장음표시 사용
91쪽
fuerit, dispendi vel deleri: Membran E enim pars eXterna, simul ac corteX striatus perficitur, in ejus superficie substantiam deponere incipit; tam ab osse, quam a cortice striato diversam ; osse multo duriorem atque fragiliorem, sed minus duram atque fragilem, quam CorteX striatus. Diversi quoque Coloris est, et facile ab utroque distin guenda. Quoniam superficies corticis striati ibavis est, ei firmiter adhaerere non potest; igitur dedentibus animalibus tenellis, quum hi dentes, humoris dissipatione, nimis aridi facti sint, facile
in squamas abit. In animalibus autem magis grandaevis, haec substantia, omnes convolutiones laminarum eXternarum Corticis striati, eXplet; et aliquantum ulterius progreditur ; adeo ut superficiem, qua Cibus teritur, magna ec parte efficiat. HOC tempore, adeo multo magis solidata est, ut
difficulter a cortice striato separari possit: Non solum tegit eam dentis partem, quae per gingiVam apparet; Verum e fiam eam, quae in prasepiolo latet, ipsasque interdum radices'. Saepe in superiori cor-
92쪽
ticis striati parte deponitur, priusquam partes inferiores ejus laminarum externarum craesalli indolem induerint. Hujus substanti se quam, distinctionis Causa, crustam petrosam nominare mihi liceat ;) usus esse
videtur dentium latera aequalia reddere ; et, ne cortex striatus diffringatur vel nimis cito deteratur, CaVere. Superficiem qua Cibus teritur, ampliorem et magis asperam facit. Namque non seque Cito aC pars ossea, sed quam corteX striatus citius deteritur. Interdum molares sub gingiva,&C. tam diu manent, ut C Va, in quae membranae ad Corticem striatum formandum descenderant, Crusta petrosa pene expleantur. Plerumque tamen haec Cava,
animalis cibo, dentium inter manducandum frus iis, vel fabuli, et argillae particulis, replentur. Haec substantia adventitia prorsus spongiosa, teX-turaeque et Coloris a reliquis partibus diversi, manet f. Hoc valde insigne est in ovium dentibus,
quorumi Tab. V. Fig. io. b. b. b. F. D. b: et F. I 2. b. b.
93쪽
quorum cava partiCulis graminis, argillae, &C. replentur.
Alii, nec parvi momenti, usui inservire videtur crusta petrosa: quum enim magna pars Corticis striati dentis, ut supra dictum est, in maXilla lateat; quumque ei membranae adhaerere non possint, neque aliter CirCuitus per praesepiolum fieri possit; deponitur Crusta petro1u, Cui adhaereant, ne praesepiola laedantur. Substantiam huic similem in molaribus elephantis, rhinocerotis, &C. etiamque in molaribus leporis. &C. observavi. Crusta petrosa, pro substantia aliena, haberi non potest; nam deponitur, ut supra diXi, priusquam dens gingivam penetrat. In equo, molarium formatio a bovis molarium formatione, magnopere differt; processus enim addititii in iis non conspiciuntur F; maxillae superioris molares tamen ab iis, inferiori propriis, valde diversi sunt: nam tertia parte latiores sunt; nempe ut lateralima illarum motu Contra eos melius Cibiam terant. Quod quidem in omnibus animalibus
94쪽
graminivoris observandum est. In dentibus vero maxillae inferioris membrana non adeo profunde descendit; hinc sulci inter mucrones, siVe apices, non adeo profundi observantur ; et dum mucrones ipsi, eodem fere tempore ac interstitia Conteruntur: inde fit ut tunc Continua corticis
striati linea dentis superficiem superiorem desiniat; parte tantum Oi a C tium occupante Crusta vero petr sa circumsusa. Tamen propter maXillae inferioris motum lateralem, inter manducandum, diversi eorum mucrones universae dentium superiorum superficiei applicari possunt.
Membrante tamen in frontalibus equi dentibus ad quandam altitud nem descendunt ; et per cava, quae ab illis relinquuntur, eorum arratem equisones determinare videntur ; scilicet detritis prominentiis internisque corticis striati laminis. Hoc quidem illis iam bene notum est, us cavis naturalibus detritis, alia arte forment ; et compositione resinae et argillae, ad imperitos decipiendos, eXpleant. Sed is c dolus, si anima lucriatur an lamina corticis striati ad cavitatis marginem sit, necne, facile dete-
95쪽
gettilus est. Mirum forte videbitur, equis in ambabus maXillis quadraginta esse dentes; femininis
vero solu1nmodo triginta sex : namque his cuspidati deficiunt; quamvis enim eorum rudimenta in maXillis formantur, raro si unquam erumpunt; aUt si
erumpant, sicut jampridem observavit immortalis Buppo N, minimi, vixque distinguendi, sunt. In bobus utriusque maxillae molarium structura eadem est . Quoniam in hisce animalibus nullidentes frontales adsunt in maxilla superiori, dentium in inferiori acies discindentes quam maXime acutas esse oportet. Membranae igitur in eorum partem osteam non descendunt; sed eodem modo ac simplicissimi dentes plerumque formantur. EUSTACHIO bene notae sunt res plurimae huc spectantes; quae etiam hodie admodum mirabiles ducuntur. - Humanorum ' inquit, dentium sedes est extremus tantum utriusque maxillae ambitus ; quamquam multis belluis, sicut fere cunctis piscibus, palatum quoque ac lingua, et nonnullis aliis venter pro sede sunt ; et quae ruminant, Ut ana- tomici
96쪽
tomici omnes scribunt, in seriorem tantum ordi- nem dentium habent, quod tamen non ita intel- ε ligendum est . ut quispiam hoc sermonis genere deceptus putet, eas superioribus dentibus pror-
ς ε sus carere, sed illis tantum, qui ad labrum per- ῆς tinent. V Iterum in pagina quinquagesima sexta, ad animalia ruminantia alludens observat. Quo--- niam in his animantibus duo molareS plerumque,
ac etiam tres, et non raro quatuor Conjuncti oc-
currunt, ideo natura sagax, ut singuli horum με dentium mutuo consentirent, trans Uerso forami- ne osseum interstitium incidit, per idque mate- riae viscosae ceu surculum ab altera concavitate in proXimam trajecit: unde sit, ut absoluto den- ρε te, ab humore cibi media haec concavitas, quasi atra fuligine aspersa, obscurior appareat. Quum omnium dentium, quorum mentionem secimus, puncta a cortice striato obducta, larhinaeque inter sese conjunctas fuerint; manifestum est, prout cortex striatus a pCnctis deteritur, materiam osseam nec sario inter laminua apparere, ut in diversis figuris repraesentatur. Hinc in sigura duodecima
97쪽
decima delineatur crusta petrosa eXterne, deinceps cortex striatus, intra quem Videnda est pars ossea, et adhuc magis interne altera lamina corticis striati, in centro observanda sunt cava, a cibi detritione, e . repleta. In descriptione Tab. XIV. fig. 19: Nat. Hist. D. J. HUNΥΕn sequentia habet verba,
The enamel passes through the whole tengili of the tooth ; the en amel is represented by the
ς Whi te lines Whicli are penniform. In tantum errorem D. HUNT E incidisse mirum mihi videtur ;nisi a sectione in Tab. s. iig. 7. c. ubi corticis striati laminae inter sese tam denis sunt, ut, primo aspectu, penni formes Videantur : sed, Quum propius inspiciantur, laminae osseae inter eas videntur, in quibus corticis striati fibrae collocantur. Figuras, quae a D. HUNTER delineatae sunt, ab eXemplaribus imaginariis desumptas fuisse, ferme crediderim ;nam quocunque modo dentis sectio fieret, aspectus prorsus diversus foret.
Circuitus, fibras, finesque corticis striati in lig. 7
et II accurate repraesentavi. Ad superficiem, quateritur cibus, sibrae directione inclinata sursum a
98쪽
scendunt: unde fibra tota non sinul abrumpitur, ideoque dentes diutius durant. Dente horum animalium discisso, ad corticis striati et partis osseae junctionem, observatur, pulchra argentea linea, quam in fig. II. repraesentare conatus sum.
Prout horum dentium superscies deteritur, radicum additione, et praesepiolorum repletione, donec omnes corticis striati laminae delentur, emergunt.
Detritio eorum nonnunquam valde irregularis est. ΕXemplum vidi, ubi maxillae superioris dens, prope digitum caeteris inferius, prominebat; viamque inter dentes inferiores sibi effecerat. Nonnulla mihi exempla sunt minus insignia, quae multum molestiae et injuriae facesserint, necesse est et quibus oneratione idonea forsan occurri potuisset. In omnibus animalibus, quae examini subjeci, dentium deciduorum et immutabilium nexum ei' qui in corpore humano sit, similem observavi. Iis animalibus, qui dentibus, ut instrumentis acutis
UtUntur, aut ad dura corpora secandum, aut radendum,
99쪽
dendum ; qualia sunt castor, sciurus, vel selex, duo sunt incisores in maxilla superiori, totidemque in inferiori, qui huic usui apprime inserviunt. Quum inferiores praecipue rodunt, hi superioribus fere duplo longiores sunt. Sane, majorem maxillae partem, a symphysi nempe ad processus coronoidei utriusque radicem, occupant. In sciuro, e. g. in maxilla inseriori, forma semicirculumessiciunt; atque in eorum concavitate, vel inter eorum apices et radices, collocantur molares'. In ma illa superiori incisores magis curvati sunt; neque tam longe quam anteriores molares extenduntur. Molarium corpora a cortice striato prorsuS obducuntur ; sed incisorum tantum superficies convexa unde fit ut extremitas, qua scindit ex eo solo constet ; nempe ut dens aciem acutissimam semper retineat . Cortex hic striatus coloris inter aureum et flavum est dentis latera complanata et superscies concava osseae sunt, ut his membranae annectantur : cum igitur portio haecce facilius deteratur, corteX striatus semper prominet, et acutam
i Tab. III. sig. 9. a. a. R. Ibid. b. b.
100쪽
aciem servat; prout vero teritur dens, acies, pari passu nova materia ossea dentis basi adjecta, protruditur; et curvatura talis est, ut horum dentium apices prorsus clandem situm, dentium superiorum respectu, servent : praeterea forma curvata plus roboris acquirunt hi dentes; minusque fragiles sunt quam aliter fuissent. In sciuro mansueto, ad quem supra allusi, tanta fuit corticis striati durities. ut, oblectamenti causa, ebur facillime rodere solitas fuerit. Leporum, similiumque animalium, glirum scit. incisores eodem fere modo sunt constructi ; sed minime aeque magni sunt, ac animalium supra rela torum. Cortex striatus simili modo situs esto; sed non aeque durus nec ejusdem coloris est. Ex antea dictis deduci potest, dentes incisores in hisce animalibus revera immutabiles esse; aug-mcn iam vero Capere pro maXillarum incremento,
vel pro ipsorum cuspidum detritione, materiae os-scae additamento ad eorum radices intra maxillas latentes. Mira sane natui cu proviso, qua aeque horum