장음표시 사용
601쪽
commoda Noster ample recenset. Opus vero est ad haec praestanda, ut in loco libero, nullo adiacente muro, sepes ex arbusculis formentur, quae Optibnae Orientem respiciant, variis lineis, ius a distantia seruata, conssent, iisque per gradus altioribUS, ita, ut postrema linea, quae impetum venti ab Oe- casu accedentis excipiat, cum altitudine maiori, tum densiore ramorum foliorumque compage caedendo aeqvisita to u par se initis) anteriores lineas tueatur. In has sepes tempore quodam sereno matutino post pastum bombyces , postquam prima Vel
secunda vice integumenta sua deposuere, transferendae sunt. Hoc modo insessa ista firmantur, iniurias tempestatum facilius ferunt , foliis humidis non laeduntur : grando moros destruens bombycibus vel in domibus educatis, nutrimenta subtra hit et famem vix euitabilem infert; sed partim ia-ectura minor est, quia sumtus minores ante impensi sunt; partim satis multae adhuc bombyces superstites manent, quae Commode nutrimentum a Pa
ticulis soliorum, quae a grandine relictae sunt, Jhaurire queant. Tonitru tantum ratione mutationis aeris infestum est, quam igitur bombyces in libero aere versantes facilius inclusis ferunt. Animalia nociva, ratii , lacertae et aues ex passerum
ordine, facile abigi possimi. Denique bombyces
in libero aere nullis fere morbis obnoxii sunt, et folliculos sericeos multo excellentiores , quam ire domibus largiuntur. Praeterea sepium eiusmodiis potest esse vius, ut iisdem melius, quam aliis, campi et praedia includi possint, neque metuendum sit, eas domicilium aliarum erucarum fore. De educatione bombycum, et primo quidem p. de domo, ad seruanda haec insecta, donec folliculos configiant, apta eooonte e . Ea plantationi
602쪽
eentro collocetur, in loco sicco, paullum elatiore, placido Vberiorem descriptionem propter breuitatem exhibere non possumus; monemuS tamen , nimis magnam bombycum copiam Nostro aeque, ae Cl. RIGAUD Vehementer displicere; loco fenestrarum vitrearum chartam oleo imbutam adhiberi debere, valuis exterius applicatis; in sed is aeque, ac hominibus sumi ne exitiosum esse, somnum capere in interioribus eiusmodi conclauium. p. I 33. De ouulis bombycum. Impossibile est, eorum bonitatem ex characteribus externis dignoscere. Hiclo eum quendam ex Cl. RIGAUD excitat Noster, licet eundem non alleget, dari ouulorum speciem, cive vierge dictam , coloris lutei, non fecundatorum, ex quibus tamen bombyces excludantur, quamuis debiliores et ad propagationem ineptae: quod assertum, licet non ex propria, sed aliorum
tantum experientia, Cl. RIGAUD Contra Cl. Abbatem DE SAU VAGE defendit, et Noster quoque tamquam Verum asiuniit.) Inde necessitas apparet, sibi ipsi ouula ex exclusis phalaenis comparandi: quare de selectu in folliculis instituendo,
eum ratione bonitatis in uniuersum, tum ratione diuersi sexus, disseritur, moneturque, perpzram folliculos masculos cum femineis commixtoS asse vari. Ouula in lagenulis vitreis asseruentur, quarum orifipium non, nisi tenui tela ex filis urticae texta mustine) obtegendum est; harum lagenularum singula unciam ouulorum capiat, quarta parte vaCuaxelicta: postea pellibus, quae pro vestimentis in se Viunt, inuoluatur. Ouula, antequam ad exclusionem disponantur, vino immergere noxium est. Ouula in climate Gallico non, nisi per accidens degenerant. Singulare inuentum est Cl. CoΝSTANTIS C A STELLET ' , Optima ouula produci ex minimis/ folliculis
603쪽
folliculis, duplicibus cum aequali quantitate ops, morum folliculorum alborum utriusque sexus inter se commixtis, et phalaenis inde uilis congressis. De excludendis ouulis. Naturalis exclusio in pGallia locum non habet, nisi cum magna tempOris laictura aliisque non euitandis incommodis; methodus consueta, oua mediante calore lecti vel naturali corporis excludendi, itidem variis molestiis stipatur: optimum itaque est, in hunc finem caldariis eluveo, a variis iam auctoribus propositis, et iis quidem, uti Noster vult, portatilibus uti. De variis vitae stadiis bombycum, usque ad id pmomentum, ubi fila ducere incipiunt. Sollicite Cl. Auctor praescribit, quomodo insecta haec sub quaque periodo traffari oporteat, et curiose mutationes, quas ipsa subeant, recenset. Tertia integumentorum mutatio periculosissima esse solet et
plurimorum morborum mater: quare tunc attentione diligentiaque summa opus est. Mutatio vi fluS , quam tunc Cl. RIGAUD suadet, Nostro prorsus non arridet: concisio foliorum ipsi indifferens videtur, nisi ex eo momento aliquid lucri accedat, quod foliis ipsis multum parcatur. Folia vino conspergere superuacuum iudicat, licet fateatur, se hac in re propriis experimentis destitui. Uanus est metus, si bombyces iam in eo sunt, ut fila pducant illa montee , sonitum vel leuissimum eas asticere : siquidem capsula inclusae et in vestibus
portatae sonum adeo tympanorUm tormentorumque explosorum absque incommodo ferunt. De morbis bombycum. Multa horum insectο- prum quaternis istis integumentorum mutationibus pereunt: praeter hos morbos autem essentiales, alii accedunt accidentales, artificiali educationi fere adscribendi. Praecipuos eorum Cl. Auctor recenset, qui sunt l. tes possis, morbus iam ex flauo cutis co
604쪽
lore sub ipsa exclusione ex ouo conspicuus, et post
primam integumentorum mutationem languore et
appetitus defectu se euoluens, a nimio sub exclusione adhibito calore ortum dueens, medelae prorsuS' nullius. 2. La lazette, eiusdem forte originis, colore viri descente et spl en dente cognoscendus; animal crassius fit, incremento in longitudinem nullo; perpetuo margini tabularum inhaeret .appetitus Viget; certissimum signum est gutta liquoris flaue entis spissi, laminae traftili adhaerens, quae fere Circa mutationem tertiam obseruatur verum morbus hic, a prima aetate iam praesens , tamen saepe ad Suartam usque mutationem protenditur); curatio itidem nulla. 3. L s gaunes, Vera hydropis spezies, ab aere nimis calido et inquinato prosecta; qui humores expandit et transpirationem impedit; color cutis est saturate citrinus, annuli manifeste turgent, corpus molle est, debile, et valde foetens ; morbus itidem in curabilis, nisi aer renouari et igne, vegetabilibus quibuscunque nutrito, siccari queat: huic soli maxima saepe latctura in cultura bombycum adscribenda est. φ. Ler musiadins in ca fur Noster vocat iisdem causiis adscribendus morbus, iisdem etiam symptomatibus stipatus , quam pra*cedens, eo tantum discrimine, qu0d prior frequentissime inter tertiam et quartam mutationem 3CCedat , hic vero tunc demum, quum bombyces filis ducendis proximae sunt. Nullum auxilium ex iis negligendum est, quae aerem depurare et animal culorum fibris tonum amisium restituere valeant: immersione in aquarii frigidissimam usus est. Frequentissime uterque horum morborum soliis, nimio succo scatentibus, adscribendus est, qualia ab arbori
P. I 79. bus insititiis proseruntur. Ex variis summigiorum generibus parum styracis optimae prunis in medio conclaui iniectium Nostro optime in casibus urgentibus
605쪽
tibus et sub diuturniore iniuria tempestatum satisfecit. Optimum autem in genere est, iis omnibus, quantum quidem fieri potest, supersedere, et puritati potius alio quocunque modo studere. De P. ISI.nique varia monita de cautionibus in colligendis asservandisque foliis obseruandis subiunguntur. De variis artificiis, quae requiruntur ad fila se, p. I 8 .ricea e folliculis texenda eademque ulterius praepa Tanda: quum ea non adeo ad institutum nostrum peditinere videantur, verendumque sit, ne ipsa lingua latina obscuritatem quandam lectoribus sit paritura, nihil nunc addimus, nisi, utilius esse ex folliculis re, p. 187.
centibus fila ducere, quam ex siccatis: hoz autem, cum in maiori eorum prouentu euitari nequeat, Optime exsiccationem ardore solis praestari; calor
enim fornacis saepe primum stratum folliculi assicit , et substantiam gummosam nimis duram reddit, quae Contra vapore aquae feruidae nimis resoluitur. Ne ratii atque insecta folliculos asseruan- P. I98. dos infestent, illi per duo vel tria minuta saturato
decocto col0cynthidis immitti et postea in sole
quantocius siccari debent. Subiunctum est edit hum Regis Sardiniae, Au p. 234 .gustae Taurinorum I 72 promulgatum, de ratione tractandi serici, quod hodienum a Pedemontii incolis strenue obseruatur. Ultimo loco rite- P. 2 6. xi 0res quasdam reflexiones super argumenta in hoc libro pertractata proponit, monetque, productionem nouarum specierum bombycis uti possibilem, sic dignam esse, quam academiae ciuibus suis proponant praemiis condecorandam; ossicinas maiores, regiis licet priuilegiis munitas, vere nocere culturae per totum regnum extendendae, quod
et de aliis opificiis v. c. conficiendis telis gostypinis, laneis, linteis cet. Valeat, et priuilegia eiusmodi similia esse forfici aureae, qua alae aemula tionis
606쪽
tionis rescindantur inde stupendum pretium series Gallici derivandum esse, quod semper Italicum superet; qua denique ratione his incommodis, qui summam imperii tenent, mederi queant. III.
Memoires sur la culture dii murier blanc, et lamantere d'elever les vers a Bie a la Societe Royale d'Agriculture de Lyon, par M. ΥΗOME de la menae Societe. Premiere Pgrtie; dans laquelle on trouvera les instructions necessatres aux Iardiniers potaria culture de cet arbre, depuis te semis jusquae ala cueillette de ses Duilles; Augmen
dre plus propre a l'education des vers a sole, avec des remarques sur te tirage des soles, lamantere des les connoitre, de les filer et de tes
Pagg. 37S. sine praefatione et indice. Se- conde Partie; dans laquelle on troUVera tolli ce qui est necessatre potar parvenir a lamellieure education des Vers a sole ; et des Remarques sur te tirage, te moulinage, et la preparation des soles ibid. Eodem anno. P/gg. 36o. sine praefatione et indice.
Commentarius de cultura mori albae, modoque bombyces educandi, lectus coram societate regia agriculturae, quae Lugduni floret, Ausectore
607쪽
ctore Cl. THO ME . Pars prima et secUnda. Accedunt alii commentarii complureS eiusdem argumenti. ollectionem hanc non Cl. THOME/, uti ex titulo videri posset, edidit, sed ignotus quidam nobis, qui librum illius, aliaque aliorum auctorum scripta minora, eaque partim ex diariis physicis oeconomi i Sque excerpta, nunc recudenda curauit:
qua in re optandum fuisset , ut et tabulaS aenea Spassim OCCurrentes , quarum explicatio hinc inde traditur, adiunxisset, partim allegationes paginarum ad hanc ipsam editionem disposuisset, quae sane res multum incommodi, quod iam in lecturos redundat, leuatura fui siet. Sed nunc paueis, quae in hac collectione contineantur, indicabimus. I. Commentarius Cl. THOME de modo bom P. I.
byces educandi, ex eodem libro , quod superius allegauimus , depromtus, in i 2 3 quaestiones iisseque subiunctas responsiones diuisus, quem primum anno 1763 publici iuris fecit, iteratisque vicibus xecudendum curauit Cl. Auctor. Hae quaestiones lassicientem instructionem praebent, quid in cultura bombycum peragi oporteat, licet distiteri non
possimus, ordinem argumentorum propositorum non semper accuratum satis seruatum esse. Pauca quaedam ex iis adducamuS. Incongruum est, sol- p. 2 6.liculos cultello aperire, quo ad alia opificia utamur: phalaenae enim tunc egredientes oua deterioris conditionis producunt. Caldariorum con, p. 48. structionem , quam ipse summe proficuam inuenit, proponit Cl. Auctor, in nonnullis momentis ab inuentione aliorum recedentem. De eius senten- p. 63. tia, quantum ad mori sylvestris vel insititiae solia attinet, superius iam vidimus. Foliorum conci-Ρ. 69.siondina
608쪽
sionem, quamquam eX Coniectura tantum, minus p 7Q conuenientem putat. Eit quaedam bombycis species, quae non, nisi tribus vicibus integumenta mutat: quae vero cum in Gallia plerum quo pereat,
vel solliculum iusso minorem ac debiliorem prae p. 8Q. beat, prorsus reiicienda est. Quod ad suiu migia pertinet, idem fere de iis iudicium fert, quod su-
P. II O. pra ex Cl. D U B E T excitauimuS. Cl. Abbas D ESAU VAGE accurate oculos bombycis descripsit, numero duodecim , in duos paruos glomerui OS, quorum singulus in duas lineas dispositus basi maxillae a latere insidet, collectos: tamen animal Culum, ut omnia alia ex phalaenarum genere, tend- P. II S. brarum amantissimum est; et eadem de causia damnum nullum a muscis metui debet, quippe quae P. 129- claram semper lucem appetere solent. Folliculi duplices vix umquam obseruantur , quum bombyces in aere libero educantur , ideoque maiori tantum earum quantitati in uno loco conclusae adscri-P- , 3 bi debent. Ad exsiccationem folliculorum vapore in aquae bullientis conuenientissimum iudicat, caloris tamen solaris, quo Cl. DURET Vtitur, prorsus nulla mentione Dicta , et descriptionem modi procedendi, quem Cl. VILLARS societati regias agriculturae Lugdunensis Communi Cauerat, inuentaeque hunc in finem fornacis, inserit.
ius itidem superius iam mentionem fecimus. p. λψQ- . 3) Annotationes su per hunc tractatum ab anο-nvmo quodam factae, qui sub nomine incolae tractus Cena menti latet, et ipsum acriter satis perstrin-P- QK- git. Ouula antequam a panno. in quo ph laenauea collocauerunt, detergentur, vino pauco adspe gere, suPeruacuum atque adeo noxium iudicat; solus
609쪽
lus enim usus in eo consistere posset, ut substantia gummosa, quae Guula panno agglutinat, facilius
soluatur, quod tamen aqua meliuS praeparet Ve' rendum autem tun C esset, ne humiditas ouulis faciis mucorem Contrahat: spirituosam praeterea quali- istiem Ouulis Certe noxiam futuram. Folliculi duplices, ex quibus Cl. R I G A V D ad mentem Cl. C ASYE .ET, Vt superiuS retulimus, elegantiora oua
exspectat, huic fini numquam respondere post uni.
Pari etiam modo phaenomenon bombyciam, ex ouis non Decundati S enatarum, naturae repugnard pu tandum est. Superfluum, Ouula ante exclusionem
vino immittere, ne eam quidUm ob caussam, ut inutilia supernatantia reiiciantur. Exclusionem adiuuans calor, qui ab igne accenso proficiscitur, tamen multum praestat eo, qui per lectos vel calorem naturalem hominis essicitur.3. Noxia methodus Oua excludendi , et annotata quaedam super incommDda, quibus priores laborant, ab anonymo quodam . Speciem quandam corbis ex viminibus salignis textae proponit, in qua ouula pannis inuoluta reponantur; et modicus ignis substernatur. . Ad eundem finem obtinendum Cl. Abbasso V MILLE fornacem quandam proponit, ope iam
padis , in qua ellychnium libere fluctuet, quales intemplis esse solent, calefaciendam. s. Membrum quoddam societatis agriculturae, D '), varia de hac methodo monet, ad quae s. Cl. So V MILLE respondet, et eiusdem ac curatiorem deseriptionem usumque sistit. T. Annotata quaedam utilia de serico et bombycibus, auctore Cl. Abbate CODDE. Examinantur caussae, cur cultura serici in Occitania et Provincia a longo iam tempore langueat 3 suadetur, ut
610쪽
loco ouulorum Italicorum, ea vel ex propria bombycis patria, China, vel si hoc quoque fieri non possit, saltim tamen ex Hispania inprimisque ex Valentia depromantur; variique errores in hac cultura vulgo committi soliti arguuntur. 8 Super haec Cl. so V MILLE suas cogitationes profert, inprimis dissicultates demonstrans, quao necessario coniunctae es e debeant cum apportatione ouulorum ex adeo remota regione.
9) Consilium educationis bombycis in insula
S. Dominici constituendae, propositum a Cl. BREVE T ; quae iam anno 169 idea fuit summi status administri DE PONT CHARTRAIN: ad eamdem excitare deberet exemplum Anglorum, qui in Carolina meridionali et Georgia iam per plures annos bombyces colunt. In hac ipsa memorata insula mori species crescit, aliis nunc operibus manuariis inseruiens, quae vel ipsa bombycibus nutrimentum praebere posset, vel insitione mori albae huic usui accommodari. Oua Carolina suppedi
IO. Supra memoratus tractus Cemmenii 4ncola hoc propositum ulterius persequitur, et sub finem remedia aduersus sormicas et ratios adlibbenda subiungit. II. Epistolata. TREILHARD ad Cl. DE MASSA C Obseruata quaedam continet de bombycibus ex ouis protinus, postquam ea phalaenae posuerant, exclusis: Cl. tamen DK ΜASSAC inde parum commodi exspectandum putat, partim quod eiusmodi bombyces breui sint degeneraturae, Paditim, quod mori foliis secunda vice protrusis spoliatae nimium inde detrimentum capiant.1 a. Epistola CI sovΜ1LLE ad societatem regiam agriculturae, quae Turoni est, de exclusione