Stephani Baluzij Miscellaneorum liber primus septimus, hoc est, Collectio veterum monumentorum quæ hactenus latuerant in varijs codicibus ac bibliothecis

발행: 1700년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

331쪽

3α MiscELLANEOR v MIica auctoritate , videlicet in hoc negotio uti evestra fungentes , interdiximus ut a nostra inuno estra praesentia nonnisi judiciali & canonico ordine recederent. Illi vero haec omnia nihili pendentes , sed Deo & vobis dc nobis inobedientes , nullo facto sibi judicio, nullo praejudicio , nos de omnes fratres nostios se suspectos habere dixerunt , 5c vestram iterum audientiam appellaverunt. Sed novit sanctitas vestra hujusmodi, non appellationem , sed ludificationem duabus de caulis irritam debere fieri ; tum quia a sede apostolica ad aliam appellare non licet , tum quia eis optionem electorum iudicum dedimus , a quibus appellari iterum licitum non est. apropter fratres nostri judicaverunt Episcopum Morinensem causam suam bbtinuisse & eos debere vinculo anathematis obli-

ari si a die illa de deinceps Episcopo de Ecclesia

illa injuriam fecerint. Vnde sanctitatem vestram exoramus ut quod ex vestro praecepto & vice vestra obedientes &verh sine persenarum accepti ne definivimus , vestra auctoritate roboretur. Co sulimus etiam vestram apostolicam sedem super hoc Dei de nostro negotio. Clericus quidam in praesentia nostra accusavit Abbatem unum de simonia emptae Ecclesiae, quam se probare pollicetur. Rescribat itaque nobis vcstra paternitas

cum quot testibus de quibus hoc probare possit, silaicis, si clericis, si subdiaconibus, s Diaconibus, s Presbyteris, de si clericus defecerit, quid Abbas facturus sit.. Paschalis Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Lamberto Airebatensi Episcopo s lutem de apostolicam benedictionem. Frater istet raesentium portitor cum Tarvanensis Capituliitteris venit ad nos , conquerens se jamdudum de monast mi sui abbatia per manum Bononiensis

332쪽

LIBER QUI N T Vs. PS mitis expulsum. Is autem frater qui eidem monasterio praeesse dicitur , cum ad nos veniret, in firmitate, sicut nobis relatum est, praepeditus , ad

nos pervenire non potuit. Hanc igitur causam fraternitati tuae vice nostra discutiendam committumus , ut assumpto tecum fratre nostro Tarvennensi

Episcopo , utriusque Abbatis allegationem diligentius pertractes & usque in proximam Apostoloruin Petri Jc Pauli sollemnitatem negotium hoc omnino canonice iustitia dictante de ias. Data

Laterani vii. Kal. Maii.

Lambertus Dei miseratione Atrebatensis Episcopus dilecho in Christo fratri Lanfrido sancti Wimati Abbati salutem. Noverit vestra dilectio nos domni Papae Paschalis litteras nuper suscepisse, vicesque suas de negotio Heriberti Abbatis M vestio, scilicet de abbatia sancti Wimari, canonice discutiendo nobis injunxisse. Vnde litteris

praesentibus vos monemus Mapostolica auctoritare, cujus legatione in hac causa fungimur, praecipimus ut v i. seria ante instantem sancti Ionannis Baptistae nativitatem x v. Kalend. Iulii ante horam sextam, omni tergiversatione semota, super hic quae ab Heriberto vobis obicientur canonichres iisurus Tarvennae nobis occurratis.

Reverentiismo Domino & patri patrum Papae Paschali Iambertus Dei miseratione Atrebatensis Episcopus debitam subjectionem cum orationibus. Pro venerabili Metropolitano nostro domno Manasse Remensi Archiepiscopo, pro quo domnus Iohannes Morinensis Episcopus ad sanctitatis ve-hrae discretionem dirigitur ut eum exaudire dixnemini , humilitas nostra excellentiam vestram si pliciter exorat. Siquidem experientia novimus praefitum Metropolitanum apostolicae sedis decreta venerari , veritatem diligere, Deum timere,

X iij

333쪽

religiosos & boni testimonii viros honorare , spe--. cialiter verb in cura pauperum se sollicitum exlib. bere. Paternitatis vestrae sanctitatem omnium Ecclesiarum sollicitudinem gerentem diutius nobis incolumem propitia divinitas custodiat. 6'. Manasses Dei gratia Remorum Archi piscopus Lamberto venerabili Atrebatensium Episcopo salutem & dilectionis affluentiam. Divinae auctoritatis jussu commonemur aliorum miseriis ac si nostris condolere de pro perversorum obstinatione, ut resipiscant omnipotentis pietatem exorare, utque de ipsorum nefariorum manibus afflictos didinetur liberare. Nam in initio nascentis Eccles de caeli clavigero in carceris squalore posito ita resert apostolica lectio : Petrus quidem servabatur in careere , oratio autem fiebat sine intermis οὐ ab Ecisia ad Deum pro eo. Et tuba caeli Paulus suo nos exemplo docet miserorum doloribus compati, dum ita Corinthiis inquit : infirmatur, ego non infirmor ' inis scanda abatur, Namn uror ' Quocirca valce condolemus & carit istin vestram condolere admonemus gravissimδcaptioni domni Hugonis Catalaunensis Episcopi, aetate & sapientia patris & domini nostri, & nobilitate praecellentis , quem Albricus de Messano

tyrannica tenet innectum captione & in ipsius

ejusdem, proli pudor, episcopatu , pro quo factonos ab Ecclesiae communione tam eum quam illos quorum consilio & auxilio illum cepit separavimus, & cantare & signa nostra sonare omismus, cursum tamen omnium horarum & Mi ilam in commemoratione beati Petri Apostoli cantantes ad quoddam altare ipsus celebramus, ut Dominus sua gratia confratrem nostrum de captione eruat ; & ut vos itidem faciatis ad altare quoddam

334쪽

LIBER Qv INTV s. 3χ7 fieri praecipiatis precarirur & commonemus, de ad principale altare privata item Missa celebretur ; in toto autem epticopatu divinum ossicium interdicatur , cxceptis congregationibus in quibus, scut praedictum est , cantatur , & in supradictos malefactores quotidie excommunicatio proferatur donec vel poenitentia eos corrigat vel divina mulctet sententia. Vale.

Honorabili Domino dc patri carissimo Manasse Dei gratia Remorum Archiepiscopo Lambertus Dei miseratione Atrebateiasis Episcopus dilecti nem & aeternam in Deo salutem. Litteras sigillo vestro signatas I quodam laico & facie & nomine

nobis ignoto nuper suscepimus 1, & eas coram nauibus nostris aperientes reperimus venerabilem coepiscopum nostrum domnum Hugonem Catalaunensem in captione detineri. quod nimium dolemus. Post haec verb, cum dixissent ut hac de causa a divinis laudibus cessaremus, dubitaverunt fratres nostri a sede vestrae discretionis hujusmodi litteras processisse, tum quia legatus omnibus ignotus erat , tum quia praeceptum hoc veteri &novo testamento minimE concordat. In veteri etenim testamento legitur, clamaverunt ad Dominum cum tribularentur , de necessitatib- eorumhberavit eos. Non praecepit cessare, sed clamare. In novo autem , cum Petrus servaretur , oratio

fiebat sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo. Orante siquidem Ecclesia & non cessante, mist Dominus angelum suum , & eripuit eum de manibus Herodis & de omni expectatione plebis

Iudaeorum. Et Dominus in evangelio ait : Oportet semper orare ornμnquam deficere. Praeterea obiciunt

nobis qubd domnus Hugo Lugdunensis Primas &apostolicae sedis Legatus , iam ab Archembaldo de Bolbon cadus teneretur , Archembaldum

X iiij

335쪽

usi. 71. MiscEL LANEORVM specilliter excommunicavit , terram suam & c stella a divinis cessare fecit, necnon omnelia provinciam interdixit. Similiter vir venerandae memoriae Papa Vrbanus in epistola pro correptione Domini Philippi Francorum Regis domno nostro Rainoldo Archiepiscopo praedecestari vestro diredita inter alia de captione Carnotensis Episcopi scripsit dicens : Eandem quoque instantiam pro ereptione confratris nostri Carnotensis Episcopi ad libete. . d si monitis vestris qui eum cepit obtemperare contempserit, vos est ipsιm cxcommunicationi subicite , ct castesiis in quibusicunque eum retinue rit Er terrae e u divinum os tum interdicite, nes ilia deinceps in viros us ordinis praesumantur, ut Ordinem vestrum diligitis , ita hoc accelerare omnibus modis satagetis. Pro nobis nihilominus ad Claromontense Concilium properantibus , dum a Guarnerio de Pont capti retineremur venerabilis praefatus Papa Senonensi Archiepiscopo Richerio

scripsit de praecepit ut quandiu Guarnerius Dos toneret , illum & terram suam excommunicationi subiceret. Item ex decretis Claromontensis Concilii : Si quis Episcopum ceperit vel incarceraverit, perpetuae infamiae subjaceat, ulteri sis arma non exe ceat. Et clamatum est ab omnibus t Fiat. Ad haec exempla vobis direximus quatenus in his periculosis temporibus , quae invenerunt nos nimis , vestra metropolitana sedes hoc facere & hoc denuntiare studeat cpiod rationabiliter tota provincia faciendum suscipiat. Reverende mi Pater de Domine, bene valete in Deo salutari nostro, &quod super bis justum de rationabile vobis visum fuerit rescribite nobis Manasses Dei gratia Remorum Archiepiscopus Lamberto venerabili Atrebatensum Episcopo ce-xu sque qui cuin eo sunt Atrebatenus Eccles e

336쪽

re. Gratiarum almones Domino referre laudesque

indesinenter cantare satagite , qui planctiim n strum, qui tristitiam nostram convertit in gaudium A exultationem. GloriosE enim honorificatus est,& Christum suum magnifich de vinculis liberavit. . Antichristus etenim ille qui eum in captione habebat, aufugiendo, eum in Tullensem episcopatum traduxerat l, ubi postquam Tullensis Episc pus eum esse didicit, vocato ad se Duce Theode-l rico ceterisque episcopatus sui principibus , cum de liberando inter se tractarent Episcopo , & hoc viriliter insumendum decernerent, sensit damn tus ille qui eum tenebat, & castelli sui timens

sebversionem , & qubd infamem illegitimum' ipsum adjudicare vellent, reddidit Episcopum liberum , & quae sua fuerunt omnia uve suorum, partim jam restituit , partem reliquam in domo sita Catalaunis se redditurum & justitiam ei se, fusturum pepigit. Vnde vos omnes commonitos volumus ut qui pro liberando a carcere preces ad Dominum multiplicatis , pro liberato laudes multiplicare dc Deum magnificare memineritis. ,

Valete.

Dilecto in Christo fratri & Domino suo Lam- vist. 1 berto venerabili Atrebatensium Episcopo Baldricus eadem gratia Noviomensium Episcopus gratiam semper habere sancti spiritus. Iam vobis scripsimus , Pater reverentissime , pro monachis sancti Quintini de Monte ordinandis. Modb verbiteratb vobis scribimus humiliter obsecrantes in gratia spiritus sancti postulantes ut praesentes

clericos nostros ad sacros ordines promoveatis,

Balduinum in Acolythum, Levolsum & Evrardum& Gii libertum in subdiaconatus gradum, Be nardum de Isai aberium in diaconatus ossicium, semerum in Presbyterum. Valete.

337쪽

venerabili Atrebatensium Episcopo Lamberto I. Ecclesiae beati Quintini Thesaurarius apud Deum& homines gratiam. Paternitati vestrae volumus innotescat puerum hunc rogatu amicorum nostrorum, Guenemari scilicet Leudensis atque Galandi, a nobis pletia libertate esse donatum s petimusque ut quae a vobis humiliter expetierit , benignὸ ei,

si placet , largiamini , signique hoc vobis obdcum hoc anno Romam tenderetis, clericum n

strum Fulconem in Hamensium porta obvium habueritis. Sigillum quippe litteris adhibere non potuimus, cum id etiam in ipsis incendiis amiserimus. Valete.

Domino Lamberto Dei gratia Atrebatensum Episcopo Baldricus eadem gratia humilis Novio- mensium Episcopus se ipsum per pinnia in Domino. Vestram scimus non subterfugisse notitiam magistrum Petrum in nostra Ecclesa habuisse titulum & post nodum divina dispensante gratia in vestro episcopio postposuisse seculum. Quoniam noviter in vestro episcopatu sibi elegit locum convenientem & quietum , eum benigne paternitati vestrae committimus , utque curam illius tam in ordinibus quam in ceteris habeatis obnixd preca

mur. Valete.

Manasses Dei gratia Remorum Archiepiscopus reverentissimo fratri & coepiscopo suo domno Lamberto Atrebatensi salutem cum omni dilectione. Abbate Forestensis monasterii viam univeris carnis ingresso , direxerunt ad nos nuperrimὶ litteras suas Abbas sancti Richarii & I. Ambianensis Ecelesae Archidiaconus significantes nobis ejusdem coenobii fratrem quendam monachum sancti Richarii nomine Robertum in Abbatem sibi elegisse eumque testimonio fideli prosequentes , electio- .em ejus canonicam de unanimi concora a factam

338쪽

esse assirmaverunt. Comitissa etiam Pontivensis ceterique ipsius terrae viri testimonium ei reddentes , ct electionem ejus canonicam affirmantes , ut eum consecremus postulaverunt. Verdin quoniam locus ille non sufficienter necessariis abundat, nec ad nos ejus facilis patet transitus, fraternitati vestrae mandamus & precamur ut quia vobis vicinior est , eum in Abbatem consecretis , nisi

sorte quod sacris obviet canonibus de eo & de ejus elei hione audieritis. Valete. Domino Lamberto venerabili Atrebatensium Dip. c. Episcopo Robertus Flandriarum Comes salutes &amicitias. Noverit discretio vesti a me hominium Imperatori Theutonico fecisse, quia aliter feodum quod ab eo tenere per antecessoriam debeo inte-xtE habere non poteram , praesertim quia praeteroc patriae nostrae pacem restitui nequaquam posse sentiebam , hoc tamen factum esse fatua mihi a ctoritate & obedientia Romani Pontificis ejusque Ecclesiae necnon Remensis & absque meae Christianitatis legalitatisve violatione, porrb me super his loci ac dignitatis vesti ae temerationem aut darisenum nullatenus incurrisse. Dilectioni igitur vestrae pacem & securitatei' omnimodam mando, & donis quae a nobis gesta vel agenda de praedictis

habentur saluberrimo vestrae ianctitatis consilio

me amodo per omnia committendum certissimε promitto. Valete.

Euremarus Dei gratia Hierosolymitanus PM 77-

triarcha spirituali patri suo dilectistimo Lamberto Atrebatensi Episcopo fraternam in Chrisso dilectionem. Gratias omnimodas vobis refero, pater

dilectissime, quia dum sub manu humilitatis vestiae eram , paterno actistu me dilexistis atque in struxistis. QWapropter amicitiae & dilectionis tunc ter nos imilaudatae ut patrem dc doctorem vos

339쪽

MiscrLL AN EORVM diligenter admoneo immemorem non esse. . vis enim spatio terrarum marisque separatus vestram dulcedinem , unde doleo , corporali visu videre nequeo , tamen oculis mentis bonitatem vesti am de caritatem semper intueor ; quia prae omnibus , Deus scit, vos diligo & amplector. Igitur , carissime , in benevolentia vestra adna Quin confidens obsecro ut sarcinam obedientiae quam mihi impositam esse scitis , si vobis placet, me alleviare juvetis , apostolicum implens praeceptum, Alter alterius onera portate e c. Si quid autem nobis mandare vestrae placet excellentiae , secundum posse meum in omnibus voluntati v strae me invenietis promptissimum. In orationiabus & in aliis beneficiis si quid divinae cleme tiae fragilitas nostra efficere potest placibile, ut in gis rum & fratrem dilectissimum scitote vos esse consortem. Ad haec de benedictione sancti sepulchri mittimus vobis anulum unum aureum , at

pullulas crystallinas duas balsamo plenas. Bene- valete , & orate pro nobis & pro civitate Hierusalem. Data iit. Nonas Aprilis. Postea sequebatur bulla plumbea Patriarcha , in cfm circuitu interiori haec seripta erant Graece ,

meis Latine , Sigillum Euremari Patriarchae His

rusalem. Et in margine : Acceptaxi tr. Kal. Decembris

Missa ab Hierusalem Atrebatum an o Dei Christi

Uy. s. Honorabili Domino & in veritate dilecto Eure-maro Hierosolymorum Patriarchae Lambertus Dei miseratione Atrebatensis Episcopus, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Saepius jam vobis per familiares nostros gratiarum actiones pro donis vestris reddidimus,

340쪽

Lia εχ Qui N Tvs. ' 133 dc ut de statu vestro de de continentia vestra novis remandaretis diligenter mandavimus. Sed quia necdum aliquis de vestro statu de salute certinc vit, non fuit nobis pigrum per dilectum fratrem

nostrum A. Morinorum Archidiaconum vos sali ore & commonefacere quatenus nostri memor sitis in orationibus vestris apud sanctam resurrectionem Domini nostri Iesu Christi. Bene valete. Reverende mi , quia nobis religiosa & honesta

dona mittere procurastis, retribuatur vobis in resurrectione justorum. Salutant vos qui nobiscum sunt fratres domnus Clarembaldus Archidiaconus noster & Cono vir religiosus de Arida Gamantia.

paschalis Epi scopus servus servorum Dei egregio miti Eustachio salutem & apostolicam benedictionem. Ouae bonis inchoantur principiis , nisi

bono fine claudantur , non laudem sed vituper tionem merentur. Quamobrem strenuitatem tuam monemus & monentes rogamus ut de bonis quae

episti nullam poenitudinem geras, sed in eis immobilis perseveres, altaria quae fratri nostro Lamberto Atrebatensi Episcopo cum quadam diceris conditione restituisse, quietε deinceps & sine si . qua molestia ipsum & ipsius Ecclesiam in perpetuum postidere permittas, cum eo pacem & co cordiam integram componas. Valde enim pericu losum est eos Oisendere quos Deus dixit suorum pupillam oculorum. Quapropter nobilitatem tuam

iterum iterumque monemus ut Atrebatensem E

clesiam altaria illa perpetuis temporibus quietEpossidere permittas , & illius Ecclesiae antistitem tanquam patrem spiritualem venerari, diligere,& pacem cum ipso plenam habere procures. Omnipotens Dominus sanctorum Apostolorum meristis vos ab omni malo protegat & defendat, in bonis perseverantiam tribuat , a peccatis absolvat

SEARCH

MENU NAVIGATION