Disputatio medica inauguralis de pneumonia : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Georgii Baird, SS.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : necnon amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae facultatis me

발행: 1799년

분량: 236페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

exhalant. Mortem appropinquantem praeeunt pulsus debilis, frequens et intermittens, vultus moestus et liVidus, aerque raucum faucibus sonanS.

Si symptomata huic morbo propria, a ΠObis jam recensita, accuratius Considerata fuerint, eum inter aC quemVis alium tanta .intercedit dissimilitudo, ut ab omnibus aliis facile dignoscatUr.

Dolores laterum, musculos intercostales occupantes, spiritu dissicili etiamque tussi aliqua stipatos, interdum offendimus. Primo intuitu hi medicum minus peritum fallere, proque inflammatione pleurae pulmonumVeab eo censeri possunt. Facile tamen internoscendi

22쪽

noscendi sunt; nullam enim affectionem generalem in Corpore producunt, et Vel a spaLmo vel a rheumatismo oriuntur. Nisibus violentis, nimirum Currendo, saliendo, magna pondera eleVando, Vel quidvis aliud agendo quod musculos, qui respirationi inserviunt. nimis eXerceant, saepe induCuntur. EOS praecedunt nullus horror, Calor solito major, sitis, aliudve signum febrile remediis externe applicatis, scilicet, rubefacientibus potiusve emplastro vesicatorio, facile Cedunt.

Qui affectibus hystericis et hypochondria- eis laborant, doloribus laterum quibusdami

liisque saepe admodum acutis, Vexantur. Sanguinis detractio Copiosa aC repetita, quaelipneumonicis prodest, his sine dubio multumat noceret. Ab Equite JOANNE PRINC LE, me-s dico peritissimo, observatur That to this h kind of flatulent stitches every person ibi liablel

23쪽

Carditidis

24쪽

Carditidis symptomata fere eadem esse ut in pneumonia olim a VoGELIo observatum est ; cujus etiam in sententiam ivit CULLENUS. Inter pneumoniam Vero et Carditidem,

hoc maxime interest, quod in hac symptomata Omnia graviora sunt, et adsunt anxietas permagna, pulsus inaequalis, palpitatio et synCOPC. Pneumonia interdum a hepatiti de dignos Cenda ; nam dolor ad partem inferiorem lateris thoracis dextri sentitus hepat itidem adeo simulat, ut pro ea facile haberi possit

sed hoc in casu, quae inflammationem hujus visceris insigniunt, absunt indicia; hac ratione igitur, discrimen inter duos morbos instituere, haud disti cile erit. Imprimis nota tu dignum est, in pneumonia abesse dolorem, in hepatitide fere semper prassientem, ad claviculam et summum humeri dextri ; nec adeste

25쪽

DE PNEUMONIA.

17 esse vomitum, singultum, ac istum Colorem faciei flavescentem, quem tum SAUVAGESI Ustum SAGARUs, hoC malo definiendo, inter

symptomata, forsitan recte, posuerunt.

Quantum ad splenitidem attinet, falli potest solummodo medicus, ubi dolor ad imamaC posteriorem partem lateris sinistri pertinet.

Hoc viscus autem inflammatione aCuta raro assici, saepe autem tumore duro non dolente, arbitror; sique inflammatione acuta UnqUam tentetur, qUae Cam Comitantur nulla adsunt propria symptomata, exceptis dolore partis pressione aucto, aC pyreXia, qtiae Codem modo ac praeumonia ad amussirn Curanda.

Quo gastritis a pneumonia distinguatur, commemorasse susticiat signa huic propria, nempe, Anxietatem, in epigastrio ardo- rem et dolorem ingestis quibuslibet auc-

26쪽

DISI UTATIO MEDICA

18 tos, vomendi Cupiditatem, et ingesta proti

nus rejecta, singultum.

ME DI cIs istis, qui hunc morbum rari stimum esse nobis persuadere Volunt, minime credendum est: si huic enim sententiae assentiretur, multum detrimenti eXinde oriretur, utpote in morbo, qui remediis validissimis eget, quique periculum fere semper magnum minitatur, ad praX in debilem ac inertem, et ad debellandos tales hostes feroces nequaquam idoneam, perducturae. Egrotus interdum moritur intra dies tres quatuorve a primo morbi impetu; saepius Vero mitior est, ac fortasse tolli videtur:

praesidiis

27쪽

DE PNEUMONIA. 19

praesidiis tamen valetudinis bonae neglectis, cito redit, et ingravescit, VireSque noVAS DAC-tus finem vitae tandem imponit. Hominem interdum magis adhuc insidiose aggreditur, lenemque potius Catarrhum quam PneVmOniam simulat; adeo lente ingravescentibus symptomatis, ut dies ante oc favus decimusVepraeterierit, quam medicus arcessitus fuerit, quumque omnia symptomata eo violentiae jam processerint, ut de vita aegrotantis actumst. Ubi vero morbus rite ac tempestiVe trAC tutus fuerit, et ubi usque ad septimanam ianam vel alteram symptomatis lenioribus perstiterit, exitum faustum sperare licet. Falso a quibusdam censetur, resolutionem post hebdomada primam non fieri; sed rebus ita seschabentibus, suppurationem non eVitari posse. Si prognosim nostram accuratam ess Vollamus, rationem symptomatum violentiae,

quam

28쪽

DISPUTATIO MEDICA

quam diuturnitatis morbi, potius habere de

Si perquam szavit pyreXia, sit eXinde eXOrta fuerunt Cephalaea et delirium, malum est si pyreXia Vero, per totum morbi decursum, lenis fuit, mitiorve indies evadit, bonum tunc enim vim febris et inflammationis diminui, et demum aflectionem pulmonum ipsam cito submotum iri concludere licet. Dolor fixus et acutus spiritum plenum liberumque impediens, in lubrico aegrotum uersari testatur periculum forsitan majus adhuc minitatur dolor una eX parte ad alteram tendens, Vel, uno latere relicto, sedem in altero figens; hoc enim malum ingravescens, uleoque valde periculosum, indicat. Prognosis etiam aeque infausta est, quum dolor.

dissicili respiratione comite, Unam Partem profundus

29쪽

profundus atque obtusus rodere pergit: etsi tamen abfuerit dolor, statim ex re tam fallaci spem de eventu felici fovere non licet; gangraenae enim insanabilis, jam praesentis, signum est, aC praenuncium morti8. Inter signa mali ominis, tussis sicca ac violenta semper recensenda : si illa eXpectoratione libera ac facili prius comitata fuerit, postea autem sicca ac dura evaserit, nulla res infelicior quidem accidere potest; tale enim signum fere semper subsequuntur coma, subsultus, lethumque. E Contrario autem, st

tussis ab exordio fere, sputo facile et copiose eXCreato, praesertim sanguine tincto, stipata tuerit, hoc felicius nullum signum inveni

tur.

Rationem

30쪽

DISPUTATIO MEDICA

Rationem imprimis spiritus dissicilis ha bendum est; quo dissicilior enim hic, edmajus periculum, ideoque etiam infaustior debet esse prognosis. Si eo procedit, ut nisi

Positura erecta spirare, ac tunc etiam dissiculter, nequeat aeger, malum; si sudores frigidae e Capite aC Cervice tunc etiam fluunt, ite rum malum ; si, postremo, facies intumescit, vultusque fit lividus, pessimum est omnia enim haecce signa in propinquo esse mortem testantur, quippe sanguinis Congestionem Caput Versus, sanguinem qUe pUlmoneS, morChaud justo, pertransire, neC mutationem Chemicam, aeque ac in Valetudine bona, inter inspirandum subire, demonstrant. Quae symp-

tomata, denique, morbum resolutione finitum iri indicant, haec omnia eXitus felicis, quae Vero ad suppurationem, gangraenam, Vel ad effusionem

SEARCH

MENU NAVIGATION