Deliciae eruditorum seu Veterum anekdoton opusculorum collectanea Io. Lamius collegit, illustravit, edidit Historiae pontificiae et Augustae pars prima Chronicon pontificum Leonis Urbevetani complectens

발행: 1737년

분량: 439페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

3ὶ Metachroni sinus ; nam Synodus Nicaena cois acta est sub Silvestro anno CCCX xv. quae quidem prima fuit , & non secunda, quae anno demum DCCLXXXVII. celebrata est . Vide superius in Silu

vestro .

Impius quidem Arius ita delirabat: quum autem veritas prevaluisset, ita contrarium demonstratum est , ut Ρatres omnes orthodoXi de Verbo semper tamquam Patri aequali,& consubstantiali loquuti fuerint, &splendidis adeo magnificisque vocabulis eius divini tatem significaverint, ut ea quoque impenderint , quae Patri tantum proprie convenire videbantur . Nam saepe ab AEbanasio in Protreptico, & alibi ,

id genus nominibus , adpellatus est, hoc est, ipsa per se ω a se ipsa sapientia, ipsa per se vita , ipsa per se virtus, ipsa per se lux , ipsa per se veritas , quae quidem nihil aliud designant, quam ipsum per se ω a se ipso Deum, ut Theologi doctissimi antimadvertunt . Tamen voX illa αυσοδεος, haud sacile apud Patres occurrat, quum de Dei Sermone loquuntur ; nam ut monebat origenes Commentar. iis Dan. αυτο Θεος addito articulo o soli Deo Patri convenire dignoscitur. Nihilominus, Andreas Cretensis ea oratione, quam primus ang. Varia Riceius, Gra carum litterarum in Florentina Academia Professor

Graece ac Latine edidit, & quae est De Deiparas natioitate, Iesum Christum adpellat τον αυτυδεον ,& ον αὐτοκυριον; quin & suo quodam iure, σονυπερΘεον, & peculiari quidem, ut videtur, intellectu; quam vocem interpres, ut potuit, Altissimus Deus vertit , & quidem recte, & Andreae senten, tiae congruenter . Quamquam alibi divinusimus ver . tendo, intimam minus nominis significationem eκ- pressit.

172쪽

pressit. Qui enim aliter adeo insolens vocabuIum, quum de Christo agitur , convertatur λ Ita quoque dissicile latine convertantur vocabula illa μωουσιωοdc υπ κοσμιοs, quae video ab Interprete haud feliciter transferri; & quidem eo magis si dicendi novitas barbarie ue evitetur, adeoque superesentialiter, & μ- permundanus haudquaquam seratur. Ula igitur etiam --Θεοs Sc αυτοκυριος languidiori expressione idem Interpres transtulit, Ipse Deus, & Ipse Dominus ,

Vertere contentus. Nam quemadmodum αὐτοδιδακτος, est qui ex seipso ἀοctus evasit, & αύτον'θω , qui per se coguUeit& sexcenta id genus alia, ut Grammaticorum filii docent: ita αυτο Θεος, & αύτο- κυριος, est a se ipso Deus, & a se ipso Dominus; quod quidem de Filio etiam enunciari potest, non processionem ex Patre negando, sed participationem. divinitatis, tamquam habitum & adsectionem, ut est in creaturi S, excludendo. Non enim Filius partici pationem divinitatis accipit, hoc est naturam ad archetypae & primigeniae alius eXemplar expressam; sed ar-ehetypum ipsum. Insuper interpretando ipse Deus,ωc. non tam evidenter Arianismus impugnatur, quod praecipue respicit AndWeas. Nam quum Platonici, & Theologi etiam quidam Christiani , ut Pseudo- Dion us Areopagita, ideas rerum, scilicet exemplλ- ria generalia a particularibus separata, quae quidem creata sunt, similibus vocibus indicare consue- Verint, ut , αὐγοφὼς &c. ipsa vita , ipsa lux :sacile Ariantis verbum ipsum Deum, ipsum nomianum , adpellaret, nec suae sententiae contraire existimaret. Et quidem sunt viri longe doctissimi, qui

censeant, origenem, & Eusebium Caesariensem , non alio sensu Verbum αυτοσοφιαν, & αὐτοφὼς adpellam visse; adeoque in prava, & haeretica , sen tenti a perm

173쪽

itur , nisi mendum inrepse- ibidem sin , wsterio.

& Grammaticogdem ita se eKpqui nulla prevestigiis. insistenspiciunt. . . s) Hilarius Pietaviensis natus est anno C L . adeoque non floruit sub Iulio. Ioannes' quoque, Chrysostomus posterior est . utpoto sire ,nno

έ6ὸ Consule Tiliemini. in Iulio , Er albanasio . s risor , Graece Poemen, Abbas anno CCCLXXQvixit diversus ab alio Poemene Abbate, qui saeculo V mortuus, i uter Olitarios maxime claruit. Ceterum de Poemene,& Moyse , adi egregie disserentem Tillemontium . 81 Ecce ridiculam exsibilandamque milesiam ;qualem & ipse Leo noster adgnoscit, & quam tamen Anonymus quidam , inter Germanicos Scriptores edi tus, referre , censura minime adposita, non erubuit. 9 Nescio an haec fabula ortum duxerit ex ana thematibus, quae Hilarius. Liberio dicit, quum profert Epistolam Liberii ad Orientales, habeturque inter Hilarii fragmenta . Consule Tillemoni. in Histor.

Arianorum , nota LIV.

io Liberius male audit ob confirmatam Arianam sermulam, Arianam scilicet, non rei , sed temporis conditione . Adi Natal. Alexamdrum , Baes

174쪽

Constantino Caesare . Vide Tillemontium in S. Maximino , & Athanasio . t Hoc symbolum ab Athanasio compositum non fuisse evidentius est, quam oporteat demonstrare . Consille Nata I. AIexandrum , Tilismontium , Vossum De tribus Θmbalis , Coveum , Oudinum,

LIberius , natione Romanus , ex patre Augusto , de via lata ; sedit annis

sedecim si , mensibus novem, diebus tribus, & cetavit diebus vigintiquinque. Hic in exsilium deportatus est a Constantio Augusto , eo quod noluisset haeresi Arianae consentire. Et fuit in exsilio tribus annis , quo eXsistente in exsilio , Clerus Romanus de consilio dicti Liberii ordinavit Felicem Presbyterum in Papam, virum vene rabilem, quo Felice celebrante Concilium, invenit interesse duos Presbyteros Ariana haeresi infectos , necnon Imperatoris

Constantii familiares, videlicet Vrsarium& Valentem, & eiecit ipsos de Concilio quadraginta octo Episcoporum . Post pau

cos vero dies. provocati contra Felicem, rogaverunt Constantium Imperatorem, ut revocaret Liberium de exsilio tamquam ipsis magiS consentaneum. Liberius autem ut

175쪽

lio est revocatus . Imperator vero convocato

Concilio, cum haereticis Arianis, S Vrsacio , & Ustiente, Felicem de Papatu , qui erat catholicus , eiecit, & Liberium , qui sibi , & Arianis , consenserat , reposuit in sede ; & sic infelix Liberius Basilicam san- cti Petri , & sancti Pauli , & sancti Laurentii, vi tenuit sex annis , & fuit tunc Persequutio magna Romae, ita ut Clerici

Liberio contrarii martyrio coronarentur .

Passus est tunc Eusebius in urbe , quia Liberium esse haereticum declarabat s3 .

ti Anastasius, X. menses VII. &c. 1 Liberii & Felicis Pontificum sinceram historiam lege apud Tillemontium doctissimum , & quid de Felicis Pontificatu censendum sit, vide apud Natal. Alexandrum Tom. IV. Hisor. Eeelesiaste. Disserrat. XXXII.

s3ὶ Quomodo Liberius ab haeresi defendatur, vide apud Baronium , ω Natalem Alexandrum missior. Ecclesias. Tom. iv. Disserti xXXII. & Tillemo

tiam o

FElix , natione Romanus, ex patre Anastasio, sedit anno uno s i. Hic fuit catholicus, & constituit ut Episcopus v catus ad Concilium veniat. Hic decIaravit Constantium filium Constantini esse haerericum , & sui sie rebaptizatum ab Eusebio F Nic

176쪽

Nicomediensi Episcopo ; di propter hoc ab eodem Constantio de Papa tu depositus , capitis decollatione , martyrio coronatur is xv. Kalendas Augusti.

at Masa us, sedit anno I, mensibus II. . ix Consule Vignotimis ad Pontificale .

DAmasus primus, natione Hispanus ,

ex patre Antonio, sedit annis decem, di octo , mensibus duobus , diebus decem et cessavit diebus triginta uno. Hic elegans in versibus componendis ingenium habuit, multaque , & brevia , opuscula heroico metro edidit. Huic sanctissimo viro beatus Hieronymus multa Ecclesiasticae Religionis scripta misit , inter quae & duos versus scripsit , Gloria Patri, & Sicut erat si . Hic etiam constituit , ut psalmi die noctu' lue canerentur , & ut chori in duas partesivisi alternatim psalmos cantarent t* . Ηuius tempore floruit beatus Ambrosius Μediolani ordinatus Episcopus; omnes in Italia convertuntur ad Christum sa). Item Basilius Caesariensis , Gregorius NaZian Ze--D, Hieronymus, sanctus Martinus , Isidorus s4 P Ambrosius ritum canendi in eo, elesia antiphonas instituit is .

177쪽

αὶ Falsum , si Augustino credimus . Consule Eo nam in Psalmodia , & Tillemontium in ambrosio , &

Floridum Tom. . . . . Histor. Ecelesia st. Consule Prudentium adversus SImmachum . .

Udorus Pelusiota Ioannis Chrysostomi disci-Pulus, quamquam paulo posterius floruit . 1 Adi augustinum Consess. Lib. IX. Cap. VII.

SIricius , natione Romanus , eX patre Tiburtio, sedit annis quindecim, mensibus undecim , diebus viginti quinque ; &cessavit diebus viginti. Hic secundam Synodum Constantinopoli celebravit , cum trecentis quinquaginta Episcopis su . Huius tempore Hieronymus Bibliam transtulit αὶ de Ebraeo in Latinum. lPer idem tempuSPaula multum nobilis Romana, cum filia sua Eustochio i, Ierosolymam adiit. Item Arsenius in urbe Roma claruit , qui ex Senatore factus Μonachus per quadraginta annos in Eremo vixit Eodem

tempore in Emaus Castello , natus est puer, ab umbilico & sursum divisus; ita ut haberet duo capita , & duo pectora, &quilibet proprios sensus I uno edente, vel

dormiente, alter non comedebat, nec dommiebat . Porro postquam duobus annis vixissent , unum corpus mortuum est , altero usque in tertium diem supervivente . .

178쪽

r, Secunda Synodus Con1tantinopolitana eoacta est sub Iustiniano Augusto saeculo VI. Prima ergo Synodus C P. contra Macedonium celebrata est anno CCCLXXXI. adeoque non sub Stricto , qui Damaso successit anno CCCLXXXIV. Patrum autem numerus fuit CL. Convocata igitur est sub Damaso ,& Τheodosio Magno Imperatore, ut videre est apud Natal. Alexandrum Tom. IV. Histor. Ecclesiast. Di fert. XXXVI. In hoc Concilio de Spiritus Sancti divinitate, & cum Ρatre &. Filio consubstantialitate , dogma adeo stabilitum est, ut Graeci Patres Spiritus sancti processionem veluti generationem quamdam consideraverint, nec gignendi verbo uti religioni duxerint, ubi de Spiritu Sancto agerent, ut Iate vir multis nominibus sub spiciendus Diovs Petavius docet, quod tamen alia forte de caussa etiam usu- venit. Hinc μονογεν , quum de Filio ageretur, ita accipiebant, ut non unigenitus , sed solitarie genitus hoc est , in sua generatione DIus , θ' ex Patre tantum, einsens, significaret , quod ex Patre immediate procedat , non ut Spiritus Sanctus per Filium . Quare non mirum si Andreas Cretensis audacium vocabulorum artifex in Homilia De Nativitate Deiparae, quam primus omnium Ang. Maria Riceius, ut alibi diximus, Graece ac Latine edidit, Spiritum Sanctum Filii j υγγενη adpellet, quod Interpres ad latinas

aures congenitum transtulit, iuXta Graecanicam Theologiam , & loquendi usum, adposite; sed apud nos

nimis insolenter, apud quos non tantum sententia ,

ut apud Graecos , sed ipsa loquendi ratione , Spiritus

Sanctus non creatus , nee genitus , sed procedens quamquam scholio adscripto criminatoribus omnibus Ob-- viam ivit. Alii viderint an eongenerem verti potuisset vocabulo nobis commodiori: nam ge us pro na

tura

179쪽

isyae, ubi de Trinitate agunt, Patres interdum accipiunt, uti ostendi Dissert. De recta Patr. Nicaen. Fide

i) Vel potius sub Damaso, ut ex Hieronymi Epistolis constat: ceterum non repugno etiam sub Siricio quaedam eiusmodi Hieronymum commentari potuisse de cuius laudatis laboribus consule egregie disserentes T IIemontium, & Nat. AIeκandr. Tom. IV. amno . Ecclesiis. Dieri. XXXIX. ut alios omittam.

A Nastasius, natione Romanus , ex patre Maximino so, sedit annis duobus, diebus viginti sex si . Hic constituit , ut qui careret aliquo membro non possit esse Clericiis . Hic Anastasius constituit , ut quotiescumque Evangelium recitaretur in Eccresia, Presbyteri, di Clerici , non st' derent, sed starent.

si Anastasius, Maximo. ij Anastasius, xxIT.

I Nnocentius, natione Albanensis , ex pa . tre Innocentio , sedit annis quinde cim , mensibus duobus , diebus viginti. Hie decrevit ' ad Missam pacis osculum dari. Hic etiam constituit , OIeo in usum infirmorum ab Episcopo consecrato uti , non Presbyteris tantum, sed etiam omnibus Christianis H. Hic constituit Sabbato ieiunium celebrari- , quod Sabbato Domi

180쪽

iunaverunt i ii . . Hic fecit ordinationes qua tuor per mensem Septembris 3 .Hic excommunicavit Arcadium Imperatorem is . Hu

ius tempore floruit s Romae nobilissimi Romani Euphemiani nomine filius, qui primus in Palatio Imperatoris fuit. Moritur. Romae hic Pontifex , di in coemeterio ad Ursum pileatum sepelitur , V. Kalendas

res Ritus in extrema Vnctione adhibitos habes apud Mabillonium Praefat. in Saeeul. I. Benedict. β. IX. . si Romae ieiunabatur Sabbato . vide Gratianti Disina. XIL . ' 3ὶ Anastasius , Decembris . Id quidem pertendit Baronius. sed contrarium evincit Tillemontius in Innocent. Art. v ' s) Deest Alexius , quod supplendum ex Martino . Ceterum de Sancto Alexio consule Titum- T. . d

ZOsimus , natione Graecus , sedit an

no uno mensibus iocto , diebus ivi'. gintiquinque. Hic constituit, quod servus nullo modo ,fieret Clerisus , S in Sabbato, sancto cereus λὶ benedi eatur . . Et ut nullus 'Clericus in publicu vpuderet, . si . sδὶ inlo-

SEARCH

MENU NAVIGATION