Diuisiones vtriusque iuris ad differentias proximae. Leandri Galganetti I.C. Collensis, ..

발행: 1610년

분량: 35페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

2쪽

MARCO ANTONIO

FRATRIS FILIO. .

LEANDER GALGANET TUS.

N huius mei de Iuris diuisione opusculi in publicum editione sequar veterem morem meum, quem in coeteris meis

lucubrationibus emissis usurpaui , quarum cum alias Sanctissimo D. N. Excellentisti, mi felicis memoriar Ioannis uaptiliae Patris tui fratri, alias Scipioni Burghe- so Cardinali Amplissimo conlabrino tuo dicauerim , debebam & tibi tuam , Marce Antoni Burghia, quam nunc evulgaturuS sum, ne a mea consuetudine, nec a vobis ad quorum radios vitae '

3쪽

cursum dirigo lucidissima meae in hoc stuuioriiminari nauigationis sudera deflecteres Osfero igitur

. curam hanc meam tibi, maximae expectationIS, ac stipra aetatem Puer, precorq. te,ut in hoc exiguo, atque infra meritum tuum, ac meum vobis officij debitum munere, mei erga te orientem saeculi nostri solem, ac Domum tuam Excellentissimam,ob

sequij, ac deditissimae vobis omnibus, Principes Burghes , voluntatis immensitatem introspicias, quod facile facti tibi est, qui tam aut ingenio prae

stas , quam eum nomine IeprTsentaS, neque enim minus a bono rerum aestimatore ex Elephanto-rum, balenariimq. corporibus, quam ex formicis,

apibusq. summi corum fictoris Dei Sapientiae Infinitas colligi, ac quodammodo attingi, ne dum considerari potest: Vale Pulcherrime ciuitatis flos, ac virtutis huctus, quos nobis isthaec egregia indoles tua promittit, uberrimos, ac diuturnos quam primum prista ad nobilissimae gentis tuae, ac Christianae Reipublicae ornamentum . . '.

4쪽

DIVISIONVM IVRIS.

tactionis praescriptis verbis .

, Capitis diminutionis .

clericorum. O gnatio . a conditionum . 22

constitutiones Principum . a consuetudo D

Interdicta. Is Iudicia publica . , s Iudicium praeuaricationis. y

5쪽

Liberationem, Libertini .

Andast,s' Praevaricationis Iudicium. 6

Procuratoris

atrimonium. Is Publica iudicia .

s SNI Mociorum gestorum

et comma appe aliua Nouationis

O siligatio P drai conuenti .

Peccatum.

Peculium . Pignorigis Paenitentia.

Elegatio ex/llam

Seruitutes . Societatis. - 3 rvo alia . et Stipulationum. 2 Sa Stipulationum praetoriarum . Is

6쪽

De Diuisione ipsa.

ST autem Diuisio, quae rem semovens a re utramque absoluit ratione subiccta . Cicer. ad Herennium, lib. . de Distributione, vers. Diuisio est, &c. O dieitur etiam communioris rei in angustiores , &minus corninun es Distinctio. testa Guliel 'Lapid. in tractatu de Diuis. in suo Meth. Dialect. & alia dicitur nominis , alia rei. NC minis est, quando vocabu li significationes, quae interdum multae sunt, exponimus, uam Lapid. partitionem aequi uocationis vocat, quae adisserentiani. proxime accedit; cim ob diuersitatem nominis inducatur diuersitas rei, ut in Iure est Diuisio Iniuriae. Ins . de Iniur. in princ. & diuisio familiat. l. pronunciatio. Is s. ff. de verborum signis rei est, vel generis in species, vel totius in partes, illa proprie diuisio, haec partitio appellatur ; & differt haec specialis diuisio a partitione, sicut species a parte , de specie autem genus predicatur, de parte totum non ; non enim ut dicimus hominem esse animal dici potest parietem esse domum . Diuisionis specialis tria sunt praecepta . Primum , ut sit bimembris . Secundum, ut differentiae, ex quibus constat, sint repugnantes.' Tertium , ut omnes species rei diuidendae complectatur.

Primum tamen non potest perpetuo obseruari, cum ve- 'ris different ijs destituamur, ac ipsarum penuria laboremus, ut notavi in compen. differentiarum, in princ. vers. di quia . Potest autem sumi ex omnibus fere locis, ex quibus argumenta promuntur. Vt a causa efficiente , Ius

aliud dicitur Naturale , aliud Gentium, aliud Civile i ;A causa finali aliud Publicum, aliud Privatum ; A subiecto aliud versari circa personas, aliud circa res, aliud circa actiones. Tales diuisiones in distributione artis, seue operis

7쪽

operis sub diuidendae sunt, & singuIae subdiuisiones rursus in angustiores species diuidendae. Hoc est, quod Cicero, lib. I. de Oratore dicit. Omne Ius Ciuile in genera digerendum,deinde eorum generum quasi qusdam membra dispertienda esse. Vt Imp. lusi. in suis Inst. praemisis generali Iuris tractatu, diuidit Ius, in Ius personarum , rerum, &actionum, de iure personarum tractat. lib. I. de rerum iure, lib. a. g. ct q. de actionum iure, lib. q. tit. 6.cum sequentibus, &personarum alias duas facit diuisiones , nam diuidit homines in seruos, & liberos, hos rur-:sus in ingenuos, S libertinos, item in eos, qui sunt alie- . ni iuris, & qui sunt sui iuris , singula in angustiores species subdiuidit, quod etiam in rerum, & actionum iure facit, ut ibi patet. Ad eundem modum potest iuris uniuersi a summis ge- .neribus ad infimas eius species fieri diuisio, quemadmo- . dum constat ex diuisionibus infra positis; quae diuisiones quatum prosint ad singulorum lectionem, & cognitionem iudicauit. Cicero, lib. i. ad Herennium de diuisione cau-.sarum, & post eum Quintilianus de Oratore, lib. a. de diuisione, cap. T Sed , ut non semper necessaria, & quandoq. superuamcua est, ita oportune adhibita plurimum scriptis, orationiq. lucis, & gratiae confert; Neque enim id solum essicit, ut elariora fiant, quae dicuntur, rebus velut ex turba extractis , & in conspectu Iudicum positis, sed reficit quoque legentem, ac audientem certo singularium partium fine, non aliter, quam facientibus iter multum detrahunt fati-.gationis notata in scriptis lapidibus spatia ; Nam , & exhaustis laboribus nosse mensuram voluptati est, &scire aquantum supersit hortatur ad reliqua fortius exequenda nihil enim longum videri necesse est, in quo, quid viti mum sit, certum est. Nec immerito multum ex diligentia partiendi tulit laudis Quintus Hortensius, Cuius thmen diuisionem in digitos diductam nonnunquam Cice

8쪽

ro leuiter eludit; Nam est certus eius modus, & euitan da maxime concisa nimium , & velut articu Iosa partitio Nam , Sc authoritati plurimum detrahunt minuta illa, nec iam me mbra, sed frusta, & huius gloriae cupidi, quo subtilius, & copiosius diuisisse videantur , & superuacua as

sumunt, & quae natura singularia sunt, secant, nec tam plura faciunt, quam metriora . Deinde cum fecerunt mille particulas, in candem incidunt obscuritatem, contra

quam partitio inuenta est Diuisio, de simplex propositio

quoties utiliter adhiberi potest. Primum dc bet este aperta, atque lucida ; Nam quid sit turpius , quam obscurum esse id ipsum , quod in eum solum adhibetur vium, ne caetera sint obscura e Tum breuis, nec ullo superuacuo onerata verbo , Non enim quid dicamus , sed de quo dicturi sumus, ostendimus . Obtinendum etiam , ne quid in cadesit, ne quid supersit. Superest autem sic fere, cum aucin species partimur, quod in genera partiri satis sit, aut genere posito subi jcitur species, ut si dicam de virtute, Iustitia, Continentia, quae uirtutis sunt species. Particio proponit quid sit, de quo conueniat, quid , de quo ambigatur . In eo, quod conuenit, quid aduersarius fatea tur, quid nos. In eo, de quo ambigitur, que dicturi su-inus, q iis nostrq propositiones , qu partis aduersi; . Turpissimum vero, non eodem ordine exequi, quo quicque

proposueris .

In quam quidem turpitudincm Iustinianum incidisse

vidctur , qui cum omne ius , quo utimur, vel ad pei sonas, vel ad res, vel ad actiones pertinere affirmet, & ideo , de cis ordinate tractare promittat In S. omne aut m , vit. Instit. deiurena aur. gent.&ciuil. tamen in Pande Stis,Codice, & paruo legum Volumine promissum ordinem p rq uertit ,& personas cum rebus,& actionibus, res cum personis , & actionibus, actiones vero cum pei sonis, & rebus miscet, atque confundit, quas sic admixta S, atque confusasse mouet, atque disgregat ordinatissimus Nicholaus B vigetis

9쪽

Vigellius in sua absolutissima universi Iutis Ciuilis Methoido, de in quinquaginta libris, is in septem partes promisso, & non seruato Iustiniani ordine distinctis.

Diuisionum totius Iutis

Compendium.

Diuisio Prima.

VS diuiditur in publicum,& priuatum. l. i. S. huius studij, is de iust. & iure ,

de S. fin. instit. eod. de distincti I. c. pe'nuit.& I s. q. a. c.du sunt. Privatum ius diuiditur in Naturale , Gentium, & Ciuile. d.l. I. s. priuatum, C eod. de S. fin. instit. eod. que diuisio est sumpta a causa efficiente, & distina t. in princ. & c. ius autem,& distini

II. c. catholica.

g Iuris diuisio tertia sumitur ex materia, seu obiecto, nam omne ius, aut ad personas, aut ad res, aut ad acti nes pertinet. l. i. E de statu hom. & S. sin. instit. de iura

natur.

Item ius diuiditur in Diuinum, & Humanum. dist I.

c. omnes, & dist. 8. c. I Ios Ius Ciuile diuiditur in scriptum, & non scriptum . . S. constat, inst. de iur. natur. gent. &l. ius Ciuile, S. finiff. de iust. &tur. dist. o. c. ius generale,infin.& dist .ai. c. Ecclesiasticarum. Is Altera iuris Ciuilis diuisio est in speciale,& qtoris; quq diuisio declaratur. l. ius autem. . E delusit. & iur. Iuxta quam diuisionem obligationes, de actiones, aliqdicuntur Civiles, alis Pretoris, seu honoraritidi sis ex diuedilitate

10쪽

state nominis, differre utiq. dignoscitu Gex allegatis; de differentij , ius Naturale. Constitutiones Principum diuiduntur, quia alit fune generales, alis personales, S. sed, quod, in fine,

Principum S

Item constitutionum personalium, aliq sunt cavsq, aliqpersonq; Quq sunt causit ad hqredes tranimittuntur; Qvqiunt persons, non l. priuilegia. Is o. ff. de reg. iur. & l. in omnibus. 68. Ceod.& l.ex pluribus. I. Ede administri tuto. S l. tempus. et s. ff. dereludi c. habet exemplum. Item alis sunt Civiles, & alis Ecclesiasticq. distinct. 3. in princ. Vblica iudicia diuiduntur, quia alia sunt capitalia,

alia non capitalia. Capitalia dicimus, quae vitiino supplicio homines afficiunt. Non capitalia sunt, ex quibus pecuniaria, aut in corpus aliqua coercitio pena est. S. a. inst. de pubi. iud. & l. a. E. eod. & l. licet. i 53. E. de verbor. signae . - , Poena etiam diuiditur, quia alia est capitalis, alia non capitalis . l. capitalium. 28. in princ. Ede poenis. Item aliter diuiditur, quit alia vitam adimit, alia seruitutem adiungit, alia Ciuitatem aufert, alia exilium,put coercitionem corporis continet, alia damnum cum infamia, alia dignitatis depositionem, aut alicuius actus prohibitionem contrahit. l. si quis. 6. S. fin.cum seq. h. Cod.

Diuisio Secunda, Divisio Tertia Diuisio Quarta B a Diuiis

SEARCH

MENU NAVIGATION