장음표시 사용
151쪽
CARONICON PONTIFICUM. uer Dominica celebrari ). Hic ad sacerdotum interrogationem de termino Paschali , celebravit Concilium in Alexandria Palaestinae , cui intermit ipse Papa Victor , Narcisus Patriarcha Ierosolymorum is x Theophilus quoque Cesareae EpiscopuS ,& Ι renaeus Episcopus Lugdunensis , ubi statutum est , ut semper die Dominica Pascha Domini celebraretur , observata decim aquarta luna mensis Aprilis, usque ad vigesimam primam; multi enim tunc Episcopi Asiae, & orientis, cum Iudaeis Pascha celebrabant. Hic constituit, ut necessitate faciente , quicumque hominum , sive in flumine , sive in mari , tantum chri
stiana confessione credulitatis clarificata is,
bapti Zarentur t3 . Hic sub Severo Principe ,
martyrio coronatur, sepultusque est apud
sanctum Petrum in Vaticano; cuius festum agitur, v. kalendas Augusti . .
r) De illustri hac circa Paschatis celebrationem
controversia consule Baronium , Tiliemontium, Floridum , & tandem Natal. Auxandrum Tom. III. Historis
Ecclesiast. Dissertat. V. in Saeeis. II. Consule superius in Pio L et in Falsum omnino , quemadmodum ea , quae nam Iat de Irenaeo Lugdunensi, & rem aliter, ac vere, narrat Anastasius. Ceterum Victor Concitro Romae coacto ista de catissa intersuit. Adi Tillemontium in Victore , haec omnia docte & Iate pertractantem .
152쪽
3 Si haec vere a Victore statuta suissent inam
haec instituta Uictore antiquiora arbitrori ob adultos praecipue sancita viderentur. Sciendum enim est in antiqua Ecclesia plerosque bapti sinum in prove- viam aetatem differre solitos fuisse, quos tamen reprehendit augustinus Lib. I. Confess. Cap. XI. Id quidem vulgatum est, & multis antiquorum testimoniis& exemplis confirmari posset. Non tamen idcirco Aug. Maria Riceius , alias memoratus, in scholio ad Basilii Magni Homil. De Baptismo , simpliciter adfirmare debuerat in primitiva Ecclesia adultis baptismum conferri solitum : id enim , simpliciter loquendo , falsum est; nam infantes & parvuli passim ac frequenter
sacro hoc lavacro tingebantur , ut eX Tertullians Lib. De Baptismo, & opriano uinola ad Fidum , evidenter constat, ut Augustinum , innumerosque alios
Patres , is huc ipsum attestantes, silentio praeteream ;idque pluribus demonstrarunt Theologi Orthodoxi adversus Anabaptistas disputantes. Minus quoque verum est, quod ad eamdem Homiliam idem adnotat de sollennis baptismi tempore, ubi ait Dominicae 'Resurrectionis diem Catechumenorum baptismo potissimum destinatam fuisse; quum duo tempora sollennis baptismi aeque principalia ex institutione Apostolica fuerint, Pascha scilicet & Pentecoste, ut
ex Tertuli. Lib. De Baptismo , Cbr Uomo Serm. XXXVI. Hieroumo uiti. LXI. ad Pammachium, Stricio Papa Epist. ad Himerium cap. XI. Leone Magno Epist. IV. vel XVI. & Dis. LXX. ut Gelasium I. Gregorium II.& Gregorium Turonensem amore brevitatis omittam , manifeste elucet, atque eminet. φ. 4 De his omnibus consule laudatum Tillemon
153쪽
CARONICON PONTIFICVΜ. syEphyrinus, natione Romanus , eX Pa tre Abundio, sedit annis novem υλ , mensibus sex , diebus decem . Hic constituit , in praesentia omnium Clericorum,& Laicorum fidelium , ut omnes Christiani annorum duodecim Eucharistiam in die Paschae accipere debeant & secit statutum in Ecclesia , ut omnia vasa Altaris essent vitrea , vel stagnea s3 . Sepultus est in coemeterio Papae Callisti.
r Anastasius habet, XVII. menses II. dies X. χὶ Vereor, ut falsum sit : nihil enim de hoe
nassa r. Immo antiquitus etiam insantes usu r tionis carentes Eucharistiam sumebant, ut Innocentius L & Augustinus , & Tridentina Synodus docent , ut alios omittam . 3ὶ Incerta haec, vel salsa . Ceterum de materia sacrorum va rum consule Bonam De νeb. Lituet. &Mahilton. in Ordis. Roman. & Leonem nostrum insorius in Urban. . .
o Allistus primus , natione Ravennata δι in ex patre Demetrio sa) , sedit annis quinque sa) , mensibus duobus , diebus de- cem & cessavit diebus sex . Hic fecit Baslicam sanctae Mariae trans Tiberim , &constituit ieiunia quatuor temporum 4 . Hic fecit coemeterium in via Appia, quod modo vocatur coemeterium Callisti s); ubi quam plurima multitudo f Martyrum est
154쪽
tin Masasus habet Vrberavennatio. 1ὶ Domitio, apud Anas seum . , 33 anasia siux v I. De quatuor temporum ieiunii origine Mhistoria consule differentem Nat. Alexantrum Tom. III. Histor. Ecclesiast. Dissertat. IV. in SaecuI. II. ari. IV. video tamen Virnolium hanc institutionem tamquam a Callisto sectam recipere, & in rem melius non inquireres
qui antiquius hoc coemeterium eXistimant. 6ὶ Sunt qui censeant ibi sepulta esse CLxxiv millia Martyrum ,& XLVI. Pontifices . : ὶ Anastasius , in Coemeterio C tepotii. . . .
VRbanus primus , natione Romanus , ex patre Pontiano,. de via lata; sedit annis octo , mensibus novem sy), diebus decem , & cessavit diebus decem , &sex tαὶ . Hic fecit ministeria sacrata omnia argentea , Vel aurea , vel stagnea 3 ; α convertit multos ad baptismum, & etiam Valerianum , nobilissimum virum , spon- sum sanctae CaeciIiae , quos usque ad martyrii palmam perduxit. Hic successor Callisti Papae, dum praedicationi , & baptizationi fidelium , insisteret, capitur, ae post carceris squalorem decollatur .
155쪽
1 Masasius, XI. dies XII. 1 Anastasius, dies XXX. - 3 Ita quoque superius in Zephdirino , pro Si
ΡΟntianus sedit annis quinque, mensibus duobus , diebus decem , & tri
bus , & cessavit diebus decem . Hic natione Romanus , eX patre Calpurnio , portatus fuit in exsilium in insulam Sardiniae: martyrio coronatur ; quem beatus Fabianus adduxit per navem in 33 Romam, & sepelivit in coemeterio Callisti via Appia Q. Pontiano dieitur successisse Cyriacus Papasn; sed quod dictus Cyriacus adhaesit undecim
millibus Virginum, non ponitur in cataIo-go Ρontificum , di dicitur sedisse uno anno,&- mensibus tribus.; sed quia contra voluntatem cleri cessit de Papatu Anterum sumstituendo, & cum undecim millibus Virginum , quas Romae baptizaverat , Agrippinam tendendo, non est positus in catalogo Pontificum ; credebant enim quam-Plures, eum non propter devotionem , sed propter oblectamenta virginum Papatum dimisisse; quum tamen ille virgo exsistens, cum Virginibus martyrio fuit coronatu sicut legitur in . legenda undecim millium Virginum. ci Apud
156쪽
1ὶ Apud Mas iam Anteros Pontianum praecedit. Sed ex ipso Anastasio constat, Anterum . ΡOntiani successorem suisse. 1 Anastasius , dies duos . 1 Ita Graeci motum ad loeum cum praepositione construunt. .
Consule Tille montium , & Florentinium ad
sὸ Consule Baronium ad Martyrol. & Eollandum. i 6 Id totum sabulostim est: nam etsi ver emet XIM. Virginum historia, tamen id tempore multo posteriori contigisset. Consule Baronium in Notis ad
Mar0rolog. die XXI. Octobr. & Tillemontium in Anteis ro, & Maimbuetum in Gregorio L
ΑNteros , natione Graecus; sedit annistribus si , mense uno , diebus vigin- ei quinque . Hic constituit , ut Episcopi de sede in sedem transferri possent sa), &ut gesta Μartyrum scriberentur Q. Hic martyrio coronatus, sepultus est in co meterio Callisti.
cr) Masinus , XII. 'sαὶ Masasius, XIL 3ὶ Haec quoque in apocrypha Isidoriana Decretali. Aliter tamen se habuit antiqua disciplina , ut patet ex
Conrit. Arelaten. Can. XXII. Nicaeno Can. XV. Sardiaeensi Can. I. Chalcedonensi Can. VI. Vide mox in Fabiano. Ceterum de Notariis, S actis Martyrum ' consule , quae habet Baronius Protegomenis in Martyrolin. Mabillon. Praefat. in Sameui. V. Benedict. Ritanari. de ustur sinceris , ut alios
157쪽
CHRONICON PONTIFIcvM. 63FAbianus , natione Romanus , eX Pa tre Fabio , sed i annis tredecim tr), mensibus undecim , diebuS undecim , . Iste Fabianus , quum de quodam loco cum amicis suis reverteretur, Papa defuncto , S accessisset ad populum , qui de futuri electione tractabat , rei exitum eXpectans, subito candida coIumba descendens, super caput eius resedit dicens ain: Romae
Episcopus ordinaberis ; quare sic divinitus electus , statuit septem Notari Os , ut gesta Martyrum conscriberent s3), & ut omni
anno in Coena Domini consecraretur Chri sima . Hic Pontifex martyrio coronatur, sepultusque est in coemeterio Callisti. No- Vatianus 4 haereticus, Presbyter , Ecclesiae R omanae ambiens Episcopatum , haereticus factus est tempore Decii Imperatoris, contra quem Concilium in Urbe celebratum est quinquaginta Episcoporum. Hic Haereticus lapsis spem veniae denegabat , unde in Concilio hoc, reprobando statuerunt, iit lapsis misericorditer venia promitteretur, dummodo per poenitentiam revertan
r) Anastasius , XIV. menses X. 1ὶ Vide hane historiam apud Eusebium Lib. ur. Histor. Eceles Cap. XXIX. 3ὶ Haec Notariorum historia reiicienda non videtur . Consule Tillemoni. in Fabiano .
158쪽
4 De Novatra no consule Tillemoni. in CorneNo Papa: Novatianorumque historiam vide apud eumdem Tom. II. Hist. Eccles. Hic Novatianus auctor creditur Libri de Trinitate , qui cum Tertulliani operihus circumsertur; sed consule quae de hoc disputat Nat. Alexander Tom. III. Hi flor. Ecclesiast. Dissert. XLO Saeeul. II. Artie. IV. ut nihil de , oudino , aliisque dicam. Ceterum eius Schisma sub Corneli Pontifice exordium sumsit . ' -
Cornelius , natione Romanus , ex Pa
tre Iustino to; sedit annis tribus, men sibus duobus , diebus decem . Hic con statuit , ut sacerdotes si vellent pro certa causa iurare possent. Hic rogatus a sancta Lucina, corpora beatorum Apostolorum Petri, & Pauli , de Catacum bis levavit 3 ;ci beata Lucina corpus beati Pauli posuit in praedio suo , in . via Ostiensi ; beati, autem Petri corpus , beatus Cornelius posuit iuxta locum , ubi crucifixus est in templo Apollinis , . in Vaticano Palatio Neronis. Post haec iubente Decio Impexatore , . martyrio coronatur. 1 astasius, Casino . . : 1ὶ Vide quae ad Pontificale adnotat Vig Itur. 3 Consule superius in Petro pag. 6 Q.
LVcius primus , natione Romanus , ex patre Porphyrio in; sedit annis quatuor λὶ , mensibus duobus , diebus tribus. Hic
159쪽
RosicoH PONTIFIcvM. 6sHic primum in exsilio fuit, demum ad Ecclesiam suam reversus, a Valeriano Im-
Peratore capite truncatus est. '
t Quidam Anastasii Codices: Lueius natione Tmseus , de Civitate Luea, ex patre . Lupino. Consill Tillemoni. in Cypriano Art. XXXII. i) Masas III. menses VIII. &c.
S phanus , natione Romanus , ex Patre Iuliano u ; sedit annis quatuor , mensibus duobus, diebus quindecim . Hic dum multos Gentilium convertisset 33, &multa eorpora Martyrum sepelisset, comprehensum post templi Idolorum ruinam , Missam celebrantem , decollaverunt in sua sede H.
1ὶ Anastas talio . 1ὶ Anastasius , X. 3 . Ex Aetis apud Baronium. Eius corpus una cum Cathedra translatum est
Pisas . Consule Breviarium Romanum o .
XYstus secundus, natione Graecus , ex patre Sophor b); sedit annis duobus, mensibus undecim , diebus quinque s in, recessavit diebus sedecim 3 . Hic constituit, ut Missa celebraretur super altare, quod antea non fiebat. Hic cum Felicissi-E m.
160쪽
66 URBEVETAM 'mo, & Agapito Ain , Decio is) praesentati, capite truncati sunt, quos beatus Laure eius , & Hippolytus , cum multis alii. , Per martyrium sequuti sunt.
Ex Aelis S. Laurentii . Vide Tilismont. 3ὶ Passus est sub Valeriano. Consule Tillemoni.
DIonysius , eX Monacho , cuiuS genuS non invenitur , scdit annis duobus , mensibus tribus syὶ , di cessavit diebus
Elix, primus, natione Romanus , eXI patre Constantio, sedit annis duobus, mensibus decem tu , de regione. Capitis Tauri , & cessavit diebus tribus ). Hic copstituit supra memorias 3) Martyrum Missis celebrari Hic fecit Basilicam ii, uia Aurelia, miliario ab Urbe , ibique servitus est
