M. Antonij Mureti ... Oratio de. laudibus. litterarum habita. Romæ. in. æde S. Eustachij. 15. Kal. Nouembr. 1573

발행: 1573년

분량: 15페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

V M mihi a summIs viris, quorum auctoritate,atq. imperio nostra omnium studia diriguntur, mandatum esset, ut hodierno die, quo, ut scitis, more maiorum, noster

hic quasi Musarum exercitus quotannis lustrari solet, de praestantia litterarum,&earum artium quae litteris continentur, aliquid publice dicerem, quo iuuenum animi ad earum amorem incitarentur: quod prius facere debueram, sed inconsulto quodam obsequendi studio abreptus non feceram,coepi oneris suscepti magnitudinem cum viribus meis sollicite cO- parare . Atq. interdum quidem ita ratiocinabar, ut mihi nihil arduum, aut dissicile impositum crederem. Nam, ut Cyrenaeus poeta facile ait esse omnibus Apollinem laudare , in quo tot, tantaq. laudum argumenta sint: ita iacile videbatur homini quamlibet infanti atq. indiserto

laudare eas artes, quas vere, ac merito bonorum fontes.

nominare possumus. Neq. enim dubitabam, quin Ο-mniu cocessu multo iustius artibus nostris, quam illis de quibus id Xenophon dixit, honos huius nominis tribueretur . Cogitabam etiam tum demum in summa me difficultate versaturum fuisse, si eas aut, quod nefas est, vituperare i ussus essem , aut earum dignitatem abij cere &extenuare dicendo: nullum enim sane argumentu,quod quidem alicuius momenti esset, ad eam rem reperire potuissem. Quod si Socrates praesente Phaedro amorem

vituperaturus, facere id non audet, nisi sibi prius pallio

caput obnupserit: multo me magis verecundari par fuisset. in tanto eruditissimoruin hominia coctu declamante aduersus eas artes, quarum omnes dignitate, ac pulchritudine ita incensi estis, ut sine earum tractatione ne vitam

quidem ipsam iucundam putetis. Nunc, ut idem ille sapientissimus senex factu facile esse ait A thenienses Ath nis laudare, quod quae quisq. amat, ea libentissime lau-

dari

3쪽

dis avditi se & Ipse mihi videbar sacilem & expeditam

prouinciam suscepisse commendandi ac celebrandi apud

vos ea, quae vobis omnibus in amoribus ac deliciis esse constaret. Sed interdum occurrebant alia, quae me commouerent, nec quieto esse ac securo animo sinerent. Na& in tam ubere ac copiosa materia neceste est unicuiq. audientium multa in mentem venire quae commode dici ueant: neq. fieri potest, ut quicquid omnes cogitant. icat unus: & ea est hominum natura,vi cum quis,quod

ipse dixisset, id ab eo qui dicit omissum videt: non hoc quoq. dici potuisse,sed hoc potissimum dici debuisse co- tendat. Ita dum pro suo qui . captu quid ipse dicturus fuerit cogitat, & alia prope omnia fastidiens,dum id 'nudicatur, avide expectat: quicquid dixeris, semper videberis omisse praecipua: & omnia communia ac contrita dixisse, quod ea non dixeris, quae si dixisses, ipsa quoq. aliis obsoleta & vulgaria viderentur. Vt melior hac in parte sit eorum condicio, qui aridis, ac sterilibus in argumentis versantur: quorum, siue abundarunt, laudatur ingenium, siue defecerunt, materiae ieiunitas accusa tur: cum contra, ubi ampla dicendi seges est, quicquid allatu est, ubertati materiae adscribatur, quicquid omissum est, tibi. Ego vero quo modo aut quidquam allaturum esse me sperem, quod nouitate audientium an mos teneat, cum i js in rebus mea versatura sit oratio, in quibus oraestantissima se omnium aetatum ingenia exercuerunt: aut ita dicturum,ut non innumerabiles alii ijsdem de rebus ornatius ac copiosius dixerint Sed mihi ne q. valde laborandum est, ut noua conquiram i non enim cantilenae sunt hae, quibus nouitas, ut ait Telemachus, conciliat gratiam: sed praecepta, quibus vetustas

addit auctoritatem: & si vera, utilia, apta ad id ouod mihi propositum est, digna huius loci auctoritate, digna vestris auribua attulero, quibuo ea cumq. Verbis extulero, hoc

4쪽

hoe Ipso me satis ornate dixisse arbitrabor. A gite igitur

viri praestantes, & cum alijs nominibus, tum praecipue harum de quibus dicere ingredior artium cultu & tractatione clarissimi: agite studiosi adolescentes, quorum mollis adhuc & tenera aetas in eiusdem gloriae spem eodem quasi lacte M usarum educatur, cognoscite mecum felicitatem vestram, qui instinctu quodam , afflatuq. diuino ad eas potissimum artes animum appulistis, quibus, siue quis utilitatem sequatur, nihil fructuosus: Due oblectationem, nihil suauius ac iucundius: siue splendorem ac pulchritudinem, nihil illustrius, aut ad struendam nominis immortalitatem firmius ac stabilius reperiri potest. Nam si veteres illi, qui errore ducti pluris esse deos opinabantur, quem cuiq. eorum diem consecrarant, eo laudes ipsius commemorare ac concinere solebant: multo

nobis iustior causa est,q uicumq. ijsdem honestissimarum artium studijs, quasi quibusdam sacris initiati sumus, cuhic nobis anniuersarius dies, maiorum sapientia & auctoritate, ad internussam per aliquot menses earum eXercitationem dein tegro repetendam constitutus sit, cur ab earum commendatione principium ducere debeamus,ca'. celebrare, quas nobis vicissim aliquid celebritati allaturas esse confidimus. Meminisse autem debemus idcirco hunc sanctum atq. augustum locum ad hanc rem delectum esse,ut & in laudandis artibus deum ipsum laudemus, qui, ut alia omnia bona, ita eas quot hominum generi dedit: & publice contestemur,ac pronteamur,studia omnia, labore'. nostros & deo auctore atq. auspice

suscipi, & ad ipsius gloriam, tamquam ad finem nobis

omnibus praecipue propositum, referri. Vnde igitur, in tanta eorum quae se ad dicendum offerunt copia, potissimum exordiar A n ab eo, quod semper apud grauissimos quo'. grauissimum fuit, antiquitatis testimonio ξ Quae , cum artes omnes bonae sint: nam si quae

M. malae

5쪽

malae artes dicuntur, immerito eis artium nomen tribuitur, has tamen nostras proprio ac peculiari nomi ne b

naS artes vocavit: easdemq. artes ingenuas, artes liberales, quod alias aut a seruis, aut ab hominibus seruili praeditis ingenio exerceri, has unas ab ingenuis ac liberis excoli consentaneum iudicaret. Quin etiam cum Graeci earum cognitionem, sua lingua, tali quodam vocabulo affecissent, ex quo id modo intelligeretur, statim a pueritia dandam eis opera esse: maiores nostri hoc, ut pleraq. melius ac sapientius: qui totum hoc artium genus humanitatem vocarunt: credo, indicantes, non multo minus

inter homines talibus disciplinis expolitos,& vulgus aliorum,quam inter ceteros & pecudes interesse. Homines enim duabus praecipue rebus a ceteris animantibus discernimur, ratione, & rationis interprete oratione: quarum utraq. in cis qui harum artium expertes sunt, rudis

quodammodo & incohata: qui eas bene penitus combiberunt, perfecta in illis atq. absoluta est. Aristippus quidem, cum quaesiisset quidam ex eo , quid boni filio tuo allatura et uditio esset: Si nihil aliud, hoc certe, inquit, quod in theatro lapis in lapide non sedebit. Idemq. alteri , qui cum sibi nimium magnam mercedem posci pro institutione filij videretur, dixerat, Ista pecunia seruum

mihi emere possum : Tu vero, inquit iocans, etiam hoc amplius: si unum emeris,duos habebis. Significauit videlicet, quorum collustratus doctrinarum luce non esset animus, eos lapidum, non hominum, aut, si sorte, inter

homines, seruorum, non ingenuorum, loco ac numeroesie habendos . Ac mihi quidem hac tota de re cogitanti, quattuor omnino esse viae videntur, quarum unam

aliquam a principio aetatis capessere, ac postea persequi prope necesse sit: ex quibus ne dubium quidem esse potest, quin ea quam ipsi ingressi estis, longe multu l. aliis Omnibus anteponenda videatur ..Nam qui ista aetate

6쪽

sunt, partim otio se atq. ignauiae dedunt,mollemq. vita ac voluptariam sequuntur,ij praesertim quibus amplum Iatrimonium est : partim si angustior si ros, quam ut niti agentes ferat, dant se ad artem aliquam factitandam talii, qui excelsiore sunt animo, armorum tractationem,& militaris rei gloriam sibi proponunt: alii deniq. animuad litteras & ad haec mitiora st udia appellunt. Quid igitur istis turpius aut abiectius,qui, tori orem ac desidiam amplexi,vitam luxu atq. inertia transis uni nihil agetes quo se homines esse testentur Qui, ut Phaeaces illi Homerici, Non pugnis, dura ue exercent membra palaestra :Sed mensam & citharae strepitum,dulces'. choreas, Stragula j. & molles curant post balnea lectos: Margitae illius simillimi, de quo idem Homerus rNon fodere ille bonus, duris ue ligonibus arua Vertere, non vlli vivebat idoneus arti. Sic enim & hi neq. domi, neq. militiae, neq. priuatim, neq. publice, neq. sibi, neq. aliis utiles, ita vitae curriculum conficiunt, ut,veluti naues,nullum sui vestigium relinquant. Qui mihi, si diis placet, quod nihil agant,quasi non pudere parum sit,etiam gloriantur. Alit,inqui ut, in opere occupati sint: nobis maiorum nostrorum virtute est, unde otiosi laute splendideq. vivamus. Quid maiores vestros nominatis qui si vestri similes fuissent,vos hodie in postremis iaceretis. Si quales vos estis, tales ipsi fuerunt, indigni sunt qui nominentur: sin alii, vos indigni, qui eos nominetis. At videte quantopere a sapien . tissimi poetae Hesiodi iudicio vestra ratio discrepet. L horem ille & industriam nemini,languorem & ignauiam omnibus turpem esse confirmat. Praeclare Cicero. Mihi quidem, inquit, qui nihil agit, esse omnino non videtur. Nam&physici docent, quae cui q. rei causa est, ut sit,

candem cies causem, ut aliquid agat .. Sed omittamus

7쪽

hos molles & delicatos, neq. eos ex somno ,eui tam libenter indulgent, excitemus t teneamusq. id quod a sapientissimis viris proditum est, nihil esse inertia foedius: otio ali vitia: otium, ut non grauissimus poeta grauissime tamen cecinit Catullus,non priuatis modo hominibus,sed& regibus, & prius beatis urbibus cxiiij causam fuisse . Cum igitur otiosa & ignaua vita ne vita quidem habenda sit,videamus, num ad aliquam potius aliarum artium, quam ad litteras,animum adiicere praestet. Equidem cumente ac cogitatione perlustro eas artes, quibus cum hisce stud ijs nostris, aut nulla aut non magna communio est, ex ijs quidem quae ita necessariae sunt, ut eis ciuitas nullo modo carere possit,duas praecipuas iudico,agriculturam, & mercaturam : ex ijs autem quae ad ornamentuciuitatis, & ad animos honesta voluptate perfundendos ertinent, duas minime sordidas, minimeq. illiberales , picturam & statuariam. Nam quod boni unaequaq. ciuitas percipere ex suo & patrio solo potest, id agri cultura educit, atq. elicit quo eget, id aliunde mercatura comportat . Ita ciuitas sine alterius ope ne suis quidem 'opibus fruitur t alterius beneficio, fruitur etiam alienis. PLctorum autem & statuariorum opera & voluptatis atq. admirationis habet plurimum, &, quae liberalium artiunota est , ingenij, non corporis, viribus constant δε & ad conseruandam clarorum virorum memoriam, cetero'. ad eorum imitationem incitandos non immerito magnavim habere creduntur. Sed tamen quis ausit harum a

tium ullam cum litterarum studio comparare Nisi forte maius est agrum, quam ingenium, colere,aut iacta in terram semina, depacti ue surculi, quam ingenia praeceptis philosophiae consita, ampliores, aut uberiores fructus serunt. Mercatura autem vel si tenuis est, sordida est: vel si ampla, tot exposita periculis, ut merito ille olim Laco negauerit, optabilem sibi videri fortunam, quae ruden-

tibus

8쪽

hus apta esset: cuicuimodi autem sit, tota sere ad quaesto,

L ad lucrum tefertur. At litterarum tractatio & dignitatis plenissima est,& quietis:& eas opes consectatur, quae nec furem, nec praedonem timent, nec incedijs,ruinis, naufrafijs obnoxiae sunt, nec ullis deni q. casibus eripi possunt.

am vero quae Apellis aut Protogenis tabulae,cu Homeri pictura: quae Phidiae aut Praxitelis statuae cum litterarii monumentis coserri queant ξ Quos ipsos hodie ignoraremus, nisi solidiorem ac diuturniorem gloriam essent comis mendatione scriptorum,quam artis suae operibus, consecuti. Nam quae illi artificio suo elaborarant, & solius comsoris erigiem cxprimebant, & uno citum spectabantur in Oco,& eam naturam habebant,ut ea,si nihil aliud, ipsa certe longinquitas temporis cosectura, ac consumptus a csset. At eruditorum hominum lucubrationes & clarorum virorum non formam modo corporis,sed ingenia, mores,consilia, res gestas,subij ciunt oculis,& ijsdem, quibus orbis ipse

terrarum,terminis ac regionibus continentur,& tanta vim

habent, ut illa ipsa aliorum omnium humanorum operum confectrix vetustas his unis non modo nihil detrahat, sed maiorem in dies comparet ac cocili et dignitatem. Trecentas sexaginta Demetrio Phalereo statuas acreas populus Atheniensis anno vno,eoq. non toto posuerat: quibus omnibus Demetrius ipse superstes fuit. At quae ipse sibi nionum eta ingemj ac doctrinae magnitudine extruxerat, ea di multis post ipsum saeculis viguerunt: &,cu postea densa quaedam & opaca nox omnem prope disciplinarum lucem extinxisset, ex oculis erepta, incredibile desiderium sui in omnium eruditorum animis reliquerunt. Elate&magnifice de se,ut solet,Pindarus,sed tamen vere. Statuarium esse se negat, qui mutas statuas edolet una defixas in basi: sed quos ipse catibus suis celebret,eorum famam,terra mari q. spargi ac disseminari. Sed erunt sortasse qui vitam militarchuic nostrae pacatae,atq. umbratili anteponendam puter.

9쪽

Mihi quidem rorcium virorum Virtutem cletrectare,aut conari,ut quidquam ex eorum gloria deteram, neq. propositum est,neq. fa videtur. Potius omnibus, qui dicendo aliquid possunt,omnem industriam ad eos celebrandos con ferendam censeo:& hoc ipsum numero inter praecipua bona, quae ab artibus nostris in vitam hominu manant,quod earum ope praeclara illorum facinora ad immortalem p seritatis memoriam consecratur. Sed tamen si quis secum in animo reputet, quae vita sit eius hominis, qui modicis opibus instructus, in litterarum studio molliter ac placide consenescat,& quae eius qui ab adolescentia armis tractandis assuetus, sub dio saepius, quam sub tecto, sub pellibus

saepius quam domi somnum capiat,vix dubium fore arbitror, utra melior & magis expetenda sit. Alterius aures tubarum & lituorum,& cornuum clangore, alterius M usaruconcentu & Apollinis fidibus adsidue personant: illius oculi caede & sanguine, & incendijs: huius admirabilium

naturae operum aspectu& contemplatione pascuntur. Ille aut in ipso aetatis flore hostili gladio transverberatur, aut in ancos ac debiles artus & insignein cicatricibus vultum referens, domum redit: hic ut animo ita & corpore integer, vultum, nisi quantu rugae,caniq. venerationis addiderunt etiam nutrici agnoscendum,perfert ad ultimam senectutε. Neq. vero minus gloriosa, aut minus hominum generi fructuosa huius quam illius opera. Occupatur ille in finibus imperij proferendis, hic in finibus cupiditatum regedis ac

coercendis: nouit ille ciuemadmodum urbes expugnetur, hic quemadmodum gubernentur: ille quemadmodum iniuria aut repellatur,aut reponatur: hic quemadmodum &accipiatur aequo animo,& negligatur: dicet ille, quam multos homines manibus suis trucidauerit,hic quam multos a caede facieda, oratione sua reuocauerit: ille quam multos in seruitutem abduxerit,hic quam multos a seruitute vitiorum in veram libertate perduxerit: illius usus nisi in bello nullus

10쪽

nullus est,huius opera,& in bello,& in pace salutaris. Itaq.

si homines inter se amice,ac concorditer vivet ent,si dei ac

naturae iussa sequerentur,si deniq. ij essent, qui csse deberent, iacerent omnes artes belli, ut quarum inter iustos iustus usus esse non possit: nostrae vero tum demu florereiar. ac Vigerent; tum demum eas optimus qui'. summa corpo. ris&animi contentione sequeretur. Neq. vero quequam

ita esse arbitror sanguinarium, cui non praeoptanda videatur nullius empta lacrimis gloria, neci. vllo, nisi puro illo ac limpido Aganippes rore irrigata,quam tabo & cruore oblita,& multa strage ac cladibus comparata. Multa consulto praetereo: quod mihi, non tam,ut copiam & varietatem cosecter,laborand tam est,quam ut effugiam satietatem. Quis Cnim unquam tanta ubertate ingenii, tanta dicendi copia praeditus reperietur, qui litteras ita laudare possit, ut non semper,cu plurima dixerit, plura tamen omisisse videatur Omnia quae homines in vita expetunt, cuiuscunq. tadem generis illa sint, nulla re certius,aut facilius,quam cruditione ac litteris, acquiri,conseruari,amplificari queui. Est quirci familiaris angustia preistis,ex ea expedire se,& ad moderatas opes sine ulla turpitudine peruenire cupiat Quae ad id conficiendum via aut honestior, aut expeditior,ac facilior estὸ Quam multos ex tenui & exili patrimonio, aut iuris scientia aut medendi arte fretos, ut eas potissimum nominemus,paucis annis ad maximas diuitias peruenire vidistis Θ Nam quod pleriq. vulgato iam prouerbio dictitant,

ex omni nostrarum artium numero duas modo illas frugiferas esse ac fructuosas,ceteras cultoribus suis decoquere,

ac decollare: in eo vanitatis illos, ac medacij facile res ipsa coarguit. Nota est historia de Thalete Milesio,qui cum a propinquis obiurgaretur,quod omne tempus in sapietiae studio poneret, quod ad faciendam pecuniam , in qua illi posita putabant omnia,nulli usui esset: vultis,inquit,ostondam vobis, posse hominem huic studio deditum,si ci com-

B a modum

SEARCH

MENU NAVIGATION