Disputatio medica inauguralis de pneumonia : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Georgii Baird, SS.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : necnon amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae facultatis me

발행: 1799년

분량: 236페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

Longius etiam processerunt quidam; discrimen enim pleurae diaphragma tegentis inflammationem inter partemque illam quae costis adhaeret, instituendum esse existimarunt: hocque facto, signa diagnostica quibus omnibus in casibus internoscere possent medici utro morbo laboraret aegrotus, indiCarunt : illi nomen Ρaraphrenitidem, huic pleuritidem, indiderunt; et inflammatio substantiae pulmonum parenchymatosae apud hos scriptores Ρeripneumonia die a fuit. Clari T. CULLEN Us, aliquid,'' ut ipse dicit, se opi-

nionibus et consuetudini medicorum Con- cedere volens, V in Nosologia sua, Opere re-

vera utilissimo, Pneumoniam in Peripneum Oniam et Pleuritidem divisit: sed pollea, in libro cui titulus est, Firsi Lines of the Ρractice of Ρhysic, has divisiones ac distinctiones utpote vanas inutilesque repudia- 'it, Omnesque sive pulmonum sive pleurae inflammationeR

12쪽

flammationes sub genere Pneumonia rectgcomprehendit, signorumque inusitatiorum ex rebus minus generalibus provenientium, nullam rationem habuit; quippe nec sedem morbi accurate demonstrent, neque, si haec vere diversa inveniretur per inCisionem Cada-Verum, symptomata, pro sede morbi diversa, multum variari, Constat; sed quod ad rem maxime pertinet, ratio medendi nulla ex Parte his distinctionibus mutatUr. Inflammatio pulmonica, utcunque diversa 1edes fuerit, sive pleuram omnibus in plicis ac duplicaturis, sive partem solummodo quandam assecerit, sive denique substantiae pulmonum inhaeserit. signis sequentibus insigni

13쪽

Pyrexia; dolore in quadam thoracis' parte ; respiratione dissicili; tussi.

INCIPI Τ ut plurimum frigoris sensu,' cum rigore et horrore ; quae breVi, Calore, magnasti, inappetentia Cibi, pulsu citato, aliisque pyrextae symptomatis, eXCipiuntur ; quae interdum eo ingraves Cit, ut Cephalaeam ac delirium inducat. Haec signa aliquamdiu facile prius observari possunt quam pneumoniae propria ulla fere Cernuntur; alia8 autem, prima etiam inter signa dolor thoracis, spirandi difficultas tussisque obserVantur. Dulor lateris saepe admodum pungen9 Ct acutus, interdum violentissimus paucis horiscvadit.

14쪽

evadit. Haud raro tamen profundus est ac obtusus, et de sensu ponderis potius quam doloris cujusvis quaeritur aeger qui plerumque uno in loco fixus haeret, nunc ab una parte thoracis ad aliam propagatur, et nUDC, uno latere relicto, in altero sentitur : hunc in modum, aliis alias partes, plerumque autem latus alterutrum occupat; prae Caeteris vero circa mediam sextae septimaeve lateris

costae longitudinem sedem frequentissime sibi delegit; ac etiamsi instammatio magnam per superficiem sese extendat, de dolore hoc in

loco maXime Conqueritur aeger, quia hujus partis motus inter inspirandum praecipue augetur. Dolor autem, Ut antea innuimus, locos alios alias saepe occupat, prout morbus

hac vel illa parte thoracis insederit, vel in una magis quam alia saevierit; sed quacun- que in parte fuerit, sive anterius posteriusve, sive alterutro in latere, sive denique in ima Parte

15쪽

DE PNEUMONIA.

parte thoracis, ita ut aliquod viscerum abdominis inflammatum simulaverit, aegro inspirante aut tussiente semper augetur hincque spirandi disticultas quae hunC morbum nun

quam non Comitatur.

Spiritus pro violentia doloris plus minusve dissicilis; dilatatio enim pulmonum justa edimpeditur, dolor hac saltem adeo augetur, Ut aeger quam minimum aeris possit inspiraret conetur : hocce signum per totum morbi decursum perdurat, aC interdum eo ingraVescit,l ut facies intumescat atque livida evadat: l magis minusve urget pro Corporis possitu, etl aegrotum fere maxime lacessit quando in latere as dicto decumbit; sed decubitus in utrumvis latus dissicilis plerumque ObserVatur,l aegrotoque spirandi libere tantum copia est quum in dorsum jaceat, neque haec semper

16쪽

Hunc morbum semper Comitatur tussis molesta, quae initio sicca, postea humida evasura aliquando cruenta ; haud raro tamen ab eXordio humida contingit: mucus qui rejicitur, Colores Varios, Ut albidum, flavum, vel etiam viridem, et sanguine tinctum, ostendit; cras sitiesque ei diversa est. Tussis revera maXimam molestiam aegro facessit; Caetera enim symptomata dolorem imprimis ac disticultatem spirandi intendit, et aegrum immaniter torquet, et somnum per plures dies noctesque Pror8us adimit.

PNEUMONIAE TERMINATIONES.

I'NEUMONIA, ut reliqui morbi inflammatorii, resolutione, suppuratione, Vel gangr3 na, terminari potest. Finem autem, nimi-

17쪽

itim effusionem, sibi propriam habet, quae, pulmonibus inflammatis, in cellulas bronchiales sit, et sic fui socationem statim producit,

vel pleura solummodo affecta in Cavam tho racis universam fit effusio; hincque oritur morbus cui inditur nomen Hydrothorax. Etsi inflammatio pneumonica resolutione sponte interdum finiatur, huic tamen nun quam fidendum est ; morbus enim fere sem-

per remedia enicacissima et praesentissima postulat. Profluvium sanguinis ex naribus Vel venis haemorrhoidalibus, primis mali diebus eVeniens, dicitur morbum solvisse. Alias haec terminatio, di arrhaeam biliosam, aut uri nae turbidae profusionem sedimentum Copiosum deponentem, comites habet: sudor Calidus ac profusus, quique per totum Corpus diffunditur, hanc etiam aliquandb Comitatur post quem pulsus minus frequens CVa-

18쪽

DISPUTATIO MEDICA

dit, Calor Corporis minuitur, ac caetera signae pyrexiae paulatim evanescunt. Stipatur etiam, etsi rarius, eruptione Cutanea erysipelatosa, seu parvulis ulcusculis phlegmonod eis Variis in partibus Corporis. Frequentissime autem, hanC terminationem Comitatur vel Praeit expectoratio plena muci viscidioris et subflavi, quique facile eXcreatur et sine tussi dolente : tussis nunc lenis evadit, facile spirat et dolore fere penitus Caret aegrotus.

Facile intelligitur qua ratione hae OVacuationes, Criticae dictae, pneumoniae finem feliciter imponere possunt: harum autem aliae potius inter symptomata, quippe resolutionem quadanterius locum obtinuisse demonstrantes quam causae ipsae ejus existimandae sunt. Pneumoniae

19쪽

Pneumonia hoc modo intra septimanam

primam saepe finitur; saepius tamen usque ad secundam producitur morbus aC si, malo perstante, quidquam remiserit ac iterum impetum redintegraVerit, usque post tempus multo longius morbus resolvi potest. Si tamen spatio temporis jam dicto perstiterit, nec quicquid remiserit lymptomatum violentia; si dolor, sine expectoratione qualibet, adhuc permanserit, vel si expectoratio jam incepta nunc substiterit; sique cum difficultate adhuc spiraverit aeger; tunc, remediis idoneis olim adhibitis, in suppurationem morbum abiturum esse suspicandum est. Si haecce terminatio jam inceperit, rigoribus partibus in variis Corporis, neCnon sud Tibus circa collum atque pectus frigidis et Viscidis, corripitur aeger ; quae nobis etiam .emissione doloris, urgentibus dyspnoea et

tussi

20쪽

DISPUTATIO MEDICA

tussi, de gravitatisque sensu potius quam dolore Conquaerente aegroto, innotescit. Si apostema in cellulas bronchiales suum pus statim estuderit, haud sine causa metuenda est sust catio subitanea ; attamen saepe e pulmonibus superVenit expectoratio purulenta, phthisisque Iethalis, hectica luctuosa comitante, scenam ConCludit. Ρneumonia in gangraenam abiens, aegrum e medio semper tollit; haec terminatio aliquando effusionem sodalem sibi adjungit ;effusio vero sine gangraena saepe Contingit. Signa quae hosce duos fines insigniunt, tantum similitudinis inter se habent, ut ea dignoscere Vix ac ne vix quidem possent medici. Haec sunt remissio doloris, tussis fere

cessans, dyspnoea gravissima, sputa interdum

diversi coloris, saepius atra, striisque cruentis interstincta, quaeque odorem ingratissimur

SEARCH

MENU NAVIGATION