium, Cau- Blonia, Toletani, Bola, Lauici, Pedum, Bouilla, Alba, Polit rium, Tellena, Facana, Medullia, Spina, Melpum , &quae reliquae erant ex undecim Civitatibus Etrusci ipsa denique Romarculus amplissimas Regiones Barbari, prioribus incolis eiectis, occuparunt N in cuius celeberrima Vrbe lex adeo sera in debitores extaret ξ quae in nulla denique ora stabilem quietem ab armis pertot annos habereOQuorum nihil contigit post aetatem Conltantini, nisi quid simile acciderit iniuriose habito Pontifice

Romano, ut aperiemuS.

Dion3sii Drannis: Bruttiorum factiones: Volscorum, Auruncorum, Aequorum ciuitates, Metapontum, Pandosita, Tolbsq. eueru: Graeci Italici miserabiliter deletis Italicorum, Romanorum. que maxima clades: pellis dirissima, Vulsinium dirutum:gladiatores insistati: crudelitas Hanniba .

' i ideleti Galli Cisalpini om

I quod umquam luctuosum tempus Italiae fuit

post diluina Deucalion: , ac Phaetontis incedia, sequens re vera areare uesse a Roma capta, usque ad Rugusti Plancipatum, quil fuit Vi bis anno Iro. Hoc enim singulae Prinpe gi'ntes illius , Vmbris aliquot, ac Liguribu, excep iis, ad internecionem deletae, veIe R

88쪽

A I Romanis, vel ab Hannibale, Urbes innumerae, ae praestantes. a fundamentis euersae, factae Italorum cruentissimae strages, in .itrodium mores efferatissimi, Q crudelitatis immani itimae edita exempla per annos tercentum quinquaginta paulo amplius. IAnno igitur, ut Liuius numerat, 3 6 s. vi alij, 3ῖς. Romani d ruerunt oppida duo, siue Urbes ignobiles in Etruscis,Corenossa, Corenebram . quod Liuius lib. viij. tradit, sed hoc magni sorsan haud a minabitur. iccirco neque annumeretur cladibus, quod oppida ista non fuerint e celeberrimis Italiae totius. Ad

lia veniamus.

B Sub hec tempora Dionysius Iunior Tyrannus ob infanda sce- LIII. lera a Si racusanis est eiectus. sed, cum magnum in Italia imperium ad se a Patre transmissum adhuc haberet, & in Apulia duas Vrbes aed ficasset,inquit Diodorus li. xvj. Locros se recepit,quod . Pater innumeris Locrenses beneficijs assecisset,& inde oriunda esset mater ipsius . Locris fuit sex annis quale fuerit ibi ipsius regnum , sic Iustinus lib. xxj. Exul Dionysius) a Locrensibus socijs

acceptus, veluti iure regnaret, arcem occupat, solitamq. sibi saeuitiam exercete coniuges Principum ad stuprum rapi iubebat: virgines ante nuptias abducebat; stuprata ' Procis reddebat: C Iocuplatis limos quosque aut ciuitate pellebat, aut occidi impe- rabat; bonaque eorum inuadebat. dein , ctim rapinae occasio decuet uniuersam ciuitatem callido commento circumuenit. CuRheginorum tyranni Leophronis bello Locrenses premerentur, voverunt, si victores sorent, ut die festo Veneris, Virgines suas prostituerent . Quo voto intermista,cum aduersa bella cum Lu-

' canis gererent , in concionem eos Dionysius vocat: hortatur, ut

uxores, filia'. suas intemplum Veneris , quam possint ornati Dsimas,mittant: ex quibus forte centum ductae, voto publico sungantur, religioni R. gratia, uno flent in lupanari mense, omni-D bus ante iuratis viris , ne qui S ullam attaminet. Quae res ne virginibus , voto Ciuitatem soluentibus, fraudi esset, decretum facerent , ne qua virgo nuberet, priusquam illae maritis traderentur. Probato consilio, quo di superstitioni, & pudicitiae virgunum consulebatur, certatim omnes faemi ina pensiuS exornat , in templum Veneris conueniunt equas omnes Dionysius immissis militibus spoliat, ornamentaq.i matronarum in praedam suam vertit. Quarundam viros ditiores interficit, quasdam ad prodendas virorum pecunias torquet. Cum his artibus per annossea regnasset, conspiratione Locrorum Ciuitate pullus, in Sici. Iiam

89쪽

De Italia flatu

LVI. liam redit. Ibi Syracusas,securis omnibus, post longam Intercape .dinem pacis, per condicionem recepit. Haec ille. Eadem Strabo lib. v x. maiora. Haec igitur talicitas Italiae hoc iaculo,ut ex- Aperiretur Ty annos, quales numquam postea post imperium Costantini.

Huius Dionysi tempore, non superioris, accidisse putamus, ut Ancona fuerit a Siculis eius imperium intolerabile fugientiatibus, aedilicata. quod Solinus, ac Diodorus scripsere. Anno 3 9 contigit in Italia res , qualis neq. antea, neq. p stea ad cladem sit lis euenisse scribitur. Circa Lucaniam colluuio, inquit Diodorus lib. xv i. quaedam hominum omnium, ser- me fugitiuorum,e locis varijs in unum confluxit. passimq. primo latrocinabatur, deinde excubias agendo, & incursionibus crebris, alijsq. exercitationibus coepit afluefacere te ad militares ordines seruandos. itaque iusta acie cum locorum eorum cultoribus congressi, semper victores euadebant; aucti'. viribus ad Vibium oppugnationem conueris, Terinam Vrbem captam diripuerunt. postea, in ditionem tuam redactis Arponio,Thurijs,&alijς alio uot Vrbibus, sibi suam Rem p. instituerunt. vocatiq. sunt indigenae appellatione Brutti j, quod eorum pleriq. serui essent. vernaculo enim sermone Fugitivi appellabantur Bruttij. Haec

Diodorus. Eadem Strabo lib. v I. qui Regionem ipsorum pertiis nere ad spatium mille tercentum, & quinquaginta stadiorum scribit, quae lunt milliaria centum septuaginta unum,& amplius. Ac tantos scilicet terrarum tractus his temporibus latrones,se uiq. fugitivi, prioribus dominis ademptos, occupauerunt,& vsq. ad Hannibalem fugatum tenuere, per annos centum octuaginta, amplius. Haec nimirum tunc Italiae talicitas, qua frui cupiunt impij ut latrones amplissimas oras dominis veteribus a serant, ac potiantur. DCum tercentesimo ac nonagesimo quinto anno Tarquinienses acie Romanos vicissent,tercentum ac septem ex eis immolarunt. quo circa Romani secundo post haec anno innumeros e Tarqumensibus occiderunt, ac te mentum quinquaginta octo nobilissimos securi periti iusserunt in foro Romano. e quibus collugimus , in Etruria morem viguisse hominum sacrificandorum. tanta erat illorum temporum beatitudo. Anno ηo . Satricum Volscorum praecipua Vrbs diruta est a Romanis.seruorum quatuor millia ex eo capta, totidcin arma gestantium accepta in deditionem, praeter imbellem turbam: ut

ex eo

90쪽

A ex eo colligere possimus, fuisse insignem Urbem. Haec refert Liuius lib. v I I. Decimo octauo autem, siue sexto, ut numerant alii, Aurunca LVILVrbs Auruncorum diruta est 1 populis Sidicinis. quae Liuius lib.

Sed quadringentesimo Aequorum natio frequens,ac celebris LVIIL ad internecionem deleta est a Romanis; captaq. sunt unum de quadraginta oppida: quorum pleraque diruta sunt,atque ince sa, inquit Liuius lib. I x. ad finem.oppidum porro, & Vrbs, iderarinis r licet parum periti secus opinentur. En quae talicitas. B suerit his temporibus Italiae colonis. atque hoc est, quod ait Punius lib. 3. c. l .m Aequicolis interiisse quatuor Populos, COm, .nos, Tadiates, AcetcOS, Alfatem .

Dictum est, a Lucanis gesta in Locrenses bella. quibus tem. LIX.

poribus euenisse existimamus,quod vult Strabo Iib. v x. vi a Samnitibus, quorum soboles sunt Lucani, fuerit excisum Metam tum , Cruitas olun celebrioribus Italiae adnumerata. Hanibals 3. Metapontinos omnes e suis sedibus,deserta omnino CHLtate, in Bruttios traduxit. quod Liuius lib. xxv ra. narrat. - Durauerunt autem bella haec inter Lucanos, de alios populos, LX quivi Graecia quondam disceserant, & Italiam petierant, donec deleti fuerunt, & exacti omnino e Magna Graecia per Bruditios, & ad Sacellum Draconis profligatio ut aperie S. interim vero, prementibus Lucanis, ac Samnitibus, illi aduocaue. runt auxilio Archidamum Agesilai Spartanorum Regis λlium, Cleonymum, Agathoclem , Alexauctum Molottorum Regem, qui interfectus est anno as. ut habet Liuius lib. v m. ad Pandosiam Lucanorum urbem. Saeuientibus autem bellis euersae sunt Pandosa, ac Thebae, celeberrimae Vrbes, ut selinius D noS docet lib. 3. cap. xx. & Strabo lib. vet. Atque ita tum nihil tranquilli aditissimis proe ius in Italia suit, tum dirutae Urbes omnium maxime insignes.

Hoe igitur saeculo accidit, vi populi Gradi qui in Italia erant, a Lucanis fuerint, praelio comisso ad Sacellum Draconis, deleti. quod Strabo lib. vi. principio docet. nullas enim fuisse vires posthac legimus populis vilis, qui ex antiquissimo tempore,

ut ostendimus, e Graecia profecti, colonias in Italia duxerin hinc Tarentini pugnaturi aduersus Romanos, non modo Epirotarum Regem Pyrrhum coacti fuerunt aduocare, sed & imperium

SEARCH

MENU NAVIGATION