Status particularis regiminis s.c. majestatis Ferdinandi 2

발행: 1637년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

391쪽

ITER GERMAM.

Situm illud oppidum ad Danubii ripas nondum immensi. Nec enim longe ejus primordia inde in aedibus Comitum Furst bergensium scaturigine fontis prodeuntiS.

Trans amnem producta planiciem prospectat:ja tergo montibus imminentibus premitur.Vrbem, praeter aptum loci situm, nitor quoqua& aedificiorum atque platearum elegantia commendant, R immensi operis turris, sed irrito labore, non ultra mediam partem erecta. t Noribergam inde magnis itineribus contendimus. Mane, ubi injtellectum,venisse nos, aderant To

gati duo, multo publicorum ser

vorum comitatu. ajebant, Magistrum civium, & e Senatu unum

esle. Vt intro missi sumus, multis speciosis verbis expositum studium Ferdinandi Ducis erga eam Rempublicam perpetuo cum ejus subditis & mutuo mercimonioru com

mercio: Idem Cosmo Duci ani-

392쪽

3co DAN. ERΤMITAE mus , qui eam ob rem nos adi eos miserit': Aliaque complura , sensu eadem, verbis diversa. Quibus illi, Italici sermonis periti, satis congrue & pro re respondobantio Inde ad aspiciendam urbem pra, claram eximus, indubie Germaniae primam. In qua hoc prae ceteris m, reris, quod, ingenti &sterili plan tie sita, nec abundantia rerum, nec Opulentia, nec magnitudine , ulli aliarum Germaniae urbium secun da sit: Causam haud absurdam reor, quod sterilium locorum ingenia hominum ad exercitionem, virtu-zem , & variarum artium disquisitionem acuuntur, &duritie soli coelique acrius animantur. Illae, quae ubertim Sc copiose omnia promut, terrae, fiducia locorum nimia effe

minant, incolas & enervant. νία. δεφωνε τεχνας επιγειρα .

Id argumento facile colligas, quod hujus oppidi cives omnium rerum subtilissimis inventis nulli cedunt,

ad emi in selicissimo es si ii'

393쪽

ITER GERMAN. 361& in maxima loci inopia omnium rerum affatim copia est. Contra Bohemi,in felicissimo & ubere terrae proventu torpentes & languidi, multis quoque ad vitae ornamenta requisitis destituuntur.

Noriberga Neoburgum discessimus , sedem Philippi Ludovici

Comitis Palatini, aetate jam confecti, sed viribus integri. Effusis ille

nos honoribus & prolixe excepita Eadem illi, ut reliquis, exposita; &apud bonum Principem & amicitia cognitum minus adhibendum artis fuit; sincere cum illo omnia& ex fide pertractata. Dolebat subinde abesse domo filios, quorum nobis praesentia in dubie solatio &voluptati esset ι temporis quippe rationem majori cum hilaritate in

eorum comitatu posituros.Horum

natu major in Belgio erat, haereditatis Cliviae & Iuliae adeundae gratia ; cujus ille rationes cum Caesare& Brandenburgensi cavillabatur.

394쪽

3 DAN. ER EM ITAE Alter Stutgardum ad ejus Ducis truptras magno cum comitatu aulicorum profectus. Tertius peregrinatione detinebatur. . Situm quoque Neoburgum ad Danubium, editiori paululum loco. Nomen oppidi nulla magnitu dine, solis portarum claustris , tuetur. Sed moliebatur jam Dux nova munimenta , & extendere oppidi terminos, novisque aliunde acceta sitis civibus implere parabare Augustam mox Vindelicorum appulimus. Statimque aderant Vrbis Duumviri. In quibus flos hominum Marcus Velserus; vir, in quo nec invidia invenit quod calumnietur. Legationis ossicio levi oratio. ne peracto, in alia sermonu itum. in quibus fere solus Velserus auditus est; reliquis admiratione viri,&disparitatis metu tacentibus. Nulla ea civitas benevolentiae & humanitatis ossicia intermisit; quod &illi imputandum , quem Patrem ' Patriae,

395쪽

Ira R GERMAN. patHar, sicut totius Germaniae ornamentum, non inepte in digites. Vrbem ipsam tacendo laudavero, ne quid nostrae descriptionis tenuitate detrahatur. Dies nox aliquot in mirandorum operum admiratione & contemplatione detinuit. Fontes, statuarum elegantissimis ornamentis decorati. HO- 'plotheca , vario armorum genere

instructa. Aquae ductus ingentes, quibus e proximo flumine haustam aquam per urbem variis meatibus d Fundant. Et , quos inter seculi miracula'numeres, horologii in-πentum, ad quod nec Memphitici labores, & illae vastae pyramidum moles, non Ephesium illud delubrum , non denique quicquid Romana manus & seculorum ingenia fecerunt, comparanda. Ipsa quippe natura ad imitationem sui obstupescit nec reliquum ultra quicquam arti est, nisi natura altera, aut

alia fiant. Quicquid in coelo, qui

396쪽

364 DAN. GEMrTAE quid in perpetuo illo & aeterno superiorum domuum motu miramur , & in quo minimum pene, quod videtur, vides , illud uno in opere hujus expressum. Imitata est una manus , quod tot secula vix agnoverunt; &.hujus imitatione collectum, quod ne oculis quidem colligitur Hic, quicquid Eudorus, quicquid Chrysippus, & alii coelestium motuum Magistri,longa speculatiope observaruiue hic omnium fixorum & errantium motus hic Solis, hic Lunae alterius condita &producta varie lumina ; quicquid denique coelum , quicquid natura fecit, facitque, uno opere, una machisa exprqssum est. Cujus sane mirandi operis solus aspectus facile longa: Legationis dispendia mereatur. Quod sane ut omnium operum& artium complementum & finis, ita finis Epistolae meae erit. Reliqua Praestantiae tuae, aut alteri Epistolae

poni liisq; observitis mihi es Hagetur. vale. Augusta vi a

397쪽

ITrR GERMAN. 36 reposui;in qua de moribus Germanorum aliisq; observatis mihi prolixe agetur. Vale. Augustae Vindelicorum, Calend. Decembr. Anno ut supra. FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION