Decanus Collegii Medici ... Petrus Gerike...Propemtico de Gymnasticae medicae veteris inventoribus ad dissertationem inauguralem...Friderici Boerneri...invitat.

발행: 1748년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Gymnastica vero medica ea maXime tracter, quae fiunt, sed non omnia, verUm voltantarios tantum motus, ad vitam sustentandam non necessarios:

manifestum est, quod Galenus inde recte concludit, valde exiguam salubris particulam constituere eam Gymnasticam; quamuis illa minime contemnenda proinde sit, nec usu egregio destituatur. Quare autem p LAT O sub Gymnasticae vocabulo uniuersam Hygietnen comprehenderit, & Medecinam hine omnem in cura cens ' 'ninasticam distinxerit, rationes videre licet apud Galenum, libro allegato capite 38. S gy. Pertinebant ergo ad Gymnasticam medicam, vel eius auxilia, omnium motuum & exercitationum genera, quae a pueris S iuuenibus olim inventa Ac paulatim elegantius eXculta, in mnasiis postea a paedotritas docebantur. Arbitror autem ad intelligendum perquam facile esse, olim Pueros, vel iuuenes, certe eorum parentes & magistros, ad illorum certamina & reliqua corporis exercitia cum ratione aliqua attendentes, haud difficili opera animaduertisse, quod iis institutis sanitatis ratio varie conseruari, augeri dc minui queat; inque ea re aestimanda rusticis saltim nostrorum temporum, di his quidem paulo emunctiorum narium, illos minime fuisse hebetiores; sed mature dc subinde non contemnenda sanitatis & virium tuendarum praecerta ex obseruatis suis deduxisse.

Ex his ergo quasi atomis flocculi, &hi paulatim maiores faeti constituendo iustae alicuius magnitudinis corpori, seu conspiciendae arti gymnasticae plurimam

12쪽

rimam materiam suppeditarunt. Quo mihi minus

mirabile videtur, quod de AusCvL APIO memorat Galenus, ( ad ciendos vehementiores animosae partis motus, corporisque temperamentum iusto calidius effciendum, aliis cantilenas & mimos ridicularum rerum, aliis vero venari, eqvitare, atque armatos

exerceri praecepisse, iisdemque motuum ipsorum speciem, utique quibus motus iniunxit , tum armorum, quibus armatis exerceri praecepit, definiuisse. Non enim quo pacto excitetur erigaturque animosa pars, cum imbecilla sit, praecipere sat eum habuisse, nisi etiam mensuram ab exercitationum idea definiret. Reliqua huc spectantia, loco in margine citato legi possunt, & merentur. Nec causam video, cur hoc Galeni testimonium supectum reddere, & ex adulandi Deum patrium affectu dictum velit Clericus ( . Apparet quoque inde simul, moxque esarius apparebit, diuersum ab Herodico Aesculapium sibi proposuisse scopum, animae scilicet robur, virium huius augmentum, temperamenti mutationem, & forte alias mentis emendationes et minime tamen interim, an omnem artem gymnam sticam, vel magnam eius partem complexus fuerit cum vehementiorum quorundam a Galeno tantum motuum mentio fiat. Docet porro idem Galenus( cum Platone, (D antiquos Asclepiadas inte-

13쪽

gra ea medicinae partae, quae diaetetica vocatur, non admodum esse usos; additque tandem, quod

antea iam allegaui, paulo ante PLATONIS tempora gymnasticam artem eXortam, eodemque tempore athletarum exercitationem emersisse.

Anne igitur extra controuersiam poni debet, HERODICvM quem in ea tempora incidere ostendi, quique, ut Plato ait, gymnasticam medicinae miscuit, gymnasticae medicae fuisse autorem, hoc est, in formam eam notabilem reduxisse, vel amplissimmis praeceptis auxisse, vel utroque modo & singulari quodam eius studio id elogii mereri y Nam semina eius artis fructusque aliquos olim di passim disseminata fuisse, superius monstraui. Ita quidem perlibbent, idque e Platone manifestum esse putant, qui instituti huius ab Herodico coepti duplicem occasionem alleget, nimirum quod di Gymnasio praefuerit, & valetudinarius fuerit, adeoque in hac sua arte sanitati suae praesidium quaesierit. Ad quas accedat, quod eum PLATO alibi Medicum appellat: ( ) ut adeo binae eius professiones mutuas quasi manus inuicem praebuerint, ad partus eius exclusionem.( D Quorum tamen omnium nil me mouet, ut Herodicum Gymnasticae medicae idoneum & verum

autorem existimem: cum praesertim veterum Medicorum nullus, quod sciam, eo honore illum di

14쪽

gnetur. Medicum eum fuisse ante qualemcunque inuentionem suam, quod ad rem magnopere pertinet, valde dubito: post illam repente talem prodiisse, ut hodieque una alteraue curatione tentata contingere solet , i non improbabile est. Quare etiam verba apud PLATONEM prolata, quibus Medicus appellatur, ironiam valde sapere mihi videntur; si modo quicquam ad Selymbrianum pertinent. Pae-dotriba hic cum fuerit, hoc est, exercitiorum in m- nasio instituendorum doctor, obseruauit, illorum quaedam ad curandum corpus suum & aliorum conferre aliquid posse, vel ita iudicauit. In se itaque primum, mox in aliis experimenta fecit, infeliciter quidem utrumque, uti ex Hippocrate intelleximus. Cum vero & Sophista esset, veri speciem haud levem habet, hac fiducia fretum eum ad praxin medicam utramque exercendam, se accinxisse, ct mundum suum mox reperisse.mQuid ergo porro reperit, vel saltim agitauit Z artem, ut ex allegatis testimoniis apparet, curandi morbos, aliquos, an multos per exercitationes. Sed in hoc Gymnastica medica, praecipue certe, non consistit, neque ea ad curativam pertinet. Non ergo fuit Herodicus Gymnasticae medicae autor. Quisnam ergo, vel qui Eos nobis recenset GALE Nus, ( ) nulla, quod

erat , oriundum Herodicum Gymnasticam medicinae miscuisse. PLvTARCHus affirmat, citatis ceterum iisdem fere verbis, quae paulo ante ex PLATONI s libro tertio de rep. allegaui

Elam vero, quendi PE ATo in Gorgia Medicum dicit, Gorgiae fratremi vocat, qui Gorgias Leontinus e Sicilia erat. Conflocus e Platone allegatus in Protagora suprap. IO.

15쪽

notari meretur ,si Herodici, vel Prodici, iniecta mentione. Legitimae, inquit, Dimasticae autores

iam accersamus HIPPOCRATEM, DIOCLEM, PRAXAGORAM , PRILOTIM UM , ERASISTRAT v M

atque HEROPHILUM, F quicunque totam artem ad corpus pertiuentem didicerunt: dc inferius capite gr. verae autem re legitimae artis noenassicae ui PPOCRATEs, O nuper cum ipso enumeratus illustriumvirorum coetus eius peritus es. Est vero nunc horum antesignani nobis praecipue habenda ratio, tempore etiam prioris , qui ut omnem artem curativam in

corpus quoddam ordine redegit, ita & salubri primus aliquam formam dedit, & locupletissime instruxit: ad quem proinde uniuersae Medicinae inuentio insigniori quadam ratione & jure optimo referri debet. Idem & partem salubris illam , quae

motus voluntarios tractat, seu facultates horum ad tuendam sanitatem docet, eorum etiam quorundam,

quae in Gymnasiis instituebantur, primus perspicue exposuit, & illi fini obtinendo magis,.quam antea factum erat, accommodavit: quamuis nullum, quod Galenus etiam obseruauit, cum. singulari Gymnasticae medicae, vel simili aliquo insignitum titulo librum conscripseris, deque illius a se omnium mortalium primo . repertae gloria adeo parum sollicitus sit, ut leuem Gymnasticae mentionem in libris suis faciat. Vtut ergo non omnino nihil sit, quod

hae ratione Medicinae paulo ante PLATONI s tempora adiecit HIPPOCRATEs, parsque eius aliqua derivata a palaestra: cum tamen artem inde quandam

16쪽

singularem, & singulari nomine appellandam necis, nec alii eius temporis effecerint, neque in libris, aut monumentis, quae adhuc eXtant, aliis , quidquam reperiatur, Unde colligere liceat , magni illius apparatus, quo Gymnasia paulatim semper magis instruebantur, multum & ad certas regulas compositum usum, sanitatis tuendae causa, quod posterioribus temporibus contigit, iam tum fuisse: vero non absimile videtur, ea, quae de Gymnastica medica ante Platonis tempora inuenta, vel in artis formam redacta perhibentur, mera commenta esse. Leue, Vt nunc apparet, est, sed forte aliquibus minus recte facere videri possem, dimittens Hippocratem, noua ea qualicunque gloria auctum, nullo prius examine facto, an non eam forte Herodico surripuerit. ( Aiunt enim, huius illum fuisse discipulum. Et quid porro aut quo argumento quia in palaestra

usitata quaedam exercitia tractat. RedimUs, uti v detur, in circulum. Et num solus tunc repertus fiuit Herodicus, qui palaestram aliquam dirigeret,vel palaestricarum artium usum monstraret 8 Nonne ut omnis

generis homines, ipsosque Philosophos eius & insecuti temporis factitasse legimus, Hippocrates quoque se C reli( Libros cerie de diaeta tres , qui in Hippocratis operibus extant , ct ubi de usu exercitationum varia adducuntur, Herodico tribuendorum eise, CLERICI coniectura est. Part. l. Li l. 3. Chap. I3. sed nulla haec alio fundamento nixa, nisi quod is Gymnasticae medicae limentor, omni antiquitate consentiente, habeatur: quem tamen crumis uni non reperi

17쪽

reliquae turbae iminiscere, cumque aliis ibi corpua suum excercere, quod postea Galenus etiam fecit, potuit, & inde propria mentis vi colligere, quid ex Vm foret rerum earum ad artem salubrem amplificandam ' Sed Herodico ad eam rem perficiendam Praeceptore eum opus habuisse antiquis testimoniis non constat, nee uti quidem potuisse, iam ostendi.

Restat, ut pauca adhuc de duplici professione,

qua tum i CC vs, tum ipse II ERO DIC Vs Celebratur,

addam: cum opinionem illae confirmasse videntur, quasi autoribus iis enata Gymnastica sit medica. Vtrumque ergo primum Medicum vocant. Sed an, ct quomodo conuenire hic titulus Herodico Selybriano possit, iam ostendi. Iccum qui sic appellant, scriptores nimis sunt recentes, quam ut perhibere de ea re testimonium valeat: etsi fieri potuerit, Vt vulgari & latissima significatione id nominis meruerit. Vtrunque porro Gymnasii exercitiis praefuisse, certius constat, sed vii tituli eorum docent, diuersa ratione. Iccum enim optimum Gymnasten vocat Pausanias, Herodicum vero Plato Paedotribam. ( )Gymnasten magistrum omnium exercitationem eXtitisse, earum vires ac potentias ad sanitatem condUcentes callentem, exstimat Mercurialis,( autoritateGa-Ieni fretus, cuius de tuenda sanitate libri secundi caput XI. allegat: sed frustra. Asserit enim Galenus quidem, Gymnasten virtutis singulorum motuum

18쪽

i eientiam habere, sed ad sanitatem eos referre scire, non addit; sed in hoc potius scientiam eius finiri, ut dicere possit, qui motus corpus gracile, musculosum , durum , compactum , praeterea vegetum reddant, vel qui horum contraria effetant. Hoc

paedo tribam adhuc inferiorem facit, paedotriba, inquiens, quoque quicquid in palaestra motuum geritur, pernovit: quid quisque motus efficere queat. ignorat; & sub allegati capitis finem: quod igitur paulo ante diximus, paedotribam esse gymnastae ministrum , ut mediet coquum, id nunc quoque ostensum est. Idem ex Aristotele ( discere licet . ita referente: adolescentes gymnasticae & paedotri-bicae tradendi sunt: quarum altera aliquam facit

habitudinem corporis, altera operationes. Vt alia nunc, breuitatis causa, testimonia omittam: cum ex

his, quae allegaui, satis constet, nil illis quidem

temporibus Gymnastae, multo autem minus Paedo- tribae cum Medicina commune fuisse, vel saltim non plus, quam coquo. InsecUtiS Vero temporibus viriusque illius generis homines, ad Herodici exemplum, gymnasticam & paedotrinicam medicinae magis ac magis miscuisse, ita ut Hippocratem etiam corrigere quidem ausi sint in libris, quos de artibus suis conscripserunt, Galenus non uno loco cum fastidio obseruauit.

Occasionem huic commentationi dedit via DOCTisSIMVs, cuius in titulo Inauguralem Disser-C a latio-

19쪽

tationem indico. Cum enim Is mihi nuper significaret, in animo sibi esse, honores in Medicina sum mos in hac Academia capessere, deque arte Gymn stica noua Dissertationem se conscribere. quam Inauguralis speciminis loco Eruditorum publico examini subiicere vellet, rogans, ut Programmate aliquo illam comitarer: conueniens mihi statim se secto argumentum scriptionis visum fuit, de Gymnasticae medicae veteris inuentione & inuentoribus pauca quaedam disserere, cum praesertim olim, quando Medicinae historiam alios docebam, aliqua de hac materia ab autoribus tradita, ulteriori examine digna iudicarem. Quibus ergo praemissis reliquum est, ut Candidati nostri, Viri Doctissimi Clarissimique, FRIDERI CIROER NERI , Lipsiensis, natales, quos splendidos habuit, & vitae studiorumque rationem, quam tenuit, breui vitae curriculo iisdem prorsus verbis, quibus

a se illud conscriptum mihi exhibuit , nunc proponam: Ego FRIDERIC VS BOERNER, lucem primum

aspexi Lisae, die XVII. Iunii. A. MDC CXXIII.

Patrem veneror seXagenarium & vltra, quemque diu adhuc saluum esse iubeat Deus O. M. CII RisT IANUM PRIDERI CUM BUERNERvM, Sanctae Theologiae

Doctorem eiusdemque in Academia patria ProfessDrem Primarium, Ecclesiae cathedralis Misenensis C nonicum Custodem, Consistorii Lipsiensis Assessorem,

Academiae Decemuirum & Seniorem, cael. Matrem

vero colui DORO THEAM SYB ILLA GODO FREDI

GRAM

20쪽

GR AR vra, Consulis olim apud Lipsienses filiam, vix

mihi sexenni praematuro fato ereptam. A teneris statim omnem in me tum educando , tum erudiendo optimi parentes nauarunt operam.

Factum id est tam in domo paterna fidelissimorum praeceptorum institutione, qUam postea GRIMAE, oppido prope Lipsiam , ob scholam Prouincialem

satis claro, cura viri integerrimi, Dn.M. IO. GoTT L. CLEMENT, cuius fidei tradiderat me optimus Pater. A. MDCCXXXVII. autem , cum studiorum moderator, cuius ductu fidelissimo per quinquennium usus fueram, vocaretur Torgauiam ad capessendum munus in Lyceo ibi florente Subrectoris, hunc eo, iubente ita Patre amantissimo, secutus per triennium literis operam nauaui, nactUS praeter CLEMENTEM, Viros, ob singularem in rebus agendis fidem , n mini in patria ignotos, Dn.M. MICIRREN R. REIN-HARDUM, tunc Rectorem, iam coetus Belgrani sacri Pastorem Primarium plurimum Reuerendum,

ctorem. Edoctus ibi literas, quibus iuuenilis aetas impertiri debet, A. MDCCXXXIX. Lipsiam reue ius, in album studiosorum relatus fui fasces Acade-demiae tenente Viro Illustri Io. CHRIs T. GOTT-s CREDI o. Quo feliciores autem studiorum facerem progressus, iussit Parentis Halam adhuc adii Salinam , in Paedagogium, quod ibi floret, Regium me contuli, fidelissimaque hic optimorum virorum instructione , in elegantioribus potissimum literis usus, tandem ad lares patrios redii. Hic uniuersae

SEARCH

MENU NAVIGATION