Status particularis regiminis s.c. majestatis Ferdinandi 2

발행: 1637년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

351쪽

3or. DAN. EREMITAE trahebat: Iam non satis, Imperatorem cives suos, suos clientes, aditii prohibuisse it externorum quoque Prin cipum , quorum adv=ntu pondus & gloria Germaniae Udatur, contemni. Motae sunt procul dubio& concussae tam inexpectato comsilio, & vulgi quoque sermonibus, ministrorum mentes: quorum oscitantiam praeterea Excellentiss Bal thasar Zuniga, Regius Hispani per Germaniam Legatus, ct alii praeterea crebra amicorum interpellatione castigarunt, Quid enim reliquum sore Imperatorio nomini, si Magnus quoque Dux Sabaudiae repulsam, post longam & variam e pectationem , justissimo discessu vindicaverit 3 quem Italiae principum, post illios injuriam, Imperatoris gratiam ambiturum 3 In illo

uno omnes contemni; cujus tamen contemptus detrimenta non ad solum C sarem pertinerent. His &similibus factum, ut eodem , quo

res jam

352쪽

ITER GERMAN. 3 3 discessiim parabamus tale, summo mane adfuerit, qui ire ad Imperatorem juberet. Ivimus; & Coloretus, una cu Iuliano. Aliquandiu cum illo morati, & ingenti honore excepti, longa admissionis gratia superioris

cunctationis molestia pensaverunt. Et nos quoque, quotquot e comitatu nobiscum erant , introducti manum ultro protendentis officiose, osculati sumus ; magna cum ad NIatione eorum , qui jam a multo tempore tanta in Imperatore conspectus sui liberalitatem non vide

rant.

Aves jam scire, qualem illum, de

quo cultu corporis , habitu , viderimus 3 AEtate aliquanto confectior, sed praematura & supra annos caniaties genas & verticem coloravit. Atispectu satis decorus, fronte augusta,& ore non invenusto i oculis lucidis, sed quos hirsuta supercilia pene condant; Caput quoque jam inclinat, senectae aut naturae vitio. Sta. tura

353쪽

ITER GERMAN. 321 modi convivio dictum quicquam memoratu dignum: obsequio muti Principis, &, ne exprobrare sermone nostro ejus stoliditatem videremur, Obmutueramus. Attame, quod

dictis deerat, factis supplebatur. Septem, quibus accumbebatur, horis nihil aliud, quam ingentibus vasis,& immensis poculis, certabatur; in quorum haustu palmam proculd bio ipse Dux ferebat. De Megotiis aut ossicio legationis ne verbum quidem; satis ille probe amicus, qui

aequum inter pocula fecerit. Strepebant quotidie, dum eramus, atria omnium comessantium & convivantium tumultu ; &, quod mirum erat, una in domo 7o . mensae familiaribusPrincipis instructae erant; quibus uno momento , dato tubae signo , ministrabatur. Nolo te magnitudinem ejus Ducis alia quam epulandi bibendique virtute metiri.Alibi pars m erit quod in illo mireris , in hoc supra omnes est , am-

X phoras

354쪽

b L DAN. EREMIT Ephoras binas vini in diem siccare velut ex lege solitus. Renatus mihi in illo Maximilianus Imperator Videbatur . quem Capitolinam amphoram evacuasse historiae loquuntur : Iam quanto plus Capitolina, Germansta capiat, nec te quidem fugere arbitror: Ipse, non secus ac Germanus ille Paccuuius , Syriae

Rector, vino se& epulis sepelit y &, quasi tostes sibi parentarit, in cubiculum a caena, ad symphoniam &

barbaros tubarum concentus, ef

fertur Nullus in vino delectus,

nullae delitiae in potu; copiam amat:& in uno studium, ut immane quid& seipso plus bibat. Inter haec con-

etinuae potationis certamina dies nobis a liquot protracti verius quam peram. nullus enim vivere se in perpetua ebrierate & continuo menta

assessu putabat. Tandemque, post

multa comitatis & mutuae volunta

tis ossicia, in comitatu ingenti Nobilium discessimus, & Berlinum

t eos

355쪽

I TER GE R.M A N. versus iter instituimus. Berlinum in - gressos excepere duo e prima Nobilitate , Marchionis Brandeburgensis Electoris nomine; & curru, quo vectari princeps solet, in Palatium duxere. Nec multo post introducti ad Electorem sumus. Qui omnibus nos benevolentiae testimoniis cumulatissimos dimisit; filioque imperavit,ut nos ad cubicula nostra deduceret: qui perpetuo ex

eo tempore in comitatu nostro a

gebat. Ipsie Marchio corpore aliquanto est depressior, promisso capillamento, antiquum Germaniae in. morem. Nihil in moribus ejus singulare, nihil eruditum animad verti. Filius ejus venustissima forma est; cui moribus quoque cultis mire lenocinatur. Multa de se , etsi immatusa adhuc aetate, promittit luculenta amomissimi ingenii signa;

quae nisi otio attererentur, Germaniae delicias eum gentiles inter Au

356쪽

DAN. EREMITAE successu augurarentur. Convenerunt forte eo loci Marchio Anspa- censis, ejusdem familiae 3 Hassiar Lanigravius, aliique . quos invisere in mandatis erat. Misit Coloretus,

qui An spacensi significaret, si cum commodo ejus fieri posset, iturum ad eum: Non ςxpectavit humani

simus Princeps adventum nostrum, sed, ultro adveniens, consilium nostrum praevenit. DolebatColoretus,

nimiam Marchionis humanitatem sibi vitio esse, cujus prosusa volun--tate impeditus esset ab ossicio suo; sui hoc esse muneris adire principes, non adiri. Cui alter pari comitate resipondit, tantum se universia: Italiae, & seorsim magno Hetruriae Duci, debere, ut ars illud alienum nullo merito perseivi, tantum ab--esse ut nudo humanitatis, imo debiti ossicio, deleri possit. quod ii

manus esse didicerit. Simul accepit literas; quae, incertum, redditae ne ossiciosius, an exceptae; multumque

aceps forma, tiris satis venustus italico paene solus

Hor at tantitat et Coloretes eleratus, amicitiari 1 qu

stravispexit, con

357쪽

IτER GERMAN. 32s. verborum in mutua officioru commemoratione consumptum.Est hic

princeps forma,& toto corporis habitu, fatis venustus. Vestitu utitur Italico poene solus; cum plerisque Germaniae Principum in more, GaDlico uti tegmine Mox ad Lanigravium itum. Cui ut Coloretus eleganti & culta ora tione exposuit vetusυm Ferdinandi Ducis, cum ipso juxta, ac majoribus suis, amicitiam ue quam utique non degener filius pari adsectu & animo culturus esset: porrexit. Quas ut ille, effracto signo, titulo tenus inspexit, commoto non nihil vultu,velut indignabundus,in men' iam pyijecit. Agre videbatur,tuκlisse, Excellentiae se titulo, non Cel'

studinis, honorari ; quod sciebat Electori Brandeburgensi factum. Ita ille pari dolore honorem alie mim, S suam injuriam, stomachabatur; nec ullo honoris aut ben*volentiae signo nos ultra dignatus. - . a X 3 dimi-

358쪽

31 P D AN. EREMITAE Intellectum at non multo post; cum nescio quem e cubiculariis suis ad nos mitteret, qui jam libere profiteretur, ac dolaret, tantum injuriae Principi sito factum: scire nos debere , quantum inter Germaniae Proceres aemulationis. Nee se tam nostri causa id aegre ser- .

re; quorum ignorantiam facillime intervallo locurum & vetusti ritus consuetudini condonaret: caeterum inter tot conscios Principes dissi mulari non posse, cum omnes judicium Mam Ducis, suum ad opprobrium vertent. Hoc apud gentiles suos in usu esse , tantum in lemutuo de alio aestimare; quantum ab externis, & potissimvir, Italiae Principibus,siat.SenulloPrincipum nobilitate, patentia , inseriorem; solum Comitatus nomen, quod, ex vetustate relictum, jam antiquitate ipsa inclaruit, obstare non posse, quominus Ducibus, Marchionibus,

ttieret, decetere tamen a itarda esse. Haec, acritet MM tea resilentis impetu dista, in Metalli. Resp0nium tamen mi

359쪽

ITER GERMAN IaZtudini adventu nostro etsi nihil a

ce)eret , decedere tamen aequum non esse. Haec, acriter & magno cum referentis impetu dicta, animos nostros rei novitate poetae aGfecerunt. Responsum lainen mitius ; & excusari visium , quod jam infectum esse non poterat: Nihil causae domino Principi esse, cur texuem epistolae inscriptionem in suae dignitatis diminution qm accirperet ue animum Magni Ducis nouex literis,Md ex legatione existimari debere: Errorem eum fori stescribarum esse, qui imperitia & hab lucinatione lapsi sint: Nos luc essς Praesentes eo nomine, ut, si quid

peccatum.detractumve amicitiae ei set, restauraremus: Proinde voluntatem Principis non scripto metiatur: Sure jam Lanigravium debe-xe, quanto in precio. apud Ferdynandum Magnum Hetruriae Ducem fuerit: Virtutes quoque heroicas Italorum aures affectasse; quas

360쪽

318 DAN. EREMITAE nemo sane nostio Principe magis admiratus sit. Tantum moderati vibus his, aliisque sermonibus, quaesitum, ut jam ex illo tempore effusius nobiscum & liberalius agere coeperit. Mox me quoque seorsim familiarius amplexus, dicebat, dolere se, aliena in domo, non in propria , sibi id honoris evenisse: mihi

ulterius ampliterque magis declaraturum , quid sibi erga me animi esset. Credo, captum varietate linguarum, qua cum illo utebari qua rum ille studio impense tenetur. nam & Graece , & Latine exacte, Hispanice, Italice, Gallice novit; de invidiam quoque Mithridatis famae facit. augetur ea laus philosophiae, praeterea & omnium bonarum artium absolutissima cognitione, qua ille ad miraculum excellit. Uno

praeclarissimam fama suam polluit, quod Theologiae studio,sive verius illi fanaticae superstitioni &b reticae pravitati nimis pertinaciter deditus,

odio le&ia Conciliabalisticostri inubinde declamat, quo dii iris spontificem cultores, suis orini, i

SEARCH

MENU NAVIGATION