장음표시 사용
181쪽
inlemus ex christianis invidiam gerebantur , diebi v. idus novemb. Johannes de S. Μarianam venit . Dominicanus clam Chamg-cheum Uenie.
Philippinenses Dominicani , cum
caveae, ali- sociis conjectis in carcerem accepi
sint, hunc continuo, qui christianos vi ut x. hostium exagitatos confirmaret , sociis que subveniret, subsidio miserunt. Eratis natione Sinensis, Regisque Hispani rum eximio beneficio in eorum numerum cooptatus fuerat, quos duodenos Sinenses, aut Tonquinenses in Manilensi Co legio suo ipse aere alendos, docendosque curat, addendos mox, ubi justam aetatem attigerint, Dominicanis , qui innutroque illo regno operam propagandae religioni diligentem navant . Itaque ut munere ita , ut par erat, fungeretur , ad quod obeundum a Praesectis su is mittebatur, in navem Hispaniensem , qua
S. Andreae vocant, quae ab Philippin' Insulis iter in portum Ein yensem instituebat, conscenderat. Verum, cum Pro
sPiceret, adversis ventis , dissicili navigatione, iter longius futurum ; ubi ad Insulam Tonglaam pervenit, ut citius, quo contendebat, pertingere posset, celeremque operam dare christianae rei , una cum Stephano quodam Sinensi christiano e navi descendit . atque in orati continentis advectus, Chang-cheum onii. inae res divino sane consilio acci-
182쪽
disse videtur , ut adversa tempestate aliam inire. rationem itineris cogeretur; nam, si ea, quam instituerat, retenta , ad portum Emuyensem venisset, vix eripere se periculo potvisiet, ne caperetur, in carcerem conjiceretur . Nam sive quod de ejus adventu antea ethnici cognorant, sive quod suspicabantur,cum eum
Manilam in disciplinam prosectum scirent, in Sinam reversurum, exitu sere septembris mensis contulerat se Μandaritus Fo-ganensis ad eum vicum, quo in
vico illius erat domus , deque illo, &de Sinico, & christiano illius nomine diligenter quaesierat. Iam inde ab eo tempore idem ipse Μandarinus christianos
quosdana vocaverat, iisque in hanc seniteritiam locutus erati scire se, Fung-D-hannem una cum Europaeis duobus esset reversum; ejus videndi desiderio teneri
se ; quamobrem ne timeret, atque libere
ad se veniret : ei, christianisque ipsis, modo Europaei abirent, nihil, quod metuere possent, futurum mali. Verum quod ille nondum reverterat , etsi jam. Μandarinus multo adhuc diligentius quaesierat , ejus tamen vestigium deprehendere nullum potuerat. Cujus inquisi- fionibus christiani admoniti faelle intellexerunt, qui esset in Johannem animus mandarinorum; qui certior de re iactus, ne interciperetur, neu suo munere car
183쪽
ceribus prohiberetur, latendum sibi esse censuit, s eque Chang-chei aliquamdiu in
occulto continuit. Hispaniensis LXXXII l. Quum ad Emuyensem a. ' ἡ.' Porium S. Andreae nautae appulissent,piendo Santii ibique expediendis negotiis, ad quae missi fuerant, morarentur, Chung-Tu , seu ted Ethnici provinciis duabus Praefectus , cui erat sudii Asi. Che nomen , ad lustrandam, invisenda
stiani cineres, F Κienain provinciam mense decem-
itici eolligata bri prosectus est. Qui cum Emuyum venisset, atque ab Josepho Patarino Praesecto navis maximis honoris, & observantiae significationibus exceptus, luculentissimis verbis gratiam habere illi se profiteretur, & relaturum promitteret: Josephus pro sua in Sansium religione, singularique in designatos martyres pietate, spiritus sibi sumpsit, ab eoque postulavit, sibi ut Sacerdotes Dominicanos quatuor, qui carcere detinebantur, concederet ; velle enim se Μanilam illos trajicere . Cui ita ille respondit: quod postulet, id , nisi Praetoris Manilensis litteris testibus acceptis, suscipi omnino non posse et praeterea caussa ag Imperatorem delata, jam non integram sibi rem esse, necive decernere se quidquam posse, nisi ab imperatore accepta iacultate , ejusque expectari litteras oportere r nihilominus polliceri suam operam se , omniaque, ut ei satisfaceret, quae posset,
184쪽
lentaturuin . Qua ex responsione , id, quod res erat, praesectus navis facile suspicatus , Chung-Tu voluntate ab eo procul abesse, ut nostros dimitteret, atque ea spe dejectus, experiundum sibi putavit eue , ut capite Mauricastrensis Epis copi potiretur . Cujus quum rei summo jam desiderio teneretur , illud etiam ad spem accessit, quod Tartarus quidam curati rum id negotium se diligenter argenteis nummis , quos saepe diximus, quingentis, ac nonaginta tribus ex pacto promittebat; quam Josephus pecuniam,
quod , pro animi sui insigni pietate, exiguam tanto thesauro comparando existimabat, libentissime spopondit. Verum his
ex officiis longe alia, ac Josephus confidebat, consecuta res est. Etenim Chung-Tu , cum ad diem iv. idus januarias an Μ DCCXLVIII. Fo-cheum re Ueriisset , mandarinos duos praefectos suburbiis Heu-Kuon-Hiensi, dc Min-H.iensi, quae suburbia ipsis Fo-gani muris contineri supra est demonstratum, continuo ad se vocat, & Sansii corpus igni cremare jubet sv mma severitate, sibique judi ciali ratione ut probent, mandat , . una esse cum reliquo corpore Sansii caput. Nam etsi diligentissime caverat praesectus navis, ne ea efferrentur, quae ad obtinnendum caput martyris tentasset ; Sines s cs tamen , fide, quam dederant, fracta .
185쪽
rem omnem Chung-Tu aperuerunt . qui contra omni studio , ille ut ne obtineret, laboravit. Chung Tu, cumca, quae diximus , praetoribus mandata dedisset, silere cos , remque omnem tacito administrare jussos ab se dimisit : Bod secus accidit: nam sive quod sunt
Sinenses natura ad tacendum difficiles , sive quod aut pietate, aut quaestu movem rentur , quidam ex V cliuis nam itati vocantur, qui cadavera hominum suinplicio intersectorum curant γ christianos de tota re certiores secerunt. Christiani, droc nuncio accepto , nihil intentatum reliqucre. ut ne sanctissimi Episcopi corpus combureretur. Sed eorum tamen conatus fuere frustra; quod mandarini, quibus id negotii datum fuerat, eodem tempore una cum Uu-ehuis , ceterisque apparitoribus die uri. kal. decemb. adhibita simulatione, praetermissa oecidentali Porta, qua porta proxime ad eum locum itur, ubi comburendum corpus erat Episcopi, porta, quae in septemtriones spectat , oppido exierunt. Ubi ad occi- cientalem agri locum venerunt Sinenses Sy-Tay appellant) quo loco corpora custodiuntur eorum, qui intersecti . fuerint decreto Imperatoris , feretrum exponi
martyris imperavit; eoque exposito, anmtequam, aperiretur , custodem interrogant, sitne captu martyris una eum re
186쪽
liquo corpore. . Qtii cum assirmasset , tum aperiri seretrum jubent, ut de ipsa re , deque custodis responso certo cognoscant. Igitur asse disrupta, quae assis seretrum
claudebat, elevatoque Panno, magn- omnium admiratione, atque perturbatione animorum , corpus apparuit Episcopi, ipsumque etiam caput eodem vigore coloris , quo fuerat vivens , vivacibus Oculis, .integra barba, capillisque , totum denique corpus incorruptum , ac ipsae etiam vestes, octavo jam mense ab obitu , mundissimae, nulla macula. Quibus
rebus esse id Episcopi corpus , de quo
quaerebant, certissime essiciebatur, rapti αque mandarini in admirationem continere se ipsi non potuerunt, quin eXcla marem: optimum certe senem, sanctissimisque moribus fuisse , gladioque Pe
summam injuriam percussim ; tame in quae imperata a praesecto essent, omnino: heri oportere. Ergo feretro ligna cirricumponunt ; applicatoque igne ince .dunt. Quo tempore res accidit admirattione digna. Nam cum in tertiam J II horam ignis circum arderet, comburi colli
pus adhuc non potuit; aliaque afferri uegna necesse fuit , majusque incendium excitari . Cujus incendii vi cum in mi nutissima frusta essent redacta ossa mari ris , mandarini colligi cineres jusserunt.
eademque contrita ossa, atque in puteum; seu
187쪽
seu fossam, quae est in eo loco, omnia conjici. Nam etsi est apud Sinenses in more positum , ut, siquod cadaver igni crematum sit, custos ejus loci, ubi crematio sit facta , cineres , Ossiumque stagmenta , quo ab propinquis, si velint, pecunia redimi possint, in urnam cretaceam colligat , inscripto urnae hominis
occisi nomine ; tamen mandarini, ut UO-luntati praesectorum obsequerentur, quo rum illum esse animum perspiciebant, ut ne christianis redimendarum reliquiarum facultas relinqueretur, neu cultus martyris propagaretur , vel ipsius Imperii consuetudines violare non dubitarunt. Neque eo secius colligi illa jusserunt decenter , omnique honoris significatione, fidem assidue suam contestRntes, non voluntate se, sed praesectorum auctoritate inductos, tanta uti acerbitate . Aderant, dum haec gerebantur, magnumque animis dolorem capiebant , Paulus Su , christianique Ly-Ignatius , Ye-Paulus, Lo-Petrus , & Cathecum enus Chin-Ul-Yuenus , habebatque is secum filium majorem natu , qui cum se ethnicis immiscuisset cineres colligentibus , ossium fragmenta aliquot, dum ad fossam deferebantur, surtim subripuit. Re persecta, apparitores abierunt et tum accedentes christiani, & Paulus Sit propius ad lo
188쪽
nullas ossium part leuias, quae carbonibus,& cineri immixtae remanserant' nania, eodem in agro reliquerant ethnici haec sepulta ) summo studio, summaque pie late diligentissime se legerunt. Quae a nobis omnia ita descripta sum, quemadmodum ex testimonio Pauli Su Notarii Apostolici accepimus, qui suis ipse oculis ea cum vidisset, tum die vi I. kal. februarias an . MDCCXLVIII. rite testatus est. Assem feretri infimam, quae
ex incendio supererat, ne in loco tantaei nominiae relinqueretur , Cathecumenus Chin-Ul-Yuenus , usus etiam Opera
filiorum , altero a crematione die Ly-yenedicti domum intulit ; qua in asse, ita ut Dominicus Josephus -Yuenus testatur , de cujus adventu in oppiduma
-cheum mox demonstrabimus , carbones , & cineres humore quodam oleo se imbuti apparent , ac partes etiam
quaedam quasi adipis caloris destitutione
LXXXIV. Verum christiani , nisi .a,
ossa obtinuissent, quae in fossam projecta christiani e fuerant, non esse sibi quiescendum putabant ; ac Paulus Su imprimis , quod in , uuεadmodum eam rem prae ceteris stingulari studio ferebatur, cum nullum perficiendi aditum de mit. reperiret , spe dejiciebatur , ma no que dolore assiciebatur . Quum hac sollicitudine teneretur , nunciatum ei est . ,
189쪽
eum loci custode conventum ex pecunia esse, ut a.d. IX.kal sebr.christiani effossas reliquias accipiant. Ipse, quod maxime cauto eue opus intelligebat,noctu,adscitis sibi sociis Lu-Μichaele,Chin-Ul-Yueno, hujus que filio majori natu, in agrum contendit. Ubi eo ventum est, Chin-Ut Yuenus ad ostium sepulcri, custodiam acturus, mansit et tum in sepulcrum se reliqui demiserunt, filius primum ejus , tum Paulus, ac Pinstremo Ly-Μichael. Hi, ubi sepulcrum ingressi , sepulcrum ipsum offenderunt plane
mundum , nullis ossibus, nisi martyris , quae erant omnia in acervum coacta prope sepulcri aditum ; continuo gratias Deo
agere, quod reliquias sanctimini Episc pisingulari providentiae munere, consili que servari eis voluisset, coeperunt; tum eas in sacculos , quos ad eum usum attulerant, immiserunt. Re bene, ac seliciter gesta , Paulus cum soci is ingenti plausu, ac laetitia reliquias domum Ly-Μichaelis detulit ; ac nocte insequenti cineres etiam martyris , quos suisse in agro sepultos supra docuimus, pari diligentia , & felicitate recuperavit . Tali modo omnibus Sansii reliquiis receptis, earum tribuendarum ex Tipasitani Episco- i voluntate, cui integram esse rem Pau-us voluit, instituta haec ratio fuit , ut sex in partes tribuerentur, quarum singulae Romam , Manilam , FO-ganum ,
190쪽
Cang-Cheum, & Hing-hoam, retenta Fo-chei una, mitterentur; ceterisque homini bas , quos Serranus diceret , ex iis daremur, quae inter cineres selectae suerant. Atque de his quoque rebus testsemonium extat Pauli Surite firmatum ad dies v I kal. ybri, iv. non. maritas ἄcujus viri tanta suit iisdem in rebus curandis opera, tamque assidua. 2 LXXXV. Chung-Tu cum tanta haec Chung Tu, an corpus martyris edidisset exempla cru- novis confla delitatis, nondum exsaturato odio, mox
In cnristianos, sacerdotesque nostros car christiano. 'Hceribus amictos tarire instituit. Qui etsi
odio , quo erat in christianam religionem
animatus, movebatur, caussas tamen sae
viendi per speciem obtendebat duas. Prima erat caussa adventus navis S. Andreae ad Emuyensem portum , qua capta Occa sione christianos, id quod pridem paras, persuadere conabatur, quare Mandarinis negotium, ut per sua 1inguli territoria in eos diligenter inquirerent, qui christianismum profiterentur dedit. Altera erat caussa, neque ea minus levis , & falsa , quam prior esset, quod initio anni prope Κien-ningam, quae urbs centum viginti millibus passuum F cheo 'abeii , nonnulli e secta jejunantium ab