장음표시 사용
201쪽
ducta , neque maximis timoribus carc-ret, inde etiam discessiit, & Can: Cheum revertit. Visum heic jam homini tantisi per pacatum tempus , ejusque ut fructum caperet continuo ad sacra christianis jamdiu sacerdote destitutis administranda contulit animum, multamque in his rebus operam consumsit , concurrentibus assidue magno numero qui paenitentiae, qui que baptismi sacra flagitarent, ne facultatem suscipiendi oblatam dimitterent , cujus fructu aliquot jam annos caruissent. Neque tamen diuturnum id fuit solatium. Nam eo Μandarinus alter cum venisset, qui affigendorum , vexandorumque , si posset, christianorum sibi onus susceperat, Iussit confestim incolis, ut in domos irrue rent christianorum, inque Europaeos, qui occultati per eos essent, diligentissime inquirerent. His rebus cognitis christianus quidam continuo VII. idus apri lis ad vicum Hau-pan celeriter contendit , ut Johanni nunciaret, qui eo in vico per per id tempus munere fungebatur suo tmonet ut maturet fugam , proxima enim nocte , aut insequenti die apparitores venturos , Europaeosque per domos inquisituros. Quod sane nuncium commodum venit. Nocte enim proxima satellites vi- eum ingressi , domum continuo petive runt, qua in domo Johannes habitarat et adeo scilicet de eo diligenter cognoverant.
202쪽
Quem etsi deprehendere non potuissent, non tamen conatu destiterunt , vicosque, proximos adire, scrutarique instituerunt, ut divinae providentiae consilio , quae illum aliis servaret rebus, factum existimari debeat , ut ne satellites in proximum alium pagum venirent, quo ille profugerat. XCII. Mandarini, qui religionis christianae doctores e Sina aliquando exterminare summis viribus nitebantur , non Ethnis eu- modo non intermiserunt inquisitiones
verum 2tiam , occationem natati aux erunt
magno christianorum periculo, magnaque et daccessione calamitatum. Fuit autem Oc-ntias, aliique
casio haec . Antonius Huo-Guan-Κie , rara es quem alii Hu-yuen-Κi nominant , qui sed ipse etiaci Christi religione desciverat , cum f. 'interpretem ageret iis , qui navi Sancti Andreae venerant , atque inter portus ministros frequentissime versaretur ,& nautis. ejusdem navis familiariter uteretur , ex his cognovit deserre eam navim commeatus Dominicanorum, subsidiaque importare, quae unicuique ill rum Rex Hispaniarum pro eximia sua , in religionem pietate in annosi singulos mitteret, collectasque Μacat pecunias , quas christiani ejus urbis, acceptis nunciis de morte Sansii, deque sacerdotibus reliquis carceribus detentis , dum supplicatio ob eam rem publice haberetur, con
tulissent, subsidioque affictis chris ianis
203쪽
Fo-ganensibus misissent . Suspicatus est etiam Johannem a S. Μaria Manila venisse, & domi Nien-Antonii optimi christiani latere ; itemque Antonii filium instit .
toDominicanorum addictum versari Manilae intellexit, vocarique Petrum a S. Dominico. Praeterea arca christiani unius, cui erat Chay-Stephanus nomen, praeterjus, fidemque aperta , ex qua omneno pecuniam ad argenteos nummos xl. surripuit, litteras invenit ab eodem Antonio aliquot ante annis ad eum datas , quarum haec erat summai filium suum Augustinum Fo- sanum esse prosectum rogatum Dominicanorum aliquem, ut ad chri- .stianorum solatium Chang-cheum se conserat r rogari item ab se praesectum provinciae Philippinarum, aliquem ut eo dem sacerdotem mittat , qui rem christianam administret. Haec etsi satis erant ipsa ad commovendam iram , cupiditatemque concitandam Mandarinorum; tamen scelestissimus homo mendacium Gad-Jucit, Nien-Antonium pro cooptando filio in ordinem Dominicanorum quinque nummum argenteorum millia solvisse . His ex criminationibus libellum com
Is ad provineiae Pro-Regem misit , qui
cupidus perficiendi, quoil instituerat, ut ab omni provincia Chri sti cultum penitus
eaterminaret, Nandarinis Cang-Cheensibus
204쪽
sibus jussum misit, ut Nien-Antenium comprehenderent, & in carceres contru derent , fratremque ejus minorem natu
Nien-Petium , aliosque adhuc quinque, quos inter eum ipsum, qui libellum conflasset, & Μandarino dedisset . Mandarini imperata faciunt , atque a. d. v. kal. iunias singulos in carceres contrudunt. XCIII. Hoc serme tempore Ambro .. sus Hy-jinus, cujus de constantia, & fi- γ' docede saepe est demonstratum, ab -cheen- e. 'gλne sibus carceribus ad Fo-ganenses fransdu- tranUuestus ctus est. Factum id fuit non opera quidem ipsius , quasi solatium quaesisset, sed vo- initia'. luntate omnino Mandarinorum. Hi enim, quum prid. nonas malas eamdem judicii rationem instituissent , quam a. d. IV.
kal.junias anni superioris MDCCXLVII. descripsimus, ita de Ambrosio decreverunt , uti nulla, seu capitalis sententiae iam latae , ejusque genis insculptae , seu
custodiendi rationis, facta immutatione, omnino locus carceris mutaretur . Erat haec res Ambrosio nonnullae levationi,
quod reducto in patriam, tametsi catenis vincto, facilius subvenire cognati possent, ipsique potestas fiebat rem perficiendi , quam inchoarat, ut homines duos, ctuoscum instituendos christianismo suscepisset, mox coniectus in carcerem, prohibitusque docendo fuerat, imbueret jam penitus . nostrisque sacris initiaret . Gam-
205쪽
Iohannes a S. Maria iterum Chang. eheo discedit
quam Fo-chei etiam, quum in Min-Hiensibus carceribus summis angustiis, summaque severitate custodiretur, annunciandae christianae religionis finem fecit nullum , hominemque, cujus valetudo summo indiscrimine, versabatur , ad eamdem religionem perduxit , ac baptizavit, cujus postea vivendi ratio, cum morbo evasisset , dignissima christiano viro omni, bus visa est. Ac nostri, quod mutatione carceris magna parte incommodorum levari Ambrosium intelligebant, ejus discessu sunt vehemenrer Iaetati; contra
ipse moleste tulit, ut qui sibi discedendum ab iis esse videret, quos semper Paren tum , & doctorum loco habuisset, ver returque, ut sequi eos jam ad triumphum posset, quibuscum una pugnam sustinuisset.
XCIV. Iohannes a S. Μaria se qui
Chang-cheensium, proximorumque christianorum opera hactenus delituerat, iam admonitis ab iniquo Ha-Guan-Κie mandarinis, captisque christianis , ipsoque
etiam accusatore in carcerem conjecto, ut rem probaret, quam nunciaverat et quum
intelligeret sibi, suisque hospitibus nul
lum posthac locum tutum futurum, ductus etiam studio subveniendi sociis Dominicanis, quam ob rem . in Sinam suis set missus, rursum rem tentandam exillimavit. , nonisque juniis Chang-cheo
206쪽
prosectus , jam iterum Fo-cheum versus contendere instituit. Post ejus discessum diligentius mandarini inquirere Chang- chei coeperunt, habitaque de christianis, quos ceperant,quaestione; idibus juniis domum Antonii adierunt,relaturi in scripta, quaecumque in ea invenissent ; neque tamen invenire quidquam potuerunt, quod ad christianam religionem pertineret , propterea quod omnia inde commodum, prudenterque subducta fuerant. Hinc domum fratris illius Nien-Ρetri petunt: libros , & imagines nonnullas reperiunt, atque intercipiunt , deque omnibus ad Chans-Tu Fo-cheum scribunt.
XCV. Interea Johannes die VIII. kal. Iohannes a quinctiles Fo-cheum venit. Eisi iisdem fere dissicultatibus assiciebatur , quibus sed rursus dl' superiori tempore, quemadmodum in ci- ς vitate manere, & ad designatos martyres adire posset, propterea quod metu mandarinorum christianus nemo, ac ne ipse quidem Ly-Benedictus, cujus tanta erat
pietas, & fortitudo, excipere illum hospitio, domique retinere audebat i non
esse tamen animum despondendum putavit, neque conatu deustendum; ac , ne
cui hospitii caussa calamitatem daret, templum deorum quoddam parvum con duxit, ibique clam habitare coepit. Sed etsi omni cura, ac diligentia conabatur,
ncque studiose solum, sed etiam, quod
207쪽
Saeerdotes in careeritas summa leve. ritate asseris vati magnis incommodis
maxime res poscebat, caute , tamen carcere detento videre omnino non potuit; tanta enim severitate custodiebantur, ut
ne scribendi quidem iacultas illis relinqueretur , quin subesset periculum , ne epistolae interciperentur. Verum paullo post, eum vi I. Ral. quinctiles, qui ex Κien-ningensi tumultu supererant, affecti supplicio homines XLV., reliqui partim diversis poenis damnati, partim dimissi fuissent, coepit paullatim remitti custodia carcerum, ut jam mitti ad nostros litterae , ex eisque recipi possent. Quod cum Johannes ab die iv kal. sinpissime laceret , epistolis numquam nOmen subscripsit , veritus, ne, uqua sor te fortuna in custodum, exploratorumve
manus littera incidisset , re patefacta , negotium impediretur, de quo tantoperellaborasset. Neque licuit tamen Johanni diutius Fo-chei versari. Nam exam ad prasectos provinciales nuncia Cha nycheo. atque indicia continenter mitterentur, maiusque,in dies periculum fieret , discedere coactus est, talemque mire discessiis rationem, ut, declinat O si 'lo, posset rursus, ubi per tempus licuisset, facile in urbem reverti. iXCVI. At sacerdotum nostrorum 'incommoda, etsi diuturna, ne minimum quidem remittebintu . interdiu longio- tribus manicis vinciebantur, ita uti nexi
208쪽
ptimum coeperat; & noctu in cubiculum constudebantur perobscurum , constri--Ηqu ani- brevioribus manicis , pedicisque, ut toto prorsus corpore impedirentur . Ostia carcerum custodiebantur praecipua severitate, atque ita , ut non solum adire ad eos subsidii caussa citra lanimum periculum posset nemo, sed ne epistolae quidem deferri, nisi illorum , qui deserrent. calceis inclusae , quod etiam ipsum meta non carebat, graυissimis constitutis poenis , si quis detulisset. Ipsi autem sacerdotes ne scriberent ad christianos, certiore ue eos de se facerent , quae res nonnullam ipsis molestiarum levationem attulisset, cum multis aliis, tum his etiam duabus de caussis impediebamur , qua
rum erat altera nimia curiositas.ethniscorum , quibuscum erant una in carceribus , quihosque praesentibus scribi oportebat; altera , quod , omni alia is, euhate sublata , scribere super suia ipsi genibus cogebantur , iisque continenta pedicarum dolore maxime tofirmis atque affectis. Q tum de malis, gravit misque incommodis, ne longior ev dat striptio , illud breve, vetissimultique discere posse videmur , eos , severitat . ethnicorum omni prorsus subsidio inte elusos, tantum dumtaxat solatii aliquando cepisse, quantum divina providentia
curabatur , ut ne ante cederent aerumnis
209쪽
illorum corpora , quam adesset divinitus constitutum tempus, quo se , Vitamque suam Christo devoverent . Hac tanta acerbitate, assiduitateque malorum sensim concidebat hominum valetudo , cumque reparandi ratio nulla suppeteret , tandem eo sunt redacti , ut in morbum omnes inciderent, ac Royas Pene momreretur . Quae res tot, tamque molestae etsi aegritudinem corporibus illorum inserebant , de virtute tamen, & fortitudine animi nihil imminuebant. Nam quo tempore calamitatibus maxime premebantur , tanta erat, divina ope, eorum hilaritas , ut magnam moverent aspicientibus admirationem : quod tum
intelligerent dignos habitos se, qui Pro.
nomine Jesu contumeliam paterentur,sum mo gaudio perfundebantur, adeo ut nihil fieri umquam voluerint, quod , alio . rum suasu, consilioque, ad libertatem Tecuperandam conferre posse intellige--.bant. Neque vero aliud avebant , nisi .
ut darent pro Christo vitam, si ipse id lmunus accipere dignaretur . Ex hoc au- tem studio, quo praecipuo incendebantur, illa existebant, quorum sunt epistolae illorum plenae, avide expectare jam se gladium , qui capita ab corporibus praecide-- rei ; tum assidua illa anxitudo animorum, . qua ex Matthia Fu, aliisque , certum ne
libi adhuc esset supplicium capitis, per- '
210쪽
ORDINIS PRAEDIC. I97enntabantur . Atque in Commentario, quem Serranus descripsit, multilque ejus litteris , quas habemus, nihil tam crebro occurrit, quam illud r offerre se Christo suum caput, libentique animo, ac summa cum laetitia inopem nam ita ajebat hanc ab se fieri oblationem . Nec minus studebant divinae voluntati permittere henitus ipsi se; sibique dissidentes, in Dei unius auxilio spem suam omnem,& sortitudinem collocabant. Igitur neque egere aliquando quidquam, quod ad maturandum supplicium pertineret : &ubi, quod saepius accidit, commutatam sibi perpetuo ab Sina exilio capitalem sententiam audissent, pacato , aequoque animo tale nuncium accipiebant ; ut quamquam displiceret eis coronam sibi quasi eripi, quam paratam existimassent, rubmitterent tamen libenter se voluntati omnipotentis Dei, cujus id consilio esset factum; indignosque se existimarent, qui . praeclaram, & singularem martyrii gloriam consequerentur. Quamobrem cum
ad christianos animorum sibi pietatvi conjunctos scriberent, illud assidue flagitabant, sibi ut divinam opem precibus implorarent, quae spiritus sibi majores radderet & ad pugnandum , ad vincen dum . Ac Tipasitanus quidem Episcopui epistolam , quam prid. non. Octobres
