장음표시 사용
251쪽
qua capite plecti debebat Eqiscopus,carce.
re eductus, 3r magna satellitum turba stipatus , ad supplicii locum processit , quem Gentilium multitudo, & non exiguus Christianorum numerus sequebantur Collo suspensam gerebat tabellam, cui mortis causa scripta erat, videlicet, quod manu carnificis caput illi obtruncandum esset , ut hujusmodi supplicio reliquis exemplo esset, eo quod suis mendaciis , uti ferebatur , plurimos decepisset . Incredibile est , quam eximiam virtutem , animique magnitudinem praeseserret, cum ad mortem subeundam duceretur . Curis omnibus abjectis, assiduas in itinere pre-ees Deo fundebat; & quo poterat maximo studio se ipsum commendabat . Cum pervenisset in locum supplicii, jus sus a carnifice , ut in genua provolveretur , dicto paruit, & so in ab illo tantum temporis spatium exoravit , donec coeptas jam preces absolveret . Quibus peractis , carnificem ipsemet admonuit, ut rem suam perficeret, qui vibrato gladio caput ab humeris ipsi praecidit. Gentiles ipsi virtutem tam singularem admirati sunt, cruentoque spectaculo se commotos ac perculsos magnopere ostenderunt ;Christiani vero mortem Pastoris sui lacrimis ac moerore prosecuti sunt; ita tamen ut animum non desponderint , sed corpus decenter efferentes,
252쪽
SS. D. N. BENED. XlV. . ais eo quidem loco prius condiderint, qRorci homines sepeliri consueverunt i sed paulo post in Coemeterium Fidelium idem
corpus deserentes , sitaeque dignitatis in Q. signibus exornantes , decenti loco illud' posuerunt. Cum id fieret, Christiani pi tate ac religione ducti, paniculas aliquas, praesertim vestium, quae sanguine aspersae fuerant sibi comparantes , in varias etiam partes miserunt, eo fortasse tonsilio, ac voluntate , ut publicae venerationi ex ponantur. Lum hujusmodi rtyrii sama longe , lateque' pervagiretur , Pe-thini Episcopus pro gratiarum actione canticum Te Deum uni rus suae Diti
nis Ecclesiis edixit L Ead celebritas peracta suit ab Episcopo Amaς3umensi, cui Episcopus Ecrinensis Vicarius Apostolicus Provinciae Yunnainepsis, Guber
nator Lusitanus citid senatu,'multa Regularium frequentia' praesenths interruerrunt. Insuper tota Civi as triduo sub vesperam , lana liba accensis, hilaritatem
Si haec ita se habeant, quemadmcindum litteris suis commendavit Sacerdos
secularis , vir probus , almae honestus. qui non solum omnia , quae Iuperius com memoravimus , accurate ac diligenter
descripsit; sed plura ipse oculis suis perspexit, qui etiam, uti iam dictum est, captivum Episeopum: & morti proximum
253쪽
Eucharistia recreare conatus est ; si , inquam , res ita se habeant , prout novis , 'aliisque recenter acceptis monumentis confirmantur , Μ artyrium , & causa , Μartyrii , cum tempus postulaverit , facili negotio ostendentur . Nam farcile constabit , Tyrannum adductum fuisse odio in Catholicam Religionem , ut Episcopum reum mortis pronunciaret: argumento est tabella, quae pendebat ipsius collo , & mortis causam inscriptam praeferebat; argumento est selitentia mortis a Tyranno prolata, in qua Episcopus ob truncandus carnifici traditur, eoquod hominum multitudinem perversa religione seduxerit; argumento pariter erunt inrfelices illi, qui a Fide Catholica deficientes , ab omni discrimine immunes evaserunt. Postremo accedit, quod larente
empestate illa persecutionis, & alias qu que Provincias pervadente , nempe Xeri' sensem , R Xansensem , quae Portimensi Episcopo vicarioApostolicb subjiciuntur, illud compertum , & exploratum Nobis sit, Sacras Christianorum Edes in illis locis trutas , & solo aequatas fuisse, ita ut ipse Episcopus , si fieri possit, Amacaum confugere cogitaverit. a, Porro Episcopum pro Catholicae Fidei amore subiisse mortem , & nihil omnino .eorum ipsi defuisse , quae ad id probati-δum requiruntur, apertissime quoque de
254쪽
SS. D. N. BENED. XIV. a tmonstrabitur. in ippe in ea tabula, quam
paulo ante indicavimus , nomine seductoris appellatur , eo quod plurimorum tenebras Evangelii luce depulerit, eosque ad Christianam Fidem converterit. Siquidem amantissimumRedemptorem nostrum Seductoris ovoque nomine Judaei nuncuparunt , quoci ipse libenter tulit, ac permisit, ut suo exemplo voluptatem , ae laetitiam perciperent famuli sui, quos eodem titulo vocitandos prospiciebat . Insuper mortis fententiam Episcopus libenter amplexus est; conatus omnes impendit, ut pie , sancteque cursum suum 'consummaret ; imminentem jam corporis sui dissolutionem , uti Μartyrem decebat , sorti animo adspexit, & usque ad finem in hac virtute perseveravit. Equidem initio su- Tentis procellae lucem publicam devitans,
se latentem continuit ; verum non timori, vel animi imbecillitati, sed chris stianae prudentiae illud est tribuendum. Nam , praetermissis exemplis , quae pia ra a Scriptoribus Ecclesiasticis recensentur. Cleri Romani judicium huic rei maxime suffragatur; cum enim Sanctus Cyprianus Carthaginensis Episcopus ad illum litteras dedisset , quibus nunciabat ab Ecclesia sua paulum se recessisse dum tyrannorum persecutio in Christianos furentisiime debaccharetur, Romanus Clerus magnope
re probavit, quod se ab illo discrimine
255쪽
proripuisset, ut inde majori cum utilitat
animarum, iluae ipsius curae traditae fue-Tant , cum propitium tempus id postularet, ad Ecclesiam suam reverteretur. Haec quidem omnia Mauricastrensem Episcopum , ejusque pretiosam mortem summopere commendant, si , ut antea dueximus , veritati consentanea sint , quae scripta ad Nos pervenerunt. Attamen alia multa requiruntur, ut idem Episco pus inter eos Martyres adseribatur , quos Ecclesia res vinditatos appellare
consuevit. Quapropter ex iisdem rei mo
numentis, quae accepimus , ea decernere,& perscribere non omittemus , quae ne
Cesiaria sunt , ut causa hujus Martyrii pro jure, & legibus Ecclesiae instituatur is Ita quidem ut locorum maximae distantia ratio habeatur . Ithid quoque in dubium revocari posse cognoscimus , utrum Sinenses Christiani cultus privati limites praetergressi suerint, defunctoque Episcopo ante Sedis Apostolicae iudicium cultum publicum exhibuerint . Quamobrem Ormrtune consulemus, uti fas est, ne ob hanc rationem, labente cursu temporis,
eiusdem Episcopi causa aliquid detrime ti patiatur . Porro significationes hujusmodi publici cultus, quem Fideles, licet immature, ipsi praestiterunt, Nistis arriremento sunt, illos in ea sententia firmissime versari, quod Episcopus Μartyris c
256쪽
sq. D. N. BENED. XIV. a Ironam, & gloriam sit consecutus. Nemo vestrum miretur , si ipsum Μartyrem nuncupavimus, neque ullo modo Canonicas Sanctiones aNobis violatas existimet, ciuarum adsertores, & custodes Nos ipsos semper latebimur: Episcopum quidem Martyrem, haud viudicatum, sed consummatum appellavimus, quod etilam rein xum Scriptoribus licet, qui posteris illorum vitam , & res gestas commendant, quos pro Crhistiana Religione hoc morta-Ιi spiritu desunctos arbitrantur; modo tamen lectores admoneant, haud rctvyra . Μartyres habendos, nec colendos ob ea
solum , quae ipsi suis in libris commemo-mqrant. Haec fusius explicavimus in Nostris a de Canonizatione Sanctorum Commentariis, & Nos ipsi praescripta secimus, dum Episcopum Mauricastrensem
rem consummatum, non autem vindieatum nominavimus, cum publicus cultus Martyribus tantum vindicatis debeatur . Vulgata , & communis omnium
opinio huic Μauricastrensi Episcopo primi Martyris Sinensis gloriam impertitur.
Nos tamen certis documentis adducimur , ut contrarium omnino sentiamus .
Etenim exploratum babemus , duas alias martyrii causas apud sinenses peractas ad Congregationem de Propaganda Fide su-
257쪽
periori tempore sui sie delatas, quarum prima quatuor Presbyteros complectitur, qui pro Fide Christi supremum diem obierant ; altera vero causa consecta est pro Sacerdote Francisco de Capillas, qui CD 'tholicam Religionem sanguine suo confirmarat. Causae vero hujusmodi jussu Ur-hani VIII. Praedecetaris Nostri traditae . fuerunt examinandae Congregationi Sacrorum Rituum,cujus etiam Decreta Nos ipsi perspeximus , ad causam martyrii Francisci de Capillas instituendam consecta . Alia quoque Decreta non ignoramus , quae pro causa eadem prosequenda edita fuerunt, cum Clemens IX. Praede- cetar Noster Summum Pontificatum adesinistraret. Haec veritatis amore dictae
sint, non vero, Et nomen , & gloria ,
Episcopi Mauricastrensis , aut ordinia Sancti ca) Dominici laudes imminua tur ; cum praesertim Venerabilis Dei famulus Franciscus de Capillas , & alis
quatuor Sacerdotes, quos paulo ante recensuimus, ex eadem Sancti Domi nici F milia prodierint . -
Tinem huic nostrae Allocutioni imponimus , iuem Nostram declarantes, quae reposita est in sinu Nostro. Quemadmodum enim singulari virtuti, & sangui'
258쪽
SS. D. N. BENED. XIV. a sni Μartyrum, quos modo recensuimus, ,& aliorum fortaste, quos ignoramus, tri bui posse videtur , quod superiori tempore Christiana Religio tantopere apud Sinenses floruerit; ita speramus futurum, ut Sinensis eadem Villio , praesenti hae tempe itate composita , ac depulsa, in pristinum gloriae statum restituatur , ob virtutem & sanguinem, quem Episcopus Vicarius Apostolicus nuper effudit i cujus
etiam exemplum , uti eonfidimus, quin tuor alii Sacerdotes ex eodem ordine,
quos pro Christiana Fide captivos Vobis
antea memoravimus, pari animi magni-.tudine sequentur . Ita sane futurum speramus , ducti auctoritate , & unanimi Patrum Ecclesiae sententia , qui scriptum Nobis reliquerunt, tunc potissimum temporis Catholicam Religionem magis ele-Vatam , amplificatam fuisse , cum in illam Tyranni majori furore , immanit teque desaevirent, ita ut ex Μartyrum. sanguine , veluti ex foecundo semine . . Christi ni in dies augerentur . Ita secuns,
do saeculo ca Sanctus Justinus Μartyr 'testatus est: Sed quanto magis magisque talia nobis in I untur . eo plures Hii per nomen Pesu Fideles, is pii fiunt, quemad-ymodum vitis. si quis partes illas ampu- ret, qua frustus ferunt, ita proficit , ut
G In Dialogo eum Drabone Iudaeo num. I ω
259쪽
alios florentes , oe' fructiferos palmises rursus proferat, idem quoque nobis eo nitet plantata enim a Deo. σ Salvatore Christo vitir populus ejus eri. Idem quoque Tertullianus initio tertii saeculi con-nrmavit c a in suo Apologeticor Plures esseimur quoties metimur a vobis : Iemen est sanguis Christianorum . In libro autem ad Scapulam et De tamen cinquit deficiet Baee secta cnempe Christiana Religio quam tunc magis aedificari scias , cum eadi videtur . Idem Lactantius saeculo tertio labente tradidit in libro suarum cb institutionum: Est saliaeausa , cur adversus nos perseeutiones fieri sinat, ut vel populus augeatur et quod fusius prosequitur , certisque rationibus declarat. Plura alia in hanc sententiam testimonia proferri possent ι sed illud Sancti Leonis Magni Praedecessoris Nostri, qui saeculo quinto Pontificatum gerebat, satis erit , ut res plane comprobetur ra hon minuitur inquit ipse in sermone de Sanctis Apostolis Petro, ac Paulo Npn minuitur persecutionibus Ecclesia , sed augetur , ct semper Dominicus ager festete ditiori vestitur, dum grana, quia singula eadunt, multiplicata nascuntur .
260쪽
Reverendissimi P. M. Generalis Ordinis Praedicatorum ad PP. & FF. eiusdem ordinis, qua eos allo- quutionis SS. Domini Nostri
certiores facit. I, Dei Filis sibi dilectis aniversis
Patribus, ac Hatribas ordinis Fratrum Praedicatorum π
Sacri e Theologiae Profestser, ejusdemque ordinis humilis Magister Generalis, & Servus
Salutem, e . Pydei propaganda aemm Ui DominicanaeFamiliae,
immo Ecclesiae universae decora, & ornamenta ita ex animo pendit, ac reputat, quemadmodum decet optimae Matris amantissimos Fi- Iios, is effuso prorsus, ac intimo gratulationis sensit novissiaxe partos intelliget
