장음표시 사용
241쪽
nicanas cog sit nubere . nis una quidvis perpeti potius, quam in matrimonismixe,constituit.
mentum ad talos sexies, quo acerbissimo quaestionis genere adigere hominem nitebantur , ut, spe quaestus Europaeos sacerdotes venire in Sinam , fateretur. Denique in Tartariam perpetuo exulatum amissus, quod exilium plerique morie ipsa gravius existimant, ne commoveri quidem est visus . Post cum Imperium Sinarum is, qui nunc obtinet, Icien-Lungsuccessione adeptus esset, in patriam reditionis facultate impetrata , eamdem Vitae rationem, quam antea susceperat, constanter retinuit, ut nihil omnino de pristino studio remitteret; neque Perterritus tot, tantarumque poenarum acerbi
tate , quibus , quod nostros iuvisset . damnatus suerat, filium situm ipsum MDnilam misit, nostrisque tradidit in disciplinam , ut liberalitate, & munificentia Catholici Regis altus, doctusque, Dominicanorum postea instituto suscepto, dederet se curandae saluti hominum sem- Piternae. Atque haec quidem caussa fuit, uamobrem ethnici ita , uti dictum estupra , rursus affigendum , cruciandumque hominem arbitrarentur.
CXIV. Jamvero Μagistratus, quibus
certum erat nihil praetermittere , quod ad exterminandam christianam religi nem conferret, ad seminas, quas temtium Praedicatorum ordinem suscepisse.& virginitatem Christo consecrasse suam
242쪽
dixeramus , furorem convertendum putarunt , easque adigere ad connubia , ethnicorum statuerunt, parentibus, eo
gnatisque , ni dicto audientes Missent, gravissimis constitutis poenis. Itaque, ut est ab Johanne a S. Μaria nunciatum, decretum a Μandarinis est factum , quo magnis minis seminae Dominicanae omnes , quacumque aetate essent , ad eos conserre se jubebantur , nimirum eo con silio, ut, dimisi .s quae aetate essent gra viori , juniores nubere cogerentur. Virgines hjs rebus cognitis , quae juVenes erant , incensae omnes studio servandae virginitatis, continuo variis artibus usae, lineamenta , formamque mutare, ut aeta te pro ectiore apparerent, conatae sunt. Id etsi nonnullis accidit, minus tamen aliis evenit, ex quibus quatuor coactaeisint nubere . Ac fuit harum Virginum una, quae Agnes appellabatur, annum que agebat quintum ac trigesimum, tanta sortitudine , ut, quamvis Μandarini juberent, & parentes cogerent , tamen
quid, is perpeti satius duxerit , quam alteri se sponso tradere, quum Christo nam ita ajebat jamdiu nupsisset. Quam eum parentes invitam ethnico viro spopondissent, domumque illius vi induxissent, ipse ethnicus renuentem , atque νhorrore quasi extra se raptam, manibus,
pedibusque ligari fecit; eamque verbis, &
243쪽
sermone, quibus verbis integritatem animi praeseserebat , repugnantem, tamen vitiavit. Ipsa , uta vinculis soluta est . quasi insana dolore, quem animo ex ea
re maximum ceperat, ethnicum conviciis insectata, linteisque thalami, a quo tantopere abhorrebat, forcipe in frustra
concisis , quindecies e domo aufugit. Quo cum vi perpetuo reduceretur, tandem minatur aedes se igni incensuram , magnamque daturam calamitatem. Quibus minis ethnicus perterrefactus , ve- Titus , ne rem exequeretur, domo pro insana ejecit . Itaque Agnes ad parentes revertit; ab hisque saepe rejecta , quod jam ut alienam habebant , saepius rediens , atque ad paternas aedes perpetuo confugiens, vicit sua constantia paren tum severitatem, obtinuitque, ut liceret jam sibi apud eos liberae manere . Quare vehementer laetata , gratias caelesti Sponso, quas potuit, maximas egit, cui, ipsius ope . atque auxilio, servasse se animo integerrime fidem existimabat. CXU. Hoc eodem anno nam ante ne hos eventus , de quibus proxime diximus , an post, incertum est Fo-Κie ses christiani summo praesidio, Johannes vero a S. Maria praecipuo adjumento , mortuo Matthia Fu , sunt destituti . Quanta is suerit in christianos tot aerumnis , calamitatibusque exagitatos caritate,
244쪽
tate , quantoque imprimis erga martyres studio, & pietate; qua fortitudine, qua opera , quibus laboribus propagare religionem contenderit, cum ex his, quae saepius in hoc Commentario de eo demonstravimus, tum ex litteris Sinentium sacerdotum omnium cognoscitur, qui ejus laudandi . eelebrandiqqe finem nullum faciunt. Attulit hujus mors omnibus, ac
Johanni imprimis summum dolorem ; qui Macaum, datis prid. hal. junias litteris , id nuncium misit. Decessit Fo-chei die V. kal. iunias, magnis relictis, praecla rissimisque sanctitatis argumentis ; erit
que ejus memoria perpetuo pretiosa universo ordini Praedicatorum; atque tu con-Dectu 'Nomini, quemadmodum sperare licet, in aeterna benedictione . CXVI. Interea dum tot angustiis pre- Ethnici communtur in iis regionibus christiani, omni--Σ
que conatu ethnici adducere in contem-
que conatu etnnici aciducere contem-
tum, & contumeliam . profligareque a P ut Ut sanctissimam Christi religionem conten- ruenus si dant; contra Dei O. Μ. providentia , & dio P 'adiu pietate crebro contingit, ut, aucto nu mero christianorum, magnae martyribus fiant, qui in ea re suam operam consumserunt, gloriae accessiones . Nam carceris custos, quo in carcere Serranus sue Tat, totaque ejus familia , reusque capitis quidam , qui in carcere una cum Royomanserat , martyrum hortationibus in-
245쪽
lucti, tandem, deorum superstitione relicta , Christo suam fidem obstrinxerunt. Haec nos ex Johannis a S. Maria litteriet cognovimus, quas ad P. Guglielmium ordinis Clericorum Regularium Sacrae Congregationis de Propaganda Fide in urbe Macao Procuratorem dedit. Constantia item, & pietas celeberrimi viri Pauli Vl-Yueni . cujus ad sanitatem conversio sanguini Mauricastrensis Episcopi accepta reserenda est, adeo insignis est facta, ut laboribus non contentus, quibus , uti supra est demonstratum , pluriam is , assiduisque lanctus est , jam Macaum etiam commeet quemadmodum ex ejusdem Guglielmii litteris ad diem prid. kal. januar. anno MDCCL. datis accepimus subsidia inde sacerdotum supportaturus , in tot se discrimina conjiciens , quot difficillimo muneri circumstare necesse est, rebus adeo affictis, atque impeditis . CXVII. At Μagistratus Sinenses, oculos sua ipsi voluntate avertentes ab radiis lucidissimis Evangelicae veritatis , nil in christianis, nisi improbitatem , &scelus, videre sibi videntur . Quorum scntentia vir sortissimus Antonius Nienus, post diuturnas quaestiones , & squalorem carceris , cruciatusque innumerabiles, exilio damnatus , idibus novembr. ejusdem anni in Tartariam profectus est.
246쪽
Atque hic quidem , hactenus quoad
cognovimus, status est, in quem postrema acerbissima tempestate in Fo-Κiena provincia deducta res christiana fuit: hae angustiae, in quas Sacerdos Dominicanus conjectus, quem unicum in Sinam , post
contrusos in carcerem martyres, mittere
provincia Philippinarum potuit. Neque vero , quod ei pericula metuamu&, -- leste id serimus t quin potius justo pe fundimur gaudio , opemque ei divinam imploramus , ut pro dignitate suo munere fungi possit . Denique ordo Ρraedicatorum , animo demisso , atque humili, supplex Deum laudat Optimum , atque Μaximum , eique gratias & agit, & habet maximas , quod immortali beneficio, brevi quatuor annorum spatio, septem ex filiis suis martyrii gloria ornaverit, quorum in Tunquinensi Regno duo , in Imperio Sinensi quinque, vitam pro Christo, sanguinemque profuderunt: eumque precatur , orat, atque implorat, reliquis ut filiis suis omnibus spiritus addat, ut imitati majorum sortitudinem, stat rumque exemplis praeclarissimis incitati, pari virtute, diligentia , & pietate inflammentur , ac pro instituti sui gravitate in extremas quasque , ac remotissimas orbis partes sanuissimum Christi nomen , veramque religionem inferre curent.
247쪽
DEcretis summorum Pontificum obtemperans . testatur qui breuein hunc commentarium descripsit, ubi quinque hos Dei servos vocabulo martyrum aliisque ejusmodi nominibus 'appellavit, est se consilio appellasse, non ut A stylicae Sed is judicium anteverteret , ad quam ex integro res ipsa spectat, neque ut cultum illis quasi martyribus , aut sanctis conciliaret ; verum ut recenseret res praeclare ab iis gestas, ea ratione, qua privatis Scriptoribus licet; atque ita plane , ut est ab Sanctissimo Domino Nostro BENEDICTO XIV. explicatum in oratione , quam de eorum morte ad S. R E.
Cardinales in Consistorio habuit, quam hie describendam putavimus.
248쪽
Habita in Consistorio secreto die I 6. Septembris I 748.
Ex ordine Praedicatorum , Discopi Mauri castrenses, mearii Apostoli et Provineta Fostie is in Regno issens .
Onsentaneum magnopere arbitramur , si ex hoc loco Vobis exponamus ea, quibus Sancta Catholica religio magna cum laude praedicatur . Itaque n itum iacimus VObis, accepisse ex litteris, quae nuper ex Sinensi regno ad Nos pervenerunt, Episcopum
249쪽
Μ auricastrensein vicarium Apostolicunt Provinciae Fo-Kien , Petrum Μartyrem Muncupatum , ex ordine Praedicatorum , pro Fidei Christianae defensione vitam
amisisse ; qui propterea, si veteri Ecclesiae
vocabulo uti velinius, Mur reonsumma-- appellari potest. Significatum est iiDdem litteris , alium ejusdem ordinis virum Religiolam, & ejusdem Episcopi Coadjutorem designatum, una cum tribus aliis ex ipsa eadem Familia Sancti Dominiet inclusum carceribus detineri, inustasque fronti singulorum Sinenses notas, quibus rei mortis indicantur e qui sane omnes pro vetusta Ecclesiae loquendi ratione , Marores designati vocari possunt. Ubi epis tam in manus famni, eamque legi saepius, ae redundantem in eritas gratiam spiritus perspexi si mihi Oidebar priscis temporibus versari , eum Norerent Ecclesiae Dei. His verbis scripsit Sanctus
Basilius ca) ad Ascolium Episcopum Thessalonicensem , qui Μartyrium recensuerat, quod plures Christiani a Barbaris ultra Danubium degentibus constanti animo pertulerant: iisdem Nos verbis utimur ; & rei, quam exposituri sumus, libenter accommodamus. Porro res ita se habuit.
Cum gravissima in Provincia Fo-Κien
250쪽
Κien contra christianos tempestas excitata fuisset, ob quam territi percussique plurimi a Catholica Fide misere desciverunt, Μauricastrensis Episcopus, qui Vicarii Apostolici munere illic fungebatur , latendum sibi censuit in privatis aedibus,& a violento illo turbine paulisper declinandum . Sed imminentem sibi ruinania, pertimescente hospitii Domino , cuin o Episcopum diutius tueri latebris domus suae recusaret, vix ipse in lucem prodiit, captus fuit, & in carcerem detrusus, ex quo tamen Christianam Fidem verbis, &exemplo , quoad potuit , praedicabat . Quinimmo ante Iudicem constitutus, ipsi libera voce denunciavit, futurum aliud in fine Mundi judicium, ubi vitae anteactae rationes exigantur , & pro meritorun conditione praemia, vel supplicia decernantur aeterna. Quamobrem conviciis &injuriis primum oneratus , deinde toto vultu ob iteratos colaphos contuso, ac
liventi, tandem capitis reus iniqui Judicis sententia declaratur. Illam Episcopus aequo animo libenter excepit, & Sacramentis expiari magno studio postulavit. Αt, licet quidam Sacerdos , qui summa fide , & amore Episcopum suum proseque'
batur , nihil intentatum reliquerit , ut Eucharistiae Sacramentum ad ipsum dese Tet , vani tamen illius conatus irritique cesserunt . Postremo, cum dies illuxisset, qua
