Decanus Collegii Medici ... Petrus Gerike...Propemtico de Gymnasticae medicae veteris inventoribus ad dissertationem inauguralem...Friderici Boerneri...invitat.

발행: 1748년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Philosophiae ergo adii et Rus IVM, in oratoriae praeceptis & declamando pariter ac eXercitiis disputato riis GoTTsCHEDi VM, dccum primum Theologiae me dicare animus esset , in lingua sanctioris AN cxxv M, in Theologiae ipsius vero praeceptis Venerandum Patrem. Herbarum vero notitiam, quarum a teneris amator fui, accepi Duce Illustri A. N. PLAZio. Habui etiam A. MDCCXLIII. die XXX. Octobr. ipso restaurationis euangel. religionis anniuersario sacro in templo academico orationem solemnem, de incrementis restauratae religionis euangelicae ex restauratione literarum, quae variis annotationibus aucta lucem forsan videre potest. Anno sequenti MDCCXLIV. Lipsam muta. ui cum Leucorea, quae Vitebergae est, Prorectore Academiae Magnifico , Illustri NE ID Lupo Mathematico celeberrimo, in numerum ciuium receptus. Mutata vero sede, mutaUi etiam animum, non tamen temere, sed sussicientibus rationibus commotus, ct ex Theologorum castris ad Medicorum transii. Adii igitur Viros Magnificos Experientissimos,sTEN ZELiv Min physiologia methodoque medendi et, VATE Rubi in anatome , materia medica &botanica, cui incomparabili Anatomico etiam cadauer masculinum secanti adstiti; LANGI v TR iv Min chirurgia; & in Philosophia Naturali Celeb.

B os I VM, quem beneuolum inprimis veneror Fautorem. Praeter hos , Celeberrimorum quoque Virorum ILL vs TR Is BER GERI , & HAS SENI Ischolas frequentavi, Huius in noscenda Lingua Ang-

22쪽

licana, Illius in historiarum monumentis explicandis, tam eis, quae antiqua spectant tempora quorumque documenta fouet Musteum Regium Dresenense, tam eis, quae circa eruditionis fata versantur. Sic studiis academicis ad finem perductis, ultimum idque nobilissimum artis nostrae restabat caput.Interrupta igitur vita academica A. MDCCXLVI. Brunsvigam me contuli ductum & hospitium nactus Viri experientissimi & in arte sua exercenda felicini. mi. D. D. Io. IV L. SCHLAEGER i Collegii Medici Ducalis Assessoris dignissimi, cui multum me debere profiteor. cum non eius solum ductu morbos nosse & curare, verum & ipsius vices apud aegros saepe obtinere contigit. A. MDCCXLVII. cum SERENISsi MVS PRINCEPS, Collegium Medicum Brun-migae adornaret, ipso primo solennis consessus die specimen aliquod publici iuris feci, quo de adoranda Dei Maiestate ex mirabili narium structura dissererem, quo factum ut ex clementissima Principis voluntate locum in Societate medica obtinerem. Praeterea etiam nuper primam Diographiae Medicorum nostroneuo celebrium partem diuulgaui, unde praestantissimos Medicos per literas nosse contigit, quod commercium maximopere mihi gratulor. Ita ergo praeparatus & ornatus ad Facultatem nostram, postquam prius inter ciues nostros Academicos nomen suum professus est, accessit, inque solitis examinibus ita se nobis exhibuit, ut non dubitemus , honores & priuilegia Doctoris medici Et

23쪽

eonferre. Quod eras fiet, habita Inaugurali Disser. tatione de arte omnastica noua sub Praesidio Viri Illustris , Laurentii De Ieri , Academiae re Facultatis Nostrae Senioris, ut publico hoc specimine illam seque omnibus probet. Quem actum ut Magnificus AcademiaeProrector, Amplissimus Senatus Academicus, Hospites & Cives bonis litteris fauentes, praesentia sua splendidiorem reddere velint, Facubtatis nostrae nomine, obseruanter&ossiciose rogo.P.P. die X V I. Maii. A. O. R. cIolacc XLVIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION